Immagini della pagina
PDF
ePub

"mis, id est, docuerunt equum portantem hominem, "insultare solo, et gressus gl merare superbos" MACROB. VI. 9. Haec Virgilii verba ita esse intelligenda luce clarius videtur, quicquid contra disputent viri docti, Burmannus et Heynius; qui, veterum Grammaticorum sententiam non assecuti, vocem equitem, non pro equo hominem portante, sed pro equo simpliciter, accepisse videntur. Hanc vocem eodem sensu usurpavit Propertius:

Et disco, quâ parte Anat vincendus Araxes,
Quot sine aqua Parthus millia currat EQUES.
Lib. IV. iii. 38.

ad quem locum cor sule Broukhusium.

Alia tamen videtur esse ratio locutionis milites equitesque, quae apud scriptores Latinos ubivis fere obvia est, quamque Davisius (ad Caes. B. C. H. 39) cum illa altera confundit. Hic enim milites videntur esse tai, pedites legionarii, sive, ut vocat Livius, de legione milites, nur' ¿žoxuv ita dicti ; qui potissima pars exercitûs erant, quorumque primarius in proeliis usus. Hujus locutionis exempla vide apud Gronov. ad Liv. XXVIII. 1.

12. XXVII. I 20. Lectio vulgata, profecti ex loco, nihili est. Pro ex loco prodito, Gron. ex loco propinquo rescribendum conjicit. At in uno codice, pro prodito, est debito; unde, ex Clerici conjectura, omnino legendum videtur: Postero die profecti, ex loco EDITO fumo significant se transisse.

13. XXVII. 1. 24. Equites fere propter equos nantes. "Navium agmen superiore fluvii parte transmittens equi“tes, qui fere, sive quorum plerique erant propter, seu. "prope, equos nantes, tranquillitatem praebebat lintribus

66

infra trajicientibus. Addit vocem fere, quia non om"nes equites prope se habebant equos nantes: siqui"dem, ut infra memoratur, aliquot equos instratos fre66 natosque in naves imposuerant." CREVIER.

14. XXVII. 1. penult. Pro instructos, omnino legen→ dum instratos, prout habent duo bonae notae codices.

15. XXVIII. 1. 3. Quanquam ET ex adverso. Vocula et in quibusdam codd. non apparet; et recidendam conjicit Crevier. Sed Livius forte orationem orsus est quasi subnexurus ET clamor ortus a tergo; deinde, im

mutatâ structurâ, subtexuit aliâ ratione, jam satis paventes adverso tumultu, terribilior ab tergo adortus cla

mor.

16. 1. 12. Pro ultro, Lib. Cantabr. et unus ex Crev. codd. utroque, Flor. ultroque, ultimâ syllabâ notis additis expunctà: alii ultro pellebantur; quam lectionem Crevier interpretatur: 66 postquam, vim facere conati, "non modo vana moliebantur, sed etiam pellebantur." 17. XXXI. 1. 8. Ibi Arar Rhodanusque amnes. "Legendum est Ibi Isara. Hoc probant quum alia mul"ta, tum hoc vel maxime, quod Polybius, quem hîc "vertit noster, in insula illa quam describit, in ipsa, inquam, insula, non prope, quemadmodum Livius, dicit "incolere Allobroges. Allobroges autem non inter "Rhodanum et Ararim, sed inter Rhodanum et Isaram "incolebant." CREVIER. Vid. Cluverii Ital. antiq. 867. Huic emendationi favet cod. Cantabr. qui habet Bisarar, et unus ex Drakenb. codd. qui ibi Ara exhibet. In cod. Cantabr. R litera ex voce seq. Rhodanus accrevisse videtur.

[ocr errors]

18. 1. 22. Ad laevam in Tricastinos iter flexit. "Nihil de hoc Hannibalis itinere habet Polybius. Et "sane non facile intelligitur, quomodo Hannibal, qui “adversâ ripâ Rhodani ad Isaram pervenerat. Tricasti"nos inde petens, ad laevam iter flexisse dicatur, qui "potius vestigia relegebat sua" CREV. Si locus sanus sit, verba ad laevam respectu Romae degentium dicta, non Hannibalis, existimandum est, quemadmodum ultra Iberum c. V. supra.

