Immagini della pagina
PDF
ePub

concesserint Heracleam, dein, quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae ejus, sub ipsam certaminis diem, ablegatum videant, quieturos in pugna. Gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit animus, nuncio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime_timuerant: et territi hostes, praeterquam quod maximâ parte virium suarum non juvabantur, timore etiam incusso, ne ab suo et ipsi equite oppugnarentur. Itaque haud magni certaminis fuit. primus clamor atque impetus rem decrevit. Numidae quum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. Multa millia hominum caesa captaque, et octo elephanti. Haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. victor inde Syracusas rediit. Jam ferme in exitu annus erat. itaque senatus Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor literas Capuam ad consules mitteret: dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. Literis acceptis, inter se consules comparârunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. Consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullam antea curulem magistratum gessisset. Praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. Pisoni jurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. Consulibus prorogatum in annum imperium est.

Z

NOTULAE

NOTULAE QUAEDAM

IN

LECTIONES VARIANTES.

IN LIBRUM XXI.

Cap. I. lin. 16. DE Hannibalis in Romanos odio vid. Lib. XXXV. c. 19. et Nep. Hann. c. 1.

rem.

2. II. 1. 4. Ut appareret majus EUM, nempe HamilcaAlii perperam intelligunt de Hannibale dictum. 3. VIII. Î. 11. Et non sufficiebant (jam enim feriebantur arietibus) muri, quassataeque multae partes erant. Ita hunc locum legit et distinguit cel. J. F. Gronovius quem sequuntur Drakenborchius et Ruddimannus. At potior videtur interpunctio nostra, quâ verba non sufficiebant, non ad muros, sed ad oppidanos referuntur. "Nempe oppidani non sufficiebant ad omnia tuenda atque obeunda; quum aliis locis muri adhuc integri "ariete ferirentur, aliis quassati ruinam minarentur, "aliis jam dejecti ruinis urbem nudâssent." DUKERUS Pari modo Virgilius:

46

Quum tamen omnes

Aen. IX. 515.

Ferre juvat subter densâ testudine casus. Nec jam SUFFICIUNT: nam, &c. 4. IX. in fine. Literas igitur nunciosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari PRO Romanis posset. Quum locutio gratificari PRO aliquo prorsus inaudita sit, neque alibi apud probos auctores reperiatur, vix dubitare possumus, quin vetus ac vera lectio fuerit P. RO. i. e. populo Romano; et vocem Romanis, pro interpretamento in margine positam, inde in contextum irrepsisse. Ita Lib. XXV. c. 4. Postumius Pyrgensis

dicitur suffragium populo Romano extorsisse: ubi pleri que ex libris scriptis, simili errore, habent populorum extorsisse; POPULORUM viz. pro POPULO ROM.

5. XVII. in fine. Eodem anno versa in Punicum bellum.

"Omnes scripti deficiunt T anno. Nec minus editt. "veteres. in prima invenio Moguntina. Sed suppleve "runt, qui rò eodem leviter corruptum esse non ani、 "madverterunt. Scribendum Gallia provincia, NON"DUM versa in Punicum bellum, habuit: hoc est, priusquam co adducerent ambo consules copias suas Han"nibali opponendas: priusquam ea sedes et campus "belli Punici fieret." J. F. GRONOV.

66

6. XX. initio. Nomen populi, quem primum adierunt Romani legati, excidisse putant viri docti. Gronovius pater IN ARVERNIS nova legendum conjicit: Gron. filius, RUSCINONE terribilis species visa est. Matthaei nomen Illiberi in terribilis corruptum esse suspicatur.

7. XXI. 1. 15. Quae cuique ibi cara SINT. Pro sint, Gronovius rescripsit sunt, etsi omnes fere libri scripti in lectionem vulgatam conspirent; quia scilicet, ut ipse ait, non est dubium, quin sint. Gronovium omnes deinceps editores secuti sunt. Nobis tamen videtur, omnino restituendam esse lectionem vulgatam sint. Etsi enim non dubium est, QUIN cuique domi cara fuerint, Hannibali tamen dubium erat, QUAENAM HAEC ESSENT.

8. XXII. initio. Atque ideo Haud minus, quod &c. Omnes, quotquot viderimus, editores vocem kaud, quae in libris omnibus, tam scriptis, quam editis, comparet, delendam censent, utpote sensum corrumpentem: perperam, ut nobis videtur. Ita enim ellipsis supplenda est: atque ideo haud minus ita ratus est, quod &c. Nam, quac sequuntur verba-quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis-rationem continere videntur, non quare Hispania non esset negligenda, sed quare Hannibal ratus sit, eam non non esse negligendam.

9. XXII. 1. 20. Drakenb. post Cluverium, et omnes inde a Drakenb. hunc locum interpungunt-atque inde, profectus praeter Etovissam urbem, ad Iberum maritimamque oram ducit. At, quum verbum proficiscor initium itineris denotat, quomodo, sodes, Hannibal praeter Etovissam urbem p ficisci poterat? Ita distinximus, ut

sententia sit-Hannibal praeter Etovissam urbem exercitum ducit, ad Iberum maritimamque oram; quo modo Livius loquitur, tum alibi, tum in fine cap. seq. Reguli Gallorum exercitum, per fines suos, praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.

10. XXV. 1. 34. Ad...cecidisse. Ita excudendum curavimus, quia numerus occisorum excidisse videtur. Libri scripti habent cecidisse, ad cladisse, accedisse, ad cecidisse, accidisse, occidisse, accessisse; et cod. Gudianus ad c. cecidisse. Vel D, numeri quingenarii nota, intercepta fuisse videtur literâ finali vocis AD; vel c, numeri centenarii nota, literâ initiali vocis cecidisse; vel denique utrumque simul evenire potuit. Legendum. igitur videtur vel D. vel. c. vel denique DC. cecidisse constabat. E MS. Gudiano ad c. cecidisse in contextum libenter reciperemus, nisi hoc parum videretur pro illo multâ caede,

Lectio vulgata accisas res in edit. Mediolan. est, et, ut Gronovius ait, Mediolani conficta. Eam tamen om. nes deinceps editores servârunt, etsi in nullo extet codice. Res accisae sunt res prope caesae, sive caedendo infirmatae, metaphorâ, ut videtur, ab arboribus desumptâ. ACCIDUNT arbores tantum, ut summa species earum stantium relinquatur. Huc quum se consuetudine recliRaverint alces, infirmas arbores affligunt, alque una ipsae concidunt. CAES. B. G. VI. 27. Quanquam sunt ACCISAE RES, tamen EFFERENT se aliquando, et ad renovandum bellum REVIRESCENT. Cic. de Prov. Cons. C. 14. Strothius, vir doctus, existimat, translationem desumptam esse ab avibus, quibus alae amputantur: minus bene. 11. XXVII. initio. Equites virique, Anglice, Horses with riders, and men: ita enim vocem equites intelligebat, qui primus hujusmodi locutionibus fuerit usus. Sic et Caesar : Capti homines EQUITESque producebantur, Pleraque veterum aetas et hominem equo insidentem, et equum QUI INSIDERETUR, equitem " dixerunt." A. Gell. XVIII. 5. "Omnes antiqui "scriptores, ut hominem equo insidentem, ita et equum, "CUM PORTARET HOMINEM, equitem vocaverunt. Et " apud Maronem, qui antiquae Latinitatis diligens fuit, "ita intelligendum est: atque EQUITEM docuere sub ar

B. C. II. 39. 66

[ocr errors]
« IndietroContinua »