Immagini della pagina
PDF
ePub

ces; et pro etiam habent et. Crevier jam adversus Afros legendum suspicatur.

[ocr errors]

54. XLVIII. initio. Jam et in sinistro cornu Romano. "Optimi nesciunt praepositionem, habent autem "Romani. Scribe Jam et sinistro cornu Romanis." GRONOV. Romanis habent libri pauci, et ita edidit Crevier: unus Romanorum.

55. XLVIII. juxta finem. Hasdrubal, qui ea parte praeerat. "Haec, et quae sequuntur, omnino corrupta "sunt, et pro deploratis habenda. Primo enim Has"drubal non hac parte, sed laevâ praeerat. Deinde,

66

[ocr errors]

quonam modo subduci possunt ex media acie Numi"dae, qui in dextro cornu locati fuerant? Postremo, quid necesse est adjungi Afris in media acie Gallos Hispanosque pedites, qui in ea semper fuere? Rem "clare ex Polybio discimus. Hasdrubal, qui in laevo "cornu Hispanis Gallisque equitibus praeerat, quum "occidione occidisset Romanum equitatum, transiit in "dextrum cornu, et, conjunctus Numidis, sociorum e66 quites in fugam vertit. Eos deinde persequendos "caedendosque permittit Numidis. Ipse cum suis Gal"lis Hispanisque equitibus Romanos pedites, cum A"fris tum maxime pugnantes, a tergo invadit. Hoc

66

[ocr errors]

procul dubio voluerat Livius. Sed ad hunc sensum ejus verba refingere sine librorum ope frustra tenta"verimus." CREVIER. "Desiderabatur tale quid: “Hasdrubal, qua parte praeerat, victor, laevum quoque "Romanorum cornu adortus pari fortunâ, Numidas,

66

quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad perse"quendos passim fugientes mittit: Hispanos et Gallos "equites jam Afris prope fessis, caede magis quam pugná, adjungit." GRONOV.

56. XLIX. 1. 8. Quam mallem, vinctos mihi traderet. De hujus loci sanitate dubitamus. Si per libros scriptos liceret, libenter legeremus, alio ordine: Mallem, quam vinctos mihi traderet. Τουτο μαλλον ηβουλομην, η ει Sideμevous Tageλaßov. PLUTARCH. in Fabio, 183. Aptior videtur, quam habet Plutarchus sententiam.

57. Ibid. 1. 41. Nulli fugientium infestus agmini. Pro infestus, quod vitiosum videtur, Gronovius conj. im

mistus, Ant. Perizonius infertus, Coetierius invectus, Burmannus ingestus.

58. XLIX. I. 44. Et TANTA prope civium sociorumque pars. Ita libri, tum scripti, tum editi. i. e. aequa prope civium sociorumque pars. Utriusque locutionis quidem eadem est ratio: neque de prioris Latinitate dubitare debebant editores doctissimi. Sed de his alibi egimus. Vid. Not. 5. in Lib. I.

59. L. 1. 7. Alterius morientis prope totus exercitus fuit. Almost the whole army was of the dying Consul's party. Ita scilicet orationem variare Livius voluit. Sic L. XXIII. 39. Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat. Consulis morientis esse est consuli morienti adhaerere, vel, ut cel. Lipsius, consuli morienti commori.

60. Ibid. in fine. Haec magis impetu animorum, QUOD. Ita ex libris quibusdam dedit Gronovius; et explicat-quod nempe ex illis consiliis; quod nobis duris. simum videtur. Dedimus quem, ut Crevier ex codice Victorino restituit, et sensûs ratio postulat.

61. LI. 1. 3. Ut DIEI QUOD reliquum esset, noctisque insequentis, quietem sumeret. Quod diei resolvendum EJUS DIEI, QUOD DIEI reliquum esset-of that (portion) of the day, which might still remain, and of the following night. Vid. Not. 17. supra. Minus bene Crevier et Doering.

62. Ibid. 1. 18. Jacebant tot Romanorum millia. Ruddim. habet jacebant ENIM; enim de suo, et contra

ibros omnes.

63. Ibid. in fine. Substratus Numida mortuo superincubanti vivus. Perperam amnino hunc locum accepisse videtur F. G. Doering. "Non vivus," inquit, “ut Dra"kenborchius et alii putant, inventus est Numida, cum "statim subjungatur-quum expirâsset: sed, nisi, quod "mihi videtur, ab aliena manu to vivus illatum est, ex"plicandum erit: Substratus Numida superincubanti "Romano quum adhuc vivus esset. Nec ego naso auribusque laceratis ad Numidam, sed ad Romanum, tra"ho, quem Numida dentibus laniavit, adeoque ejus na"sum auresque laceravit." Sed longe alia videtur esse Livii sententia: Numida vivus substratus mortuo Ro

46

mano superincubanti, Numida viz. naso auribusque laceratis, quum Romanus, manibus ad capiendum telum inutilibus, laniando dentibus Numidam expirâsset. Vid. Val. Max. III. c. 2. Sect. 11.

64. LI. in fine. In rabiem ira versus. Cod. Putean. versas; unde Gronov. conj. versa, quomodo Drakenb. in duobus ex suis codd. scriptum invenit.

65. LIV. 1. 6. a fine.

omnes.

Comparem. Ita editiones At libri optimi vel comparesset (i. e. compares et) vel compares. Sensus patet. An comparare velis cum Cannensi clade?