19. XXXIII. 1. 10. Perversis rupibus juxta invia ac devia assueti discurrunt. Haec non intelligo. Interdum subit per versis legere, et explicare, per loca eversis rupibus invia, utpote assueti, discurrunt, vel, ut multi codd. decurrunt. Sic apud Plin. regio rupibus invia, et apud Ovid.

Gens fuit et campis, et equis, et tuta sagittis ;

Et circumfusis INVIA fluminibus. Fast. V. 581. Crevier legit decurrunt, et interpretatur: "Per infes"tas molestasque rupes, decurrunt haud aegre, utpote "assueti, invia pariter ac devia; id est, et ea in quibus "nulla via erat, et ea quae a via trita divertebant."

10. XXXIII. juxta finem. Captivorum pecoribus per triduum exercitum aluit. Captivorum pecoribus a Valla est, quum libri habeant captivo ac pecoribus. Et, quum Polybius, quem noster hic vertit, habet; Els de To μέλλον εσχε μεν και ΣΙΤΟΥ και θρεμματων επι δυοιν και τρισιν μegαIS EUπTOEIαV, vix dubitamus, quin cum Strothio, legendum sit captivo frumento ac pecoribus, T FRUMENTO librariorum incuriâ omisso.

[ocr errors]

21. Ibid. Pro primo perculsis, Gron. et Crev. conj. proelio perculsis.

22. XXXV. 1. 8. Elephanti, sicut praecipites per arctas vias magnâ morâ agebantur. Pro praecipites, Gron. conj. principes, quia cap. super. elephanti primum agmen fuisse dicuntur. At Crevier per arctas et praecipites, vel praecipitesque vias. Et sane duo ex libris scriptis habent arctas praecipites vias, absque copulativo. Sed quum praeceps dicitur de locis proclivibus ac praeruptis, unde facile quis praeceps cadere potest, quid impedit, quo minus dicatur de elephantis, aliisve animalibus, in ejusmodi locis ad lapsum pronis? Sic accepit vir de literis humanioribus bene meritus, Fr. G. Doering: "Cum in praecipites causa latere videatur, cur <s magna mora acti sint, malim explicare praecipites, "proni ad lapsum in locis declivibus et praecipitibus."

«se.

23. XXXV. in fine. Ut neque sustinere se a lapsu possent; nec, qui paululum titubâssent, haerere afflicti vestigio suo. "Haec impedita sunt et obscura. Par"ticula nec videtur in alienum locum temere immigrâsSensus fortasse clarior esset hoc modo: Ut neque sustinere se a lapsu possent, qui paululum titubâs"sent; nec haerere afflicti vestigio suo. Nimirum nec "poterant, qui paululum titubâssent, sustinere se a lapsu, nec afflicti, i. e. postquam lapsi erant, haerere ves❝tigio suo, sive locum suum tenere. Nam in praecipi❝tia et abrupta devolvebantur." CREVIER.

[ocr errors]

24. XXXVI. 1. 13. Quum super veterem nivem INTACTAM nova modicae altitudinis esset. Ita libri scripti. At Crevier credit "rescribendum esse intacta ; quod epitheton, inquit, longe melius cadit in novam nivem, quam in veterem." Doering conj. injecta. Nobis videbatur Livium per epitheta veterem et intactam exprimere

66

voluisse Polybiana, την ΠΡΟΥΠΑΡΧΟΥΣΑΝ χιονα και ΔΙΑ ΜΕΜΕΝΗΚΥΙΑΝ εκ τ8 προτερον χειμωνος.

