Immagini della pagina
PDF
ePub

Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simuláns.

XXIV. INDE, ne mora atque otium animos sollici-/ tarent, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur, et ad oppidum Illiberi castra locat. Galli quanquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat, praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi conveniunt. quod ubi Hannibali nunciatum est, moram magis, quam bellum, metuens, oratores ad regulos eorum misit, colloqui semet ipsum velle cum his; et vel illi propius Illiberi accede rent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum. Hospitem enim se Galliae, non hostem, advenisse nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nuncios quidem haec. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Illiberi extemplo motis, haud gravate ad Poenum venerunt; capti donis, cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

XXV. IN Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transîsse Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat: quum perinde, ac si Alpes jam transîsset, Boji, sollicitatis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in Populum Romanum iras, quam quod nuper, circa Padum, Placentiam, Cremonamque, colonias in Agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque, armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultûs fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipse triumviri Romani, qui ad agrum venerant assignandum, diffisi Placentiae moenibus, Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est." pro C. Servilio et T. Annio, Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales; alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium

est, legati, ad expostulandum missi ad Bojos, violati sint, an in triumviros, agrum metantes, impetus sit factus. Mutinae quum obsiderentur, et gens, ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis assideret muris, simulari coeptum de pace agi. evocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium, non contra jus modo gentium, sed violatâ etiam, quae data in id tempus erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum haec de legatis nunciata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor, irà accensus, effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viam erant, plerisque incultis. ibi, inexplorato profectus, in insidias praecipitatus; multâque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. ibi castra communita ; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam ad...cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum; nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis: ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti, cum magna trepidatione ac pavore omnium, octingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi Romanis fuit, ut e saltu invio atque impedito evasere. inde, apértis locis facile tutantes agmen, Romani Tanetum, vicum propinquum Pado, contendêre : ibi se munimento ad tempus, commeatibusque fluminis, et Brixianorum Gallorum auxilio, adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.

XXVI. Qui tumultus repens postquam est Romanı perlatus, et Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acceperunt; C. Atilium praetorem cum una legione Romana, et quinque millibus sociorum, delectu novo a consule conscriptís, auxilium ferre Manlio jubent: qui sine ullo certamine (abscesserant enim metu hostes) Tanetum pervenit. Et P. Cornelius, in locum ejus, quae missa cum praetore fuerat, transcriptâ legione novâ, profectus ab urbe, sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurumque, et inde Salyum montes, pervenit Massiliam, et ad proximum ostium Rhodani (pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra

locat; vixdum satis credens, Hannibalem superâsse Pyrenaeos montes. quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites, ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis, ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal, et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et ipsi trajici exercitum, levarique quamprimum regionem suam tantâ urgente hominum turbâ, cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est, lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum: novasque alias primum Galli-inchoantes cavabant ex singulis arboribus: deinde et ipsi milites simul copiâ materiae, simul facilitate operis, inducti, alveos informes, (nihil, dummodo innare aquae capere onera possent, curantes) quibus se suaque transveherent, raptim faciebant.

et

XXVII. JAMQUE omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equites virique obtinentes: quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium, vigilia primâ noctis, cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet; et, ubi primum possit, quam occultissime trajecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra, parvae insulae circumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostenderc. ibi raptim caesa materia, ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole, in utres vestimentis conjectis, ipsi caetris suppositis incubantes, flumen tranavere. Et alius exercitus, ratibus junctis trajectus, castris prope

flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti, ex loco prodito fumo significant, se transîsse, et haud procul abesse, quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad trajiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres. equites fere propter equos nantes navium agmen, ad excipiendum adversi impetum fluminis, parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus praebebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant innaves.

XXVIII. GALLI occursant in ripam cum variis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita, vibrantesque dextris tela: quanquam et ex adverso terrebat tanta vis navium, cum ingenti sono fluminis, et clamore vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu, terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis, mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tantâ vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisâ premente acie. Galli, postquam, ultro vim facere conati, pellebantur, quâ patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumultus, castra locat. Elephantorum trajiciendorum varia consilia fuisse credo: certe variata memoria actae rei. quidam, congregatis ad ripam elephantis, tradunt, ferocissimum ex iis, irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem; ut quemque timentem altitudinem destituerat vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat, ratibus trajectos: id, ut tutius consilium ante rem foret, ita, actâ re, ad fidem pronius est. Ratem unam, ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnen porrexerunt: quam, ne secundâ aquâ deferretur, pluribus validis retinaculis

1

parte superiore ripae religatam, pontis in modum humo injectâ constraverunt ; ut belluae audacter velut per solum ingrederentur. altera ratis, aeque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est: et, quum elephanti, per stabilem ratem, tanquam viam, praegredientibus feminis, acti, in minorem applicatam transgressi sunt; extemplo resolutis, quibus leviter annexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. ita primis expositis, alii deinde repetiti ac trajecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur. primus erat pavor, quum solutâ ab ceteris rate in altum raperentur. ibi, urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant ; donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. excidêre etiam saevientes quidam in flumen. sed, pondere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quaerendis pedetentim vadis in terram evasere.

XXIX. DUM elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi, et quantae copiae essent, et quid pararent. Huic alae equitum, missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani, trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium atrocius, quam pro numero pugnantium, editur. Nam, praeter multa vulnera, caedes etiam prope par utrinque fuit: fugaque et pavor Numidarum Romanis, jam admodum fessis, victoriam dedit. victores ad centum sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum; victi amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli, ut summae rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam, ancipitisque certaminis, victoriam Romanis portendit. Üt, re ita gestâ, ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis соерtisque hostis et ipse conatus caperet et Hannibalem, incertum, utrum coeptum in Italiam intenderet iter, an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, avertit a praesenti certamine Bojorum legatorum regulique Magali adventus: qui, se duces itinerum, socios periculi, fore affirmantes, integro bello, nusquam ante libatis viribus, Italiam aggredien

« IndietroContinua »