Immagini della pagina
PDF
ePub

35

36

Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba erant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos Orcivos vulgus vocabat-ad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum 5 arbitratu, quo vir virum legit, secunda suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub veste munitus ferroque cinctus praesedisse decem valentissimis senatorii 2 ordinis amicis sellam suam circumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam 10 senatorum nisi solum et praetemptato sinu. Quosdam ad excusandi se verecundiam compulit servavitque etiam excusantibus insigne vestis et spectandi in orchestra 3 epulandique publice ius. Quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fun- 15 gerentur, sanxit ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neve Septembri Octobrive mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, 20 per quorum numerum decreta confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. 4 Sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum 25 intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.

Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in provincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et 30 tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis

ad praetorios praetores ve transiret, ut centumviralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemviri cogerent.

Quoque plures partem administrandae rei p. caperent, 37 5 nova officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum, alvei Tiberis, frumenti populo dividundi, praefecturam urbis, triumviratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. Censores creari desitos longo intervallo creavit. 10 Numerum praetorum auxit. Exegit etiam ut, quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui quod honorem eum non solus sed cum altero gereret.

15 Nec parcior in bellica virtute honoranda, super triginta 38 ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curavit.

Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, 2 protinus a virili toga latum clavum induere et curiae 20 interesse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios praeposuit singulis alis.

Equitum turmas frequenter recognovit, post longam 3 25 intercapedinem reducto more travectionis. Sed neque detrahi quemquam in travehendo ab accusatore passus est, quod fieri solebat, et senio vel aliqua corporis labe insignibus permisit, praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus venire; mox 30 reddendi equi gratiam fecit eis qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum nollent.

Impetratisque a senatu decem adiutoribus, unum quem- 39

40

que equitum rationem vitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notavit, plures admonitione, sed varia. Lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notavitque aliquos quod pecunias le-5 vioribus usuris mutuati graviore faenore collocassent.

Ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creavit, ita ut potestate transacta in utro vellent ordine manerent. Cum autem plerique equitum attrito bellis civilibus patrimonio spectare ludos e quat-10 tuordecim non auderent metu poenae theatralis, prouuntiavit non teneri ea quibus ipsis parentibusve equester census umquam fuisset.

2 Populi recensum vicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis avocaretur, ter 15 in annum quaternum mensium tesseras dare destinavit; sed desideranti consuetudinem veterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis acciperet. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comiti-20 orum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se dividebat.

3 Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis incorruptum servare populum, et civitates Romanas parcissime dedit 25 et manumittendi modum terminavit. Tiberio pro cliente Graeco petenti rescripsit non aliter se daturum quam si praesens sibi persuasisset quam iustas petendi causas haberet; et Liviae pro quodam tributario Gallo roganti civitatem negavit, immunitatem optulit, affirmans facilius 30 se passurum fisco detrahi aliquid quam civitatis Ro4 manae vulgari honorem. Servos non contentus multis

10

difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta removisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum qui manumitterentur curiose cavisset, hoc quoque adiecit, ne vinctus umquam tortusve quis 5 ullo libertatis genere civitatem adipisceretur.

Etiam habitum vestitumque pristinum reducere stu-5 duit, ac visa quondam pro contione pullatorum turba, indignabundus et clamitans: En

Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!

negotium aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in foro circave nisi positis lacernis togatum consistere.

Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones fre- 41 quenter exhibuit. Nam et invecta urbi Alexandrino 15 triumpho regia gaza, tantam copiam nummariae rei effecit ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis qui cavere in duplum possent ad certum tempus indulsit. Senatorum 20 censum ampliavit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxavit supplevitque non habentibus. Congiaria populo frequenter dedit, sed diversae 2 fere summae modo quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos; ас ne 25 minores quidem pueros praeteriit, quamvis non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent. Frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe levissimo, interdum nullo pretio viritim admensus est tesserasque nummarias duplicavit.

30

Sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem 42 scires, querentem de inopia et caritate vini populum

43

severissima coercuit voce: satis provisum a genero suo Agrippa, perductis pluribus aquis, 2ne homines sitirent. Eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem 5 et impudentiam edicto exprobravit affirmavitque non daturum se quamvis dare destinaret. Nec minore gravitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque civium numero comperisset, negavit accepturos quibus promissum non 10 esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut de3 stinata summa sufficeret. Magna vero quondam sterilitate ac difficili remedio cum venalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque servitiorum urbe expulisset, ut tandem annona 15 convaluit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret; neque tamen perseverasse, quia certum haberet posse per ambitionem quandoque re- 20 stitui. Atque ita posthac rem temperavit ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.

Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit. Fecisse se ludos ait 25 suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent aut non sufficerent, ter et vicies. Fecitque nonnumquam etiam vicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones . . non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in Circo et in 30 Saeptis, et aliquando nihil praeter venationem edidit; athletas quoque, extructis in campo Martio sedilibus

« IndietroContinua »