Immagini della pagina
PDF
ePub

Jac. Gronovius legendum putat vel divi suis curminibus, vel divi in carminibus.

4. Ibid. Pro praefarentur, Gronovius et omnes editores inde a Gronovio legendum statuunt profarentur ; sed nobis non persuadent. Vid. Lib. V. 41.

per

5. Ibid. in fine. Ac urbem Saturnalia diem ac noctem clamatum. Gronov. conj. clamata, probante Crevier. Burmannus conj. IO Saturnalia. " Denique," inquit, "eandem voculam [10] excidisse apud Livium " XXII. I. credo, et legendum-ac per urbem 10 Satur"nalia diem ac noctem clamatum: nam sola voce Satur"nalia defunctum populum non putem, quum solennis "formula esset IO Saturnalia, ut in triumpho 10 Tri"umphe." MISCELL. OBSERV. CRITIC. Vol. V. p. 201.

6. II. initio. Dum consul placandis Romae distrahendoque delectu dat operam. Ita exhibent et scripti plerique, et editiones vetustissimae. Valla vidit pro distrahendo legendum esse dîs trahendo, i. e. producendo ; et ita ediderunt Gron. Drakenb. Ruddimanus. At cl. Crevier ingeniose et acute emendat habendo pro trahendo, faciliorem lapsum librariorum fuisse existimans, quod haec vox cum praecedente coaluerat, viz. dishabendo. Et sane causa nulla affertur a Livio, cur sedulo et datâ operâ delectum produceret consul; et nullam esse potuisse, acerrimo bello instante, res ipsa clamat.-Unus ex Hearnii codd. habet placandis Romae diis deleciu dat operam; unde Drakenb. conj. Dum consul, placatis Romae diis, delectu dat operam. Unus ex Drakenb. codicibus legit placandis diis Romae habendoque delectu, Crevierii emendationem confirmans, etsi verba alio sunt ordine.

[ocr errors]

7. II. 1. 17. Neque sustinere se prolapsi, neque assurgere poterant. "Qui prolapsi sunt, iis jam non est opus, ut sustineant se, sed ut erigant. Itaque legen"dum censuerimus-neque sustinere se, neque prolapsi assurgere poterant. Similem medicinam adhibuimus "simili vitio, c. 35. l. xxi.” CREVIER. Nihilo minus ampliandum censemus. Interdum subit suspicari, locutiones-lapsa cadunt folia, prolapsus cecidit, non sus-, tinuit se prolapsus, scuta latentia condunt, &c. ejusdem

generis esse, et eâdem ratione explicandas. Sed de his aliâs.

8. II. 1. 27. Ordo videtur esse: Jumentorum acervi dabant necessarium cubile quaerentibus, ad quietem parvi temporis, tantùm quod extaret aquâ: i. e. afforded the necessary bed to men who, for a short rest, re quired only something that rose above the water. Strothius haec minus recte explicâsse videtur hoc modo: "Acervi jumentorum prostratorum, tantum, quantum "eorum aquae superemineret, cubile necessarium da"bant, quaerentibus illud. Cubile necessarium enim bis "intelligendum est, ut nunc ad quaerentibus, nunc vero "ad dabant referatur."

9. III. 1. 23. Ferri agique-verba solennia de praedationibus, ut ay nai egev apud Graecos. "O"rigo autem hujus locutionis inde est, quod in praeda "alia sunt vità praedita, homines, pecora, jumenta, a"deoque aguntur; alia inanima, et, quum agi non pos"sint, feruntur." CREVIER.

10. IV. 1. 5. Ubi maxime montes Crotonenses Trasimenus subit, i. e. ad montium radices proxime accedit. At omnes scripti in Trasimenum: quidam etiam subeunt. Hinc Gronovius emendat in Trasimenum sidunt, id est, in Trasimeni alveum molliter sese demittunt.

11. IV. prope finem. Quis dubitet, quin, etiam invitis libris, legendum sit collibus pro vallibus, nisi valles inter circumjacentes montes altae fingantur respectu lacûs et campi.

