Immagini della pagina
PDF
ePub

66

[ocr errors]

"ratorem quaeramus. Quum, qui est summus in civi"tate dux, eum legerimus; tamen, repente lectus, in annum creatus, adversus veterem ac perpetuum im"peratorem comparabitur, nullis neque temporis, neque juris, inclusum augustiis, quo minus ita omnia gerat "administretque, ut tempora postulabunt belli: nobis "autem in apparatu ipso, ac tantum inchoantibus res, "annus circumagitur. Quoniam, quales viros creare " vos consules deceat, satis est dictum; restat, ut pau"ca de eis, in quos praerogativae favor inclinavit, di66 cam. M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere ab sacris, neque retinere, possu mus, ut non deûm aut belli deseramus curam. Ota"cilius sororis meae filiam uxorem, atque ex ea liberos, "habet. ceterum non ea vestra in me majoresque meos “merita sunt, ut non potiorem privatis necessitudinibus rempublicam habeam. Quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest: ubi saeva orta "tempestas est, ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. Non tranquillo navigamus, sed jam aliquot procellis submersi paene sumus. itaque, quis ad gubernacula sedeat, summâ "curâ providendum ac praecavendum vobis est. In "minore te experti, T. Otacili, re sumus. haud same, "cur ad majora tibi fidamus, documenti quicquam de"disti. Classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium re"rum causâ paravimus: ut Africae oram popularetur; "ut tuta nobis Italiae littora essent; ante omnia, ne supplementum cum stipendio commeatuque ab Karthagine Hannibali transportaretur. Create consulem “T. Otacilium, non dico, si omnia haec, sed si aliquid

[ocr errors]

66

66

[ocr errors]

66

66

[ocr errors]

eorum reipublicae praestitit. Sin autem, te classem "obtinente, etiam, velut pacato mari, quaelibet Han"nibali tuta atque integra ab domo venerunt, si ora l"taliae infestior hoc anno, quam Africae, fuit; quid "dicere potes, cur te potissimum ducem Hannibali "hosti opponant? Si consul esses, dictatorem dicen"dum exemplo majorum nostrorum censeremus. nec "tu id indignari posses, aliquem in civitate Romana "meliorem bello haberi, quam te. Magis nullius in"terest, quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus

[ocr errors]
[ocr errors]

"tuis onus, sub quo concidas. Ego magnopere sua"deo, eodem animo, quo, si stantibus vobis in aciem "armatis repente deligendi duo imperatores essent, quorum ductu atquc auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis; quibus sacramento liberi vestri "dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum "tutela atque cura militent. Lacus Trasimenus et "Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad "praecavendum simile utili documento, sunt. Praeco, "Aniensem juniorum in suffragium revoca."

IX. QUUM T. Otacilius ferociter, eum continuare consulatum velle, vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul jussit: et, quia in urbem non inierat, protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri. Iterum praerogativa suffragium init; creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum, M. Marcellus tertium. Eosdem consules ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt. Et praetor ùnus refectus, Q. Fulvius Flaccus: novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius, consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. Comitiis praetorum perfectis, senatusconsultum factum est, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana provincia esset: isque potissimum, consulibus ad bellum profectis, urbi praeesset. Aquae magnae bis eo anno fuerunt: Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum, pecorumque et hominum pernicie. Quinto anno secundi Punici belli, Q. Fabius Maximus quartum, M. Claudius Marcellus tertium, consulatum ineuntes, plus solito converterant in se civitatis animos. multis enim annis tale consulum par non fuerat. Referebant senes, sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites, Bruttiosque, et Lucanum cum Tarentino populum, consules declaratos. Absens Marcellus consul creatus, quum ad exercitum esset; praesenti Fabio, atque ipso comitia habente, consulatus continuatus. Tempus, ac necessitas belly ac discrimen summae rerum, faciebant, ne quis aut in exemplum exquireret, aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet. quin laudabant potius magnitudinem animi,

quod, quum summo imperatore esse opus reipublicae sciret, seque eum haud dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex re oriretur, quam utilitatem reipublicae, fecisset.

X. Quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitelio est habitus: decretumque omnium primum ut consules sortirentur, compararentve inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur. Prorogatum deinde imperium omnibus, qui ad exercitus erant, jussique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M'. Pomponius in Gallico. ex praetoribus prioris anni, pro praetore Q. Mucius obtineret Sardiniam: M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, intentus adversus omnes motus Philippi, Macedonum regis, praeesset. P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia; T. Otacilio classis eadem, quam adversus Karthaginienses priore anno habuisset. Prodigia eo anno multa nunciata sunt, quae, quo magis credebant simplices ac religiosi homines, eo plura nunciabantur: Lanuvii in aede intus Sospitae Junonis corvos nidum fecisse: in Apulia palmam viridem arsisse: Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum visum: et Calibus cretâ, et Romae in foro boario sanguine, pluisse: et in vico Istricɔ fontem sub terra tantâ vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta, velut impetus torrentis, tulerit: tacta de coelo, atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, nucem in Sabinis publicamque viam, murum ac portam Gabiis. Jam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste suâ sponte promotam: bovem in Sicilia locutum: infantem in utero matris in Marrucinis Io triumphe ! clamâsse: ex muliere Spoleti virum factum: Hadriae aram in coelo, speciesque hominum circum eam, cum candida veste, visas esse. Quin Romae quoque in ipsa urbe, secundum apum examen in foro visum, affirmantes quidam, legiones se armatas in Janiculo videre, concitaverunt civitatem ad arma: qui tum in Janiculo essent, negârunt, quemquam ibi, praeter assuetos collis ejus cultores, apparuisse. Haec prodigia hostiis

1

majoribus procurata sunt ex aruspicum responso: et supplicatio omnibus deis, quorum pulvinaria Romae essent, indicta est.

XI. PERPETRATIS, quae ad pacem deûm pertinebant, de republica belioque gerendo, et quantum copiarum, et ubi quaeque essent, consules ad senatum retulerunt. Duodeviginti legionibus bellum geri placuit: binas consules sibi sumere: binis Galliam, Siciliamque, ac Sardiniam obtineri: duabusque Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse: singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum, et M. Valerio ad classem circa Brundisium, relinqui, et duas urbi praesidio esse. Hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant scribendae. eas primo quoque tempore consules scribere jussi, et classem parare; ut cum eis navibus, quae pro Calabriae littoribus in statione, essent, centum quinquaginta longarum navium classis eo anno expleretur. Delectu habito et centum navibus novis deductis, Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit. creati M. Atilius Regulus et P. Furius Philus. Quum increbresceret rumor, bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci jussus est. Quum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt, ut, qui, L. Aemilio, C. Flaminio censoribus, millibus aeris quinquaginta, ipse aut pater ejus, census fuisset, usque ad centum millia, aut cui postea res tanta esset facta, nautam unum cum sex mensium stipendio daret: qui supra centum millia, usque ad trecenta millia, tres nautas cum stipendio annuo: qui supra trecenta millia, usque ad decies aeris, quinque nautas: qui supra decies, septem : senatores octo nautas cum annuo stipendio darent. Ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt. Tum primùm est factum, ut classis Romana sociis navalibus privatâ impensâ paratis compleretur.

XII. Hic major solito apparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum ejus anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum admoveret: ad

eam oppugnandam novos exercitus scribi Romae; nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. Id quia tam trepidi nunciabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis, ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit. inde, Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis, cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi, re ipsâ, ut tentaret Puteolos, quodque ibi praesidii erat, descendit. Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum, et regredi in Campaniam, allatum est; nec die nec nocte intermisso itinere, ad exercitum redit: et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem (is filius consulis erat) Luceriam Graccho succedere, jubet. In Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum; Otacilius, qui maritimae orae reique navali praeesset: et ceteri in suas quisque provincias profecti. et, quibus prorogatum imperium erat, easdem, quas priore anno, regiones obtinuerunt.

XIII. AD Hannibalem, quum ad lacum Averni esset, quinque nobiles juvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasimenum lacum partim ad Cannas capti, dimissique domos cum eadem comitate, quâ usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. li, memores beneficiorum ejus, perpulisse magnam partem se juventutis Tarentinae referunt, ut Hannibalis amicitiam ac societatem, quam populi Romani, mallent; legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat. Si signa ejus, si castra, conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram, quin urbs dedatur. In potestate juniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam, esse. Hannibal collaudatos eos, oneratosque ingentibus promissis, domum ad coepta maturanda redire jubet: se in tempore affuturum esse. Hac cum spe dimissi Tarentini. Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat, quum opulentam nobilemque, tum maritimam, et in Macedoniam opportune versam : regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quum Brundisium Romani haberent, petiturum. Sacro inde

« IndietroContinua »