Titi Livii ... Historiarum belli Punici secundi libri quinque priores, ad optimas ed. castigati cura J. Hunter

Copertina anteriore
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Sommario

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 4 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
Pagina 4 - ... inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
Pagina 26 - Galliae petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, prius55 quam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere.
Pagina 2 - Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et baud ignotas belli artes inter sese * sed expertas primo Punico conferebant2 bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt.
Pagina 263 - Ad 12 triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam; in ea fuisse clipeum argenteum 13 pondo centum triginta septem cum imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una castra...
Pagina 62 - ... sed vi ac virtute evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.
Pagina 135 - ... insolentia in eas se merserant. Somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos...
Pagina 145 - Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat ; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est.
Pagina 255 - ¡ta externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris, suarumque proprie virium, in castris habeant. Signis repente sublatis, Celtiberi abeunt, nihil aliud, quaerentibus causam, obtestantibusque ut manerent, Romanis respondentes, quam domestico se avocari bello.
Pagina 108 - Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta ; inter quae Gallas et Galla, Graecus et Graeca, in foro boario sub terra vivi demissi sunt in locum saxo conseptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.

Informazioni bibliografiche