12. IV. prope finem. Eoque magis pariter. Delenda Friderico G. Doering videbatur copulativa que, perperam. Agmina hostium decucurrerunt ipsa inter se satis conspecta, eoque decucurrerunt magis pariter. Ibid. Romanus ex clamore undique orto se circumventum esse sensit, prius quam satis cerneret oculis, se circumventum esse: erat enim, in tanta caligine, major usus aurium, quam oculorum, ut Livius cap. seq.

13. VI. in fine. Conjecit libri scripti, non conjecti. Ita enim Livius variare structuram amat.

14. VIII. l. 16. seqq. Haec nobis omnino sic distinguenda videntur: Itaque ad remedium, jam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem creandum, ci

vitas confugit. Et, quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec, per occupatam armis Punicis Italiam, facile erat aut nuncium aut literas mitti, nec dictatorem populus creare poterat : quod nunquam ante eam diem factum erat, prodictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum, et magistrum equitum M. Minucium Rufum Ita verba--quod nunquam ante eam diem factum eratcohaerent cum iis quae sequuntur, et describunt id, quod populus fecit, non id, quod non poterat facere. Dictatorem a populo creari non praeter morem tantum et consuetudinem fuisset, sed etiam contra legem. Vid. Dion. Halic. Lib. V. c. 70. Si sola consuetudo obstabat, quo minus dictatorem populus creare posset, haec eadem ratio creationi prodictatoris per populum etiam obstare debuit: hoc enim aeque contra consuetudinem moremque, quam illud.

15. IX. 1. 12. Ubi satis quieti datum, praedâ ac populationibus magis, quam otio aut requie, gaudentibus, profectus, devastat. Syntaxis videtur esse: Ubi satis temporis datum est quieti hominibus gaudentibus praeda ac populationibus, &c. Dare quieti, ut dare esui, potui, &c. Gronovio magis placebat quietis, refragantibus libris. Drakenb. jungebat profectus gaudentibus, pro cum gaudentibus: minus recte. Vid. xxv. 38 in fine.

16. X. initio. Consulente collegio praetorum. Ita eodices optimi. At, quae in fine cap. praecedentis narrantur, eo ducunt, ut, cum cel. Lipsio, rescribamus consulente collegium praetore. De hac formula, vovendi veris sacri consul. Gron. Obs. L. IV. c. 14 Vid. etiam Crev. notas ad hunc locum, et Liv. XXXIV. 44.

17. XII. initio. Dictator per agrum Sabinum Tibur, quo die ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. Ita omnes omnium codices scripti, praeter unum, qui quo diem praefert. At cel. Dukerus non assequitur, quomodo hoc (quo die) ratio sermonis Latini ferre pos sit, sive quo ad Tibur referatur, sive ad die. Latuit viz. virum doctissimum ejusmodi locutionum resolutio; nec cel. Perizonio melius cessit, neque ipsi Bentleio. Vid. Periz. ad Sanctii Min. IV. xii. 2. et Bentl. ad Hor. Sat. I. vi 15. Quo die idem est atque eo die quem. Dictator Tibur venit EO DIE, QUEM edixerat novis mili

tibus ad conveniendum eo. Vox co non additur, quia cap. praeced. dixerat: Duabus legionibus, per magistrum equitum scriptis, TIBUR diem ad conveniendum edixit. Sic Philippus Larissam DIEM ad conveniendum exercitui EDixit. XXVIII. 5. et ita saepissime Livius. Permultis probatissimorum scriptorum locis pronomen relativum eodem modo resolvendum est. Notante quo

judice nósti Hor. Sat. I. vi. 15. id est eo judice, quem nosti. Sic noster I. 29. QUIBUS quisque poterat, elatis; i. e. IIS, QUAE quisque poterat efferre, elatis. Ubi scilicet diversi casus requiruntur antecedentis et relativi, si antecedens reticetur, utrovis casu relativi uti licet. E. G. QUAE quisque poterat, elatis-QUIBUS quisque po terat, elatis. Etsi F. G. Doering Livii verba Lib. I. 29. rectissime explicâsset, alteram tamen hujus loci lectionem, quo diem, probat, vocem quo ad Tibur referens; perperam omnino. Livius enim cap. praeced. dixerat, dictatorem Tibur diem ad conveniendum militibus e dixisse. Nihil itaque jam restabat dicendum, nisi dictatorem ipsum eo venisse eodem illo die, quem militibus ad conveniendum edixerat.

