Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

tem superaret. Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit. namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. Ita cum Syphace Romanis juncta amicitia est. Quod ubi Karthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam, in parte altera Numidiae (Massyli ea gens vocatur) regnantem, legatos mittunt.

XLIX. FILIUM Gala Masinissam habebat, septem et decem annos natum; ceterum juvenem eâ indole, at jam tum appareret, latius regnum opulentiusque, quam accepisset, facturum. Legati, quoniam Syphax se Romanis junxisset, ut potentior societate eorum adversus reges populosque Africae esset, docent, melius fore Galae quoque Karthaginiensibus jungi quam primum: antequam Syphax in Hispaniam, aut Romani in Africam transeant, opprimi Syphacem, nihildum praeter nomen ex foedere Romano habentem, posse. Facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut exercitum mitteret: qui, Karthaginiensium legionibus conjunctis, magno proelio Syphacem devicit. Triginta millia eo proelio hominum caesa dicuntur. Syphax

cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas (extremi prope Oceanum adversus Gades colunt) refugit: affluentibusque ad famam ejus undique barbaris ingentes brevi copias armavit. cum quibus antequam in Hispaniam, angusto diremptam freto, trajiceret, Masinissa cum victore exercitu advenit: isque ibi cum Syphace ingenti gloriâ per se, sine ullis Karthaginiensium opibus, gessit bellum. In Hispania nihil memorabile gestum, praeterquam quod Celtiberûm juventutem eâdem mercede, quâ pacta cum Karthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduxerunt: et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis erant, miserunt. Id modo ejus anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in castris neminem ante, quam tum Celtiberos, Romani habuerunt.

LIBER

LIBER XXV.

EPITOME.

II. P. CORNELIUS Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus est. VIII, &c. Hannibal urbem Tarentum, praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos juvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit. XII. Ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt. XIII. XIV. A Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus adversus Hannonem, Poenorum ducem, prospere pugnatum est. XVI. Ti. Sempronius Gracchus proconsul, ab hospite suo Lucano in insidias deductus, a Magone interfectus est. XIX. Centenius Penula, qui centurio militaverat, quum petîsset a senatu, ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impeirâsset, de Hannibale victoriam, octo millibus acceptis, militum dux factus, conflixit acie cum Hannibale, et cum exercitu caesus est. XXI. Cn. Fulvius praetor male adversus Hannibalem pugnavit. in quo proelio hominum sexdecim millia ceciderunt ipse cum equitibus ducentis effugit. XXII. Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. XXIII, &c. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit anno tertio, et ingentem se virum gessit. in eo tumultu urbis captae Archimedes, intentus formis, quas in pulvere descripserat, interfectus est. XXXIII, &c. P. et Cn. Scipiones in Hispania tot tantarumque rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt; prope cum totis exercitibus caesi anno octavo, quam in Hispaniam iverant : XXXVI. amissaque ejus provinciae possessio foret, nisi, L. Marcii, equitis Romani, virtute et industria contractis exercituum reliquiis, ejusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent. Ad triginta septem millia caesa, ad mille octingentos triginta capti, praeda ingens parta. Dux Marcius appellatus est.

I. DUM haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Tarentino aestatem consumpsit, spe

Et

per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. Eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Thurini in fidem populi Romani redierunt. plures rediissent, ni T. Pomponius Vejentanus, praefectus sociûm, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio justi ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto, cum Hannone conflixisset. Magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est: minimumque jacturae fuit, quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor, et ante publicanus omnibus malis artibus et reipublicae et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu, fecit, et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit. Quo diutius trabebatur bellum, et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis, quam animos, hominum; tanta religio, et ea magnâ ex parte externa, civitatem incessit, ut aut homines, aut dii, repente alii viderentur facti. nec jam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus; sed in publico etiam, ac foro Capitolioque, mulierum turba erat, nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes: quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessae artis usu exercebant. Primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur: deinde ad Patres etiam et ad publicam querimoniam excessit res. Incusati graviter ab senatu aediles triumvirique capitales, quod non prohiberent, quum emovere eam multitudinem e foro, ac disjicere apparatus sacrorum, conati essent, haud procul afuit, quin violarentur. Ubi potentius jam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Atilio, praetori urbis, negotium ab senatu datum est, ut his religionibus populum liberaret. Is et in concione senatusconsultum recitavit, et edixit, ut, quicunque libros vaticinos precationesve, aut artem sacrificandi

T

conscriptam, haberet, eos libros omnes literasque ad se ante Kalendas Apriles deferret: neu quis, in publico sacrove loco, novo aut externo ritu sacrificaret.

II. Er aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt: L. Cornelius Lentulus, pontifex maximus, et C. Papirius C. F. Maso pontifex, et P. Furius Philus augur, et C. Papirius L. F. Maso, decemvir sacrorum. In Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papirii Cn. Servilius Caepio, pontifices suffecti sunt. augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus. Comitiorum consularium jam appetebat tempus; sed, quia consules a bello intentos avocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causâ dictatorem dixit C. Claudium Centhonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius Flaccus. Dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in praetura fuerat. Tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M. Junius Silanus, P. Cornelius Sulla. Comitiis perfcctis, dictator magistratu abiit. Aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti aedilitatem quum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem ejus habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset; " Si me," inquit, " omnes Quirites aedilem fa"cere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut tribuni repente incepto destiterint. Aedilitia largitio haec fuit. Ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti, et diem unum instaurati, et congei olei in vicos singulos dati. L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, aediles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusârunt: quasdam ex iis damnatas in exsilium egerunt. Ludi plebeii per biduum instaurati; et Jovis epulum fuit ludorum causâ.

III. Q. FULVIUS Flaccus tertium, Ap. Claudius, consulatum ineunt. Et praetores provincias sortiti sunt P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat; Cn. Fulvius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Junius Silanus Tuscos.

Consulibus bellum cum Hannibale, et binae legiones decretae alter a Q. Fabio, superioris anni consule, alter a Fulvio Centumalo, acciperet. Praetorum, Fulvii Flacci, quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis Claudii, quae in Piceno sub C. Terentio fuissent, legi ones essent; supplementum in eas quisque scriberet sibi : M. Junio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae. Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium, provinciaeque Lucani et Galliae cum suis exercitibus prorogatae: item P. Lentulo, quâ vetus provincia in Sicilia esset; M. Marcello Syracusae, et quâ Hieronis regnum fuisset: T. Otacilio classis: Graecia M. Valerio Sardinia Q. Mucio Scaevolae: Hispaniae P. et Cn. Corneliis. Ad veteres exercitus duae urbanae legiones a consulibus scriptae, summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est. Delectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. Publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude avaritiâque neminem in civitate habuerat, praeter T. Pomponium Vejentanum, quem, populantem temere agros in Lucanis, ductu Hannonis priore anno ceperant Karthaginienses. Hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis, quae portarentur ad exercitus, et ementiti erant falsa naufragia, et ea ipsa, quae vera renunciaverant, fraude ipsorum facta erant, non casu. in veteres quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, quum mersissent eas in alto, exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. Ea fraus indicata M. Atilio praetori priore anno fuerat, ac per eum ad senatum delata, nec tamen ullo senatusconsulto notata; quia Patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. Populus severior vindex fraudis erat; excitatique tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Carvilii, quum rem invisam infamemque cernerent, ducentûm millium aeris mulctam M. Postumio dixerunt. cui certandae quum dies advenisset, conciliumque tanı frequens plebis adesset, ut multitudinem area Capitolii vix caperet; peroratâ causâ, spes una videbatur esse, si C. Servilius Casca, tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio crat, prius, quam ad suffragium

« IndietroContinua »