Immagini della pagina
PDF
ePub

rum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani; praeter hos Surrentini, et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique: et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum, nec postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptae cladis. quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli, ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, et gratiae actae, quod de republica non desperâsset: cui, si Karthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

LIBER

LIBER XXIII.

EPITOME.

II, III, &c. CAMPANI ad Hannibalem defecerunt. XI, XII. Nuncius Cannensis victoriae, Mago, Karthaginem missus, annulos aureos, a digitis occisorum Romanorum detractos, in vestibulo curiae effudit: quos excessisse modii mensuram traditur. XII, XIII. Post quem nuncium Hanno, vir ex Poenis nobilissimus, suadebat senatui Karthaginiensium, ut pacem a populo Romano peterent : nec tenuit, obstrepente Barcinâ factione. XIV, XV. Claudius Marcellus praetor ad Nolam, XVI, eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. XVIII. Exercitus Hannibalis per hiberna Capuae ita luxuriatus est, ut corporum viribus atque animorum enervaretur. XIX. Casilinum, a Poenis obsessum, ita fame vexatum est, ut lora et pelles, scutis detractas, item mures, essent ; et nucibus, per Vulturnum amnem a Romanis missis, vixerint. XXIII. Senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est. XXIV. L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est. XXVI. &c. Cn. et P. Scipiones in Hispania Hasdrubalem vicerunt, et Hispaniam suam fecerunt. XXXI, Reliquiae Cannensis exercitûs in Siciliam relegatae sunt; ne recederent inde, nisi finito bello. XXXIII. Inter Philippum, Macedonum regem, et Hannibalem societas juncta est. XXXV. Sempronius Gracchus consul Campanos cecidit. XXXVI, XXXVIII, XL, &c. Praeterea in Sardinia feliciter a T. Manlio praetore adversus Poenos Sardosque res gestas continet. a quo Hasdrubal dux, et Mago, et Hanno capti. XLV. &c. Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit: primusque, tot cladibus fessis, Romanis meliorem spem belli dedit.

I. HANNIBAL, post Cannensem pugnam, castra capta ac direpta, confestim ex Apulia in Samnium mo

verat, accitus in Hirpinos a Statio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius, nobilis inter suos: sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnae, vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis, quum Mopsiani urbem excessissent; sine certamine tradita urbs Poeno, praesidiumque acceptum est. Ibi praedâ omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis ejus urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut detrectantes cogere ad defectionem, jubet. ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis, (et pleraeque cavae sunt viae, sinusque occulti) quâcunque apte poterat, disposuit; alios, prae se actam praedam ex agris ostentantes, obequitare portis jussit, in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum, et haud procul littore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. AJiquot tamen eo proelio nobiles juvenes capti caesique sunt inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus, cecidit. Ab urbe oppugnandâ Poenum absterruere conspecta moenia, haudquaquam prompta oppugnanti.

II. INDE Capuam flectit iter, luxuriantem longâ felicitate atque indulgentiâ fortunae, maxime tamen, inter corrupta omnia, licentiâ plebis, sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem ac popularis homo,. ceterum malis artibus nanctus opes. is quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasimenum est, in sumno magistratu esset, jam diu infestam senatui, plebem ratus, per occasionem novandi res, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu, traderet Capuam Poenis improbus homo, sed non ad extremum perditus, quum mallet incolumi, quam eversâ, republicâ dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio

crederet, rationem iniit, quâ et senatum servaret, et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu, quum, sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset; quippe qui liberos ex Ap. Claudii filiâ haberet, filiamque Romam nuptum Livio dedisset: ceterum majorem multo rem, magisque timendam, instare. Non enim, per defectionem, ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed, per caedem senatûs, vacuam rempublicam tradere Hannibali ac Poenis velle. Eo se periculo posse liberare eos, si se permittant sibi, et, certaminum in republica obliti, credant. Quum omnes, victi metu, permitterent;"Claudam in curia vos," inquit, "et, tanquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia, quibus nequicquam adversarer, viam saluti vestrae inveniam. In hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite." Fide datâ egressus, claudi curiam jubet, praesidiumque in vestibulo reliquit, ne quis adire curiam injussu suo, neve inde egredi, possit.

III TUNC Vocato ad concionem populo," Quod "saepe," inquit, "optâstis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas "esset; eam nunc, non per tumultum expugnantes do"mos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque "tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habe"tis ac liberam. Clausos omnes in curiam accipite, solos, "inermes: nec quicquam raptim, aut forte temere, ege"ritis. de singulorum capite vobis jus sententiae dicendae "faciam, ut, quas quisque meritus est, poenas pendat. "Sed, ante omnia, ita vos irae indulgere oportet, ut potio“rem irâ salutem atque utilitatem vestram habeatis. e"tenim hos (ut opinor) odistis senatores, non senatum "omnino habere non vultis. quippe aut rex, (quod abo“minandum) aut, quod unum liberae civitatis consilium *est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae sunt vobis, ut et veterem senatum tollatis, et no"vum cooptetis. Citari singulos senatores jubebo, de quorum capite vos consulam. quod de quoque censue"ritis, fiet. Sed prius in ejus locum virum fortem ac “strenuum novum senatorem cooptabitis, quam de noxio "supplicium sumatur." Inde consedit, et, nominibus in

[ocr errors]
[ocr errors]

urnam conjectis, citari, quod primum sorte nomen excidit, ipsumque e curia produci, jussit. Ubi auditum. est nomen, malum et improbum pro se quisque clama re, et supplicio dignum. Tum Pacuvius," Video, quae de hoc sententia sit data: eligite pro malo atque "improbo bonum senatorem et justum." Primo silentium erat, inopiâ potioris subjiciundi: deinde, quum aliquis, omissâ verecundiâ, quempiam nominâsset, multo major extemplo clamor oriebatur; quum alii negarent nôsse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam, et pudendae artis aut quaestûs genus, objicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum : ut ipsius poenitere homines appareret, quem autem in ejus substituerent locum deesse; quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse, jubentesque senatum ex custodia dimitti.

[ocr errors]

IV. Hoc modo Pacuvius quum obnoxium vitae, beneficio senatum multo sibi magis, quam plebi, fecisset, sine armis, jam omnibus concedentibus, dominabatur. Hinc senatores, omissâ dignitatis libertatisque memoriâ, plebem adulari, salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem judices dare, quae magis. popularis, aptiorque in vulgus favori conciliando, esset. Jam vero nihil in senatu actum aliter, quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper civitas in luxuriam, non ingeniorum modo vitio, sed affluenti copiâ voluptatium, et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque; tum vero ita obsequio principum et licentiâ plebei lascivire, ut nec libidini nec sumptibus modus esset. ad contemptum legum, magistratuum, senatûs, accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cujus aliqua erat verecundia, Romanum quoque imperium spernerent. id modo erat in mora, ne extemplo deficerent, quod connubium vetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat; et quod, quum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant tre

« IndietroContinua »