Immagini della pagina
PDF
ePub

mis Luceriam in Apuliam legiones quum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium, cum eo, quem Luceriae habuerat, exercitu, misit; tuerique oram agri Sallentini, et providere, quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret, jussit. Exitu aestatis ejus, quâ haec gesta perscripsimus, literae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent. sed pecuniam in stipendium, vestimentaque et frumentum exercitui, et sociis navalibus omnia, deesse. Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops esset, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant. cetera utique ab Roma mittenda esse: nec aliter aut exercitum aut provinciam retineri posse. Literis recitatis, nemo omnium erat, quin, et vera scribi, et postulari aequa, fateretur: sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestres navalesque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Mecedonicum moveretur. Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere: tributo sumptus suppeditari. quum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus, et ad Trasimenum lacum, et ad Cannas, imminutum; tum, qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, aliâ perituros peste. Itaque, nisi fide staret respublica, opibus non staturam. Prodeundum in concionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates, cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut reipublicae, ex qua crevissent, ad tempus commodarent: conducerentque eâ lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, quum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur. Haec praetor in concione edixit, quâ die vestimenta, frumentum, Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, esset locaturus.

XLIX. UBI ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum, ut militiâ vacarent, dum in eo publico essent; alterum, ut, quae in naves imposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. U. troque impetrato, conduxerunt, privatâque pecuniâ res、 publica administrata est. Hi mores, eaque caritas pa

triae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta omnia magno animo sunt, sic summâ fide praebita, nec secus quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. Quum hi commeatus venerunt, Illiturgi oppidum ab Hasdrubale, ac Magone, et Hamilcare, Bomilcaris filio, ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. Inter haec trina castra hostium Scipiones, quum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, cujus inopia erat, advexerunt: cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. Eodem et duo duces et duo exercitus Karthaginiensium, ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugnatum est, sexaginta hostium millia eo die in pugna fuerunt, sexdecim circiter Romanis. Tamen adeo haud dubia victoria fuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hostium occiderint; ceperint amplius tria millia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, elephantis quinque in proelio occisis. trinisque castris eo die potiti sunt. Illiturgi obsidione liberato, ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti; suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum juventute abundante. İterum signis collatis eâdem fortunâ utriusque partis pugnatum. supra tredecim millia hostium caesa, supra duo capta, cum signis duobus et quadraginta, et novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt: multoque majores eâ aestate in Hispania, quam in Italia, res gestae

LIBER

EPITOME.

IV. V. &c. HIERONYMUS, Syracusanorum rex, cujus avus, Hiero, amicus populi Romani fuerat, ad Karthaginienses defecit; et propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus est. XIV. &c. Ti. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum pugnavit, servorum maxime operâ, quos liberos esse jussit. XXXIII. &c. Claudius Marcellus consul in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. XL. Philippo, Macedonum regi, bellum indictum est; qui, ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque, in Macedoniam cum prope inermi exercitu perfugit. ad id bellum gerendum Valerius praetor missus est. XLI, &c. Res praeterea in Hispania a P. et Cn. Scipionibus adversus Karthaginienses gestas continet. XLVIII. Syphax, rex Numidarum, in amicitiam adscitus, et a Masinissa, rege Massylorum, pro Karthaginiensibus pugnante, victus, in Maurusios cum magna manu transiit contra Gades; ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur. XLIX. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt: quorum auxiliis adscitis, tunc primum mercenarium militem Romana castra habuerunt.

I. Ur ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno, adjutoribus et ducibus Bruttiis, Graecas urbes tentavit, eo facilius in societate manentes Romanâ, quod Bruttios, quos et oderant et metuebant, Karthaginiensium' partis factos cernebant. Rhegium primum tentatum est, diesque aliquot ibi nequicquam absumpti. Interim Locrenses frumentum, lignaque, et cetera necessaria usibus, ex agris in urbem rapere, etiam ne quid relictum praedae hostibus esset: et in dies major omnibus portis multitudo effundi. postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, telaque in propugnacula congerere, cogebantur. In permixtam omnium

[ocr errors]

aetatium ordinumque multitudinem, et vagantem in agris magna ex parte inermem, Hamilcar Poenus equites emisit; qui, violare quemquam vetiti, tantum, ut excluderent ab urbe fugâ dissipatos, turmas objecere. Dux ipse, loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros, atque evocare principes Locrensium ad colloquium, jussit, et, pollicentes amicitiam Hannibalis, adhortari ad urbem tradendam. Bruttiis in colloquio nullius rei primo fides est: deinde, ut Poenus apparuit in collibus, et refugientes pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse afferebant; tum, metu victi, consulturos se populum responderunt. advocatâque extemplo concione, quum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent, et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis, pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem, quam probatam tueri auderent; haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio. L. Atilio, praefecto praesidii, quique cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis, atque impositis in naves, ut Rhegium deveherentur, Hamilcarem Poenosque eâ conditione, ut foedus extemplo aequis legibus: fieret, in urbem acceperunt. cujus rei prope non servata fides deditis est, quum Poenus dolo dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum causarentur. Insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari, aut deferre naves in terram, posset. et eos quidem, quos sequebantur, non sunt adepti: alias, a Messana trajicientes freto Rhegium, naves conspexerunt. Milites erant Romani, a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem praesidio. itaque Rhegio extemplo abscessum est. Locrensibus jussu Hannibalis data pax, ut liberi suis legibus viverent; urbs pateret Poenis, portus in potestatem Locrensium esset: societas eo jure staret, ut Poenus Locrensem, Locrensisque Poenum, pace ac bello juvaret.

II. SIC a freto Poeni reducti, frementibus Bruttiis, quod Rhegium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas reliquissent. Itaque per se ipsi, conscriptis armatisque juventutis suae quindecim milli

bus, ad Crotonem oppugnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem, et maritimam; plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem portu ac moenibus validam tenuissent, credentes. Ea cura angebat, quod neque non arcessere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur; et, si Poenus rursus magis arbiter pacis, quam adjutor belli, fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur. Itaque optimum visum est, ad Hannibalem mitti legatos, caverique ab eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset. Hannibal quum praesentium eam consultationem esse respondisset, et ad Hannonem eos rejecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. Nec enim diripi volebant nobilem atque opulentam urbem: et sperabant, quum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec juvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium unum inter populares, nec voluntas erat. unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent; senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. Eam dissensionem in urbe perfuga nunciat Bruttiis: Aristomachum esse principem plebis, tradendaeque auctorem urbis : et, in vasta urbe, lateque omnibus disjectis moenibus, raras et stationes custodiasque senatorum esse : quacunque custodiant plebis homines, eâ patere aditum. Auctore ac duce perfugâ, Bruttii coronâ cinxerunt urbem: acceptique a plebe primo impetu locos omnes, praeter arcem, cepere. Arcem optimates tenebant, praeparato jam ante ad talem casum perfugio. Eodem Aristomachus perfugit; tanquam Poenis, non Bruttiis, auctor urbis tradendae fuisset.

III. URBS Croto murum in circuitu patentem duodecim millia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum. post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur. flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat: et arx procul iis, quae habitabantur. Sex millia aberat ab urbe nobili templum (ipsâ urbe erat nobilius) Laciniae Junonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silvâ et proceris abietis arboribus septus, laeta in Р

« IndietroContinua »