66

18. Ibid. 1. 5. Regressus edd. omnes ante Drakenb. qui ex octo MSS. restituit egressus. quam lectionem," inquit, "veriorem esse, ratio itineris dictatoris docet. "Ex urbe enim viâ Flaminiâ profectus, consulem Ser

vilium circa Ocriculum obvium habuit, et ab eo exer. "citum accepit. Hinc, per agrum Sabinum, Tibur, in"de Praeneste, ac transversis limitibus ad viam Latinam venit. Unde quum non moverit, egressus, quam regressus, malo." DRAKENB.

66

19. XIII. 1. 14. Etiam atque etiam promissa—quae iterum iterumque promiserant.

20. XIV. I. 11. a fine. Classem gravem commeatibus, id est, refertam, onustam commeatibus. Mirum est, quod F. G. Doering ad haec verba annotavit : "H. e. cui haud facile commeatus et subministrari po"terant commeatibus laborantem"--cui explicationi et veritas rerum et rationes Grammaticae refragantur. "Lutatio Catulo consule, bello finis impositus apud in"sulas, quibus nomen Aegates: nec major alias in ma "ri pugna; quippe commeatibus, exercitu, propugnacu

"lis, armis, gravis hostium classis, et in ea quasi tota "Carthago: quod ipsum exitio fuit. Romana classis "prompta, levis, expedita, et quodam genere castrensis." FLOR. Lib. I. c. 2. Vid. etiam Polyb. Lib. I. c. 60, 61. Allegat quidem idem vir doctus alium Livii locum: Quia multitudo sua commeatibus gravis. L. VII. c. 37. At commeatibus gravis illic longe alia ratione dictum est nempe quae oneri esset commeatibus, i. e. quae nimiam commeatuum copiam absumeret; ut bene Crevier. 21. XVI. 1. 4. Cum expeditis equitibus. Nostrates vocant-light cavalry. In libris quibusdam est cum expeditis equitibusque. Sed vid. infra c. 55. ubi etiam eadem locutio occurrit.

22. XVII. prope finem. Ceterum nox, aequato timore, neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Haec non satis intelligimus, nisi sententia sit: ita tenuit, ut neutri ad lucem usque pugnam inciperent. Neutros pugnam incipientes tenuit-idem valere videtur atque-UTROSque pugnam NON incipientes tenuit, i. e. a pugnam incipiendo. F. G. Doering, Dujatium secutus, longealiter interpretatur: "Tenuit scil in pugna, quam ince"perant. Fugientes nimirum manus quidem cum levi "hostium armatura conserere inceperant; sed, cum nox "timorem aequaret, neutri ad lucem usque in pugna "perseverârunt."

23. XVIII 1. 7. Pervenisset. pervenisset, Dujatius praevenisset.

Gronovius conj. su

Ibid. 1. 18. Libri plures et meliores vel medios, vel medius. Editiones priscae mediis, quod Crevier et Ruddim. retinent.

24. XIX. 1. 25. Nondum aperientibus classem promontoriis. id est, adhuc obtegentibus classem promontoriis. Promontoria aperiunt classem, ubi classis, interpositu interjectuque eorum prius occultata, in conspectum venit. F. G. Doering minus recte: "Nec adhuc "detectâ classe in promontoriis. Promontoria aperiunt " classem, quando illa ex iis potest conspici."

25. XX. prope finem. Qui Iberum incolunt. Gronovius conj. qui cis Iberum incolunt, vel qui Iberum accolunt, probante Crevier. Drakenborchio prior conjec

« IndietroContinua »