66. LV. 1. 12. Qui obvios percunctando aliquos profectos ex fuga, passim dissipatos, forte referant, quae fortuna consulum atque exercituum" sit. "Hic aliquid est "redundans et inconcinnum, nec satis Livianâ elegan"tiâ dignum. Vera procul dubio est Jac. Gronovii e"mendatio: Qui obvios percunctando (aliquos profecto "ex fuga dissipatos fore) referant, quae fortuna, &c."

68.

CREVIER

67. Ibid. Et si quid dii immortales. Hic locus in editionibus Drakenb. et Ruddim. prave distinctus est, quasi percunctandum et referendum esset, si (an) quid dii immortales reliquum nomini Romano fecerint ; quum sententia est: et, si quid dii immortales reliquum nomini Romano fecerint, referant, ubi eae copiae (reliquiae) sint. LVII. initio. M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum. Locus, inquit Gronovius, fractus et depositus. Omnino desideratur verbum aliquod, quale censuerunt, quod quidem in uno aut altero codice sequioris notae reperiNobis verbum praeesset etiam vitiosum videtur. Ulcus latere certum est, inquit Drakenb. cujus curationem peritioribus medicis relinquo.

tur.

69. Ibid. 1. 11. L. Cantilius, scriba pontificis, quos nunc minores pontifices appellant. Doctissimi Dukeri brevem de pontificibus minoribus disputationem subjungere visum est. "Quae de pontificibus minoribus scrip"serunt Panvinius, Gutherius, et Rupertus, ac deinde "recoxit Pitiscus, erudite refellit Norisius Dissert. I. “ ad Cenot. Pis.cap.5. Ex iis, quae ibi disputat, ma“ nifestum est, aetate Ciceronis ac Livii, praeter colle

66

[ocr errors]

"gium illud pontificum, in quo post legem Ogulniam "et annum urbis CCCCLII. usque ad Sullam octo, post "Sullam quindecim pontifices erant, etiam aliud colle"gium pontificum fuisse, qui pontifices minores appella"rentur. Hi quando, quo numero, et quam ob causam, "instituti fuerint, non scio usquam traditum. Sed, "quia Livius dicit scriba pontificis, (non pontificum, ut "festinatione, credo, lapsus Norisius) quos nunc mino"res pontifices appellant, verosimile est, hoc tempore "tantum unum fuisse, ac, deinde aucto numero, omnes pontifices minores appellatos. Et jam ante tantum unum fuisse significat his verbis Macrobius 1. Saturn. "15. Priscis temporibus antequam Fasti a Cn. Fabio "scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, "id est ante ann. urbis cccCXLIX) pontifici minori "haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum ob· "servaret aspectum, visamque regi sacrificulo nunciaret. "Quo tempore auctus fuerit eorum numerus, itidem "incertum est. Cicero de Arusp. resp. c. 6. tres no"minat: unde consequens est, id eo intervallo, quod "inter annum, cujus res hic exsequitur Livius, et inter "orationem illam habitam, fuit, quod ferme CLX. anno"rum est, factum. In loco Capitol. in Opil. Macrino "cap. 7. Quum scriba pontificum esset, quos hodie pontifices minores vocant, mihi suspectum est hodie, ut ex "verbis Livii, in margine adscriptis, deinde in contex"tum inculcatum. Nam Capitolinus de appellatione. "dudum ante id tempus receptâ, non ita loqui potuit, "ut Livius; cujus aetate ea multo recentior erat, quam "Capitolini." DURERUS ad hunc Livii locum. 70. LVII. 1. 17. Quibus SUPPLICIIS. By what atonements-ita enim haec vox saepissime accipienda est, et revera designare videtur id omne, quo deos hominesve placare, et nobis propitios reddere, conamur, sive preces sint, sive victimae et sacrificia, sive intrngu (supplicum velamenta) sive poena, &c. vid. Cort. ad Sall. Cat. c. 9. et alibi. Pro suppliciis, Doering malebat sacrificiis, vel propius ad literas piaculis. At lectio vulgata, quam omnes ferme libri scripti tuentur, omnino sana est.

[ocr errors]

IN LIBRUM XXV.

1. c. IX. 1. 30. Aliquantum intra moenia includuntur. Locus corruptus. Polybius narrat, esse intra Tarenti moenia sepulcra quaedam, ad quae Nico cum sociis venerunt, unde ignem excitârunt. Verba-aliquantum intra moenia-referri non ad portam quae orientem spectabat, sed ad haec sepulcra, existimant Editores doctissimi. Unde legendum conjiciunt: Ea mediterranea regione orientem spectat, AD BŪSTA, quae aliquantumin tra moenia includuntnr.

2. c. XVI. l. 6. Atque intentius exta reserata servarentur. Ex libris scriptis quidam habent exta reserata ; alii exta reservata ; unus resecata, tres exta reservarentur. Legendum videtur vel exta resecta (verbum solenne est prosecta) servarentur ; vel extares (viz ollae) servarentur. Ollae extares in quibus exta coquebantur.

3. Ibid. 1. 22. Deducit Poenum, in locum pacis Gracchum adducturus. Legendum videtur ex uno Gronovii MS. Deducit Poenum in locum, quo erat cum paucis Gracchum adducturus.

FINIS.

2

« IndietroContinua »