Immagini della pagina
PDF
ePub

togaque obiecta protexerint. Tunc plane deterritus non modo cessit, sed et in reliquum anni tempus curia

abstinuit. 15 Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione

Capitoli ad disquisitionem populi vocavit, rogatione 5 promulgata qua curationem eam in alium transferebat; verum impar optimatium conspirationi, quos relicto statim novorum consulum officio frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.

10 16 Ceterum Caecilio Metello tribuno plebis turbulentis

simas leges adversus collegarum intercessionem ferenti auctorem propugnatoremque se pertinacissime praestitit, donec ambo administratione rei publicae decreto patrum submoverentur. Ac nihilo minus permanere in magi- 15 stratu et ius dicere ausus, ut comperit paratos qui vi ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clam refugit pro condicione temporum 2 quieturus. Multitudinem quoque biduo post sponte et ultro confluentem operamque sibi in adserenda dignitate 20 tumultuosius pollicentem conpescuit. Quod cum praeter opinionem evenisset, senatus ob eundem coetum festinato coactus gratias ei per primores viros egit accitumque in curiam et amplissimis verbis conlaudatum in integrum restituit inducto priore decreto.

25 17 Recidit rursus in discrimen aliud inter socios Ca

tilinae nominatus et apud Novium Nigrum quaestorem a Lucio Vettio indice et in senatu a Quinto Curio, cui, quod primus consilia coniuratorum detexerat, constituta erant publice praemia. Curius e Catilina se cognovisse 30 dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae da2 tum pollicebatur. Id vero Caesar nullo modo toleran

X Х

dum existimans, cum inplorato Ciceronis testimonio quaedam se de coniuratione ultro ad eum detulisse docuisset, ne Curio praemia darentur effecit; Vettium, pignoribus captis et direpta supellectile, male mulcatum 5 ac pro rostris in contione paene discerptum coiecit in carcerem ; eodem Novium quaestorem, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset.

Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes 18 creditores interventu sponsorum removit ac neque more 10 neque iure ante quam provinciae ornarentur profectus

est: incertum metune iudicii, quod privato parabatur, an quo maturius sociis inplorantibus subveniret; pacataque provincia, pari festinatione, non expectato successore ad triumphum simul consulatumque decessit.

Sed cum 2 15 edictis iam comitiis ratio eius haberi non posset nisi

privatus introisset urbem, et ambienti ut legibus solveretur multi contra dicerent, coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.

E duobus consulatus competitoribus, Lucio Lucceio 19 20 Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, pactus ut is,

quoniam inferior gratia esset pecuniaque polleret, nummos de suo communi nomine per centurias pronuntiaret. Qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non

ausurum eum in summo magistratu concordi et consen25 tiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem polli

cendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri.

Igitur cum Bibulo consul creatur. Eandem ob causam 2 opera ab optimatibus data est ut provinciae futuris con30 sulibus minimi negotii, id est silvae callesque, decer

nerentur. Qua maxime iniuria instinctus omnibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offensum patribus

quod Mithridate rege victo cunctantius confirmarentur acta sua; Pompeioque Marcum Crassum reconciliavit, veterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant; ac societatem cum utroque iniit ne quid ageretur in re publica quod displicuisset ulli e 5

tribus. 20 Inito honore primus omnium instituit ut tam senatus

quam populi diurna acta confierent et publicarentur. Antiquum etiam rettulit morem ut, quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone seque- 10 rentur. Lege autem agraria promulgata obnuntiantem collegam armis foro expulit ac postero die in senatu conquestum nec quoquam reperto qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, qualia multa saepe in levioribus turbis decreta erant, in eam coegit 15 desperationem ut quoad potestate abiret domo abditus nihil aliud quam per edicta obnuntiaret.

Unus ex eo tempore omnia in re publica et ad arbitrium administravit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare et Bibulo, 20 sed Iulio et Caesare consulibus actum scriberent, bis eundem praeponentes nomine atque cognomine, utque vulgo mox ferrentur hi versus : Non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est:

2

25 nam Bibulo fieri consule nil me mini.

3 Campum Stellatem maioribus consecratum agrumque Campanum ad subsidia rei publicae vectigalem relictum divisit extra sortem ad viginti milibus civium quibus terni pluresve liberi essent. Publicanos remissionem 30 petentis tertia mercedum parte relevavit ac ne in loca

tione novorum vectigalium inmoderatius licerentur propalam monuit. Cetera item quae cuique libuissent dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito. Marcum Catonem interpellantem extrahi cu-4 5 ria per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum iniecit ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum, Publium

Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus 10 ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona

transduxit. Postremo in universos diversae factionis, 5 indicem . .

inductum praemiis ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur pro

ductusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret; 15 sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis

nominatis, desperans tam praecipitis consilii eventum intercepisse veneno indicem creditur.

Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam suc- 21 cessuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iuliam, 20 Gnaeo Pompeio conlocavit, repudiato priore sponso Ser

vilio Caepione, cuius vel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnaverat. Ac post novam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Cras

sum soleret essetque consuetudo ut quem ordinem in25 terrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset, eum toto anno conservaret.

Socero igitur generoque suffragantibus ex omni pro- 22 vinciarum copia Gallias potissimum elegit, + cuius emolu

mento et opportunitate idonea sit materia triumphorum. 30 Et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto

lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam quoque, veritis patribus ne, si ipsi negassent, populus et hanc

2 daret. Quo gaudio elatus non temperavit quin paucos post dies frequenti curia iactaret invitis et gementibus adversaris adeptum se quae concupisset, proinde ex eo insultaturum omnium capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile hoc ulli 5 feminae fore, responderit quasi adludens : in Suria quoque

regnasse Samera min magnamque A siae partem Amazonas tenuisse quonda m. 23 Functus consulatu, Gaio Memmio Lucioque Domitio

praetoribus de superioris anni actis referentibus, cog-10 nitionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in provinciam abiit. Et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot criminibus arreptus est. Mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl. postulatus appellato demum collegio optinuit cum rei 15 2 publicae causa abesset reus ne fieret. Ad securitatem ergo posteri temporis in magno negotio habuit obligare semper annuos magistratus et e petitoribus non alios adiuvare aut ad honorem pati pervenire quam qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam ; 20 cuius pacti non dubitavit a quibusdam ius iurandum

atque etiam syngrapham exigere. 24

Sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in 25 urbem provinciae suae Lucam extractos conpulit ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque + utrumque ut in quinquennium sibi impe2 rium prorogaretur. Qua fiducia ad legiones quas a re publica acceperat alias privato sumptu addidit, unam 30 etiam ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico, - Alauda enim appellabatur — quam disciplina

« IndietroContinua »