25. XXXVI. 1. 14. et seqq. ad finem capitis. Haes Liviana transitûs Alpium descriptio editoribus aequam prope difficultatem attulit, atque Poenis transitus ipse. Si conjecturae locus esset, post tot tantorum virorum conatus, libenter totum locum legeremus et distingueremus: Ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, ET per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur, tetra ibi luctatio erat, ut a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius PEDES fallente: et, seu manibus in assurgendo seu genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis, iterum CORRUEBANT; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant. ITA in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. Haec de hominibus: quae sequuntur, de jumentis dicta videntur. Jumenta secabant; interdum etiam, tum infimam ingredientia nivem, et prolapsa, jactandis gravius in CONNITENDO ungu lis penitus perfringebant: ut pleraque, velut pedicâ capta, haererent in durata et alte concreta glacie. 1. Restituimus voculam et, quae vel a voce praecedente est intercep ta fuisse videtur, vel in est corrupta. 2. Pro vulg. pede se fallente, Gronov. conj. pedem fallente. "Vide vero, "num minori mutatione legi possit pedes fallente, ut ita "sola tantum litera E expungenda sit, quae accrescere "potuit, ex similitudine & F, quae vocis proximae ini"tialis est." DRAKENB. 3. Pro corruerent, plurium codd. lectione, Gronovius conjicit corruebant, probante Crev. viz CORRUEBANT pro CORRUERENT. Denique, pro continendo, Faber rescribendum censet conuitendo, probantibus Dukero et Drakenb. i. e. dum nituntur assurgere; quam conjecturam confirmant Polybii verba κατα την διαναστασιν. Turnebus quidem et Crevier putant, continere hîc esse-se a prolapsione in lubrico retinere et cohibere conari. Sed, ut bene observat Dukerus, Polybius et Livius loquuntur de jam lapsis. Τα δ' υποζύγια διεκοπτεν, ότε πέσοι, την κατω χιονα κατά την διαναστασιν διακοψαντα δε έμενε μετα των φορτίων, όσον κατα πεπηγότα, δια τε το βάρος, και δια το πηγμα της προυπαρχει POLYB. III. 55. της χιόνος.

66

26. XXXVIII. I. 15. In Taurinis. Huic loco me deri conantur editores, alii aliter. Gronovius ita format -AMISSA, Taurinis, quae Gallis proxima gens erat, in Italiam DEgresso. Hanc conjecturam sibi multum pla cere testatur Crevier, itàque interpretatur, Hannibali, "postquam per Taurinorum regionem in Italiam descenderit, amissa apparuisse, defuisse, triginta sex "millia hominum ex eo numero, quocum Rhodanum "transierit." Omnino ejicienda videtur vocula in; quae in nullo scriptorum reperitur, et in Drakenborchii editione retinetur operarum incuriâ. verba degresso et digresso etiam facillime inter se permutantur. Si retinemus amisisse, syntaxis erit-ex ipso autem audisse Han nibale, Taurinis, in Italiam degresso.

27. 1. 19. Pro et jugo, quis dubitet, quin cum Gronovio legendum sit ei jugo.

28. I. penult. Sed ab eo. Intellige, inquit Grono vius, vel deo, vel heroe. Sed, quum in uno ex libris scriptis legitur ad eo, non dubitamus quin legendum sit a deo. Hic deus Peninus vocatur in lapide antiquo, in his ipsis Alpibus in magno viz. monte S. Bernardi, in vento. Consule Drakenb. qui erudite de hoc loco egit.

29. XL. 1. 24. Pro pene, Gronovius conj. foede Crevier vocem pene delebat, quam ortam putabat ex re petitione primarum literarum sequentis verbi perierint.

30. XLIII. initio. Dum sic aliquot. Omnino cum Gronovio corrigendum-quum sic aliquot..

31. XLIII.1 10. Dextra laevâque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus. circa Padus amnis, &c. Mirum in modum ro habentibus vexavit interpretes, incertos quo referendum sit. J. F. Gronovius, Graevius, alii, assentiente Crevier, malebant habentes. At omnes scripti habentibus tuentur, neque verisimile est, librarios omnes mutâsse habentes, quod facilius est, in difficillimum habentibus. Jac. Gronovius, contra, eliminare volebat verbum claudunt, et uno tenore legere, ita ut tam duo maria, quam nullam navem, a dativo habentibus penderent, qui dativus ad superius vobis referendus esset. Sed cel. Drakenborchio acce dimus, cui nimis audax videbatur, invitis omnibus scriptis, totam vocem claudunt ejicere. Nobis explicandi ra

« IndietroContinua »