Immagini della pagina
PDF
ePub

set, temere initae valles a conjectantibus iter, faciebant. Biduum in jugo stativa habita: fessisque labore ac pugnando quies data militibus; jumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive oppleta quum, signis primâ luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret; praegressus signa, Hannibal, in promontorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere jussis militibus, Italiam ostentat, subjectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos: moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam urbis Romanae. cetera plana, proclivia fore: uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros. Procedere inde, agmen coepit; jam nihil ne hostibus quidem, praeter parva furta per occasionem, tentantibus. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, (ut pleraque Alpium ab Italia, sicut breviora, ita arrectiora sunt) difficilius fuit. omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat: ut neque sustinere se a lapsu possent; nec, qui paululum titubâssent, haerere afflicti vestigio suo; aliique super alios, et jumenta et homines, occiderent.

XXXVI. VENTUM deinde ad multo angustoriorem rupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles tentabundus, manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes, demittere sese posset. Naturâ locus jam ante praeceps, recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi quum, velut ad finem viae, equites constitissent, miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nunciatur rupem inviam esse. digressus deinde ipse ad locum visendum. haud dubia res visa, quin per invia circa nec trita_antea, quamvis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit. nam, quum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae nivi facile pedes ingredientium insistebant. ut vero tot hominum jumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis

nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat. ut a lu 、brica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius pede se fallente, et, seu manibus in assurgendo seu genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis, iterum corruissent, nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant ; ita in levi tantum glacie tabidâque nive volutabantur. jumenta secabant; interdum etiam, tum infimam ingredientia nivem, et prolapsa, jactandis gravius in continendo ungulis, penitus perfringebant: ut pleraque, velut pedicâ capta, haererent in durata et alte concreta glacie.

XXXVII. TANDEM, nequicquam jumentis atque hominibus fatigatis, castra in jugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, quum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus dejectis detruncatisque, struem ingentem lignorum faciunt: eamque (quum et vis venti apta faciendo igni coorta esset) succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non jumenta solum, sed elephanti etiam, deduci possent. Quatriduum circa rupem consumptum, jumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt, et, si quid est pabuli, obruunt nives. Inferiora valles et apricos quosdam colles habent, rivosque prope silvas, et jam humano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data triduo. inde ad planum descensum, et jam locis mollioribus et accolarum ingeniis.

XXXVIII. Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Karthagine Nova, (ut quidam auctores sunt) quintodecimo die Alpibus superatis. Quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, centum millia peditum, viginti equitum, fuisse scribunt; qui minimum, viginti millia peditum, sex equitum. L. Cincius Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor me moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta millia

peditum, decem equitum, adducta in Italiam: (magis affluxisse verisimile est, et ita quidam auctores sunt.) ex ipso autem audîsse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex millia hominum, ingentemque numerum equorum et aliorum jumentorum amisisse, in Taurinis, quae Gallis proxima gens erat, in Italiam digresso. Id quum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quânam Alpes transierit; et vulgo credere, Penino, atque inde nomen ei jugo Alpium inditum, transgressum. Coelius per Cremonis jugum dicit transîsse. qui ambo saltus eum non in Taurinos, sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos deduxissent. Nec verisimile est, ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique, quae ad Peninum ferunt, obsepta gentibus semigermanis fuissent. neque, Hercule, montibus his (si quem forte id movet) ab transitu Poenorum ullo Veragri, incolae jugi ejus, nôrunt nomen inditum; sed a deo, quem, in summo sacratum vertice, Peninum montani appellant.

XXXIX. PEROPPORTUNE ad principia rerum, Taurinis, proximae genti, adversus Insubres motum bellum erat. sed armare exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non poterat. otium etenim ex labore, copia ex inopia, cultus ex illuvie tabeque, squalida et prope efferata corpora varie movebant. Ea P. Cornelio consuli causa fuit, quum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto, tirone, et in novis ignominiis trepido, ad Padum festinandi; ut cum hoste nondum refecto manum consereret. sed, quum Placentiam consul venit, jam ex stativis moverat Hannibal; Taurinorumque unam urbem, caput gentis ejus, quia volentis in amicitiam non veniebant, vi expugnârat : junxissetque sibi, non metu soluni, sed etiam voluntate, Gallos accolas Padi; ni eos, circumspectantes defectionis tempus, subito adventus consulis oppressisset. Et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda esset, Gallos praesentem se secuturos ratus. Jam prope in conspectu erant exercitus, convenerantque duces, sicuti inter se nondum satis noti, ita jam imbutus uterque quadam admiratione alterius. Nam

Hannibalis et apud Romanos, jam ante Sagunti excidium, celeberrimum nomen erat: et Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potissimum lectus esset, praestantem virum credebat. et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod, relictus in Gallia, obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali; Hannibal, et conatu tam audaci trajiciendarum Alpium, et effectu. Occupavit tamen Scipio Padum trajicere, et, ad Ticinum amnem motis castris, prius, quam educeret in aciem, adhortandorum militum causâ talem orationem exorsus est:

[ocr errors]

XL. "Si eum exercitum, milites, educerem in a"ciem, quem in Gallia mecum habui, supersedissem "loqui apud vos, quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen "egregie vicissent, aut eas legiones, cum quibus fugi"entem hunc ipsum hostem secutus, confessionem ce"dentis ac detrectantis certamen pro victoria habui ? "Nunc, quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scrip"tus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus "voluit, ego, ut consulem ducem adversus Hanniba"lem ac Poenos haberetis, ipse me huic voluntario "certamini obtuli; novo imperatori apud novos milites

66

pauca verba facienda sunt. Ne genus belli, neve "hostem ignoretis; cum iis est vobis, milites, pugnan"dum, quos terrâ marique priore bello vicistis; a qui"bus stipendium per viginti annos exegistis; a quibus 66 capta belli praemia, Siciliam ac Sardiniam, habetis. "Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, "qui victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi, quia "audent, sed quia necesse est, pugnaturi sunt: nisi "creditis, qui exercitu incolumi pugnam detrectavere, "eos, duabus partibus peditum equitumque in transitu "Alpium amissis, (quum plures pene perierint quam "supersunt) plus spei nactos esse. At enim pauci "quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, "quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit. "Éffigies, imo umbrae hominum, fame, frigore, illuvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque ad haec, praeusti artus, nive rigentes nervi,

46

66

[ocr errors]

"membra torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi "ac debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostium, non "hostes, habebitis. Ac nihil magis vereor, quam ne, "vos quum pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem "videantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum "ruptore duce ac populo deos ipsos, sine ulla humana 46 ope, conimittere ac profligare bellum; nos, qui se- "cundum deos violati sumus, commissum ac profliga"tum conficere.

XLI. "NON vereor, ne quis me hoc vestri adhor“taṇdi causâ magnifice loqui existimet, ipsum aliter "animo affectum esse. Licuit in Hispaniam, provin

[ocr errors]

66

[ocr errors]

E

ciam meam, quo jam profectus eram, cum exercitu "ire meo; ubi et fratrem consilii participem ac peri"culi socium haberem, et Hasdrubalem potius, quam "Hannibalem, hostem, et minorem haud dubie molem "belli: tamen, quum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam hujus hostis in terram egressus, praemisso equitatu, ad Rhodanum movi castra. «questri proelio, quâ parte copiarum conserendi ma"num fortuna data est, hostem fudi: peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia "assequi terrâ non poteram, regressus ad naves, quan"tâ maximâ celeritate potui, tanto maris terrarumque "circuitu, in radicibus Alpium obvius fui. Huic ti"mendo hosti utrum, quum declinarem certamen, im"provisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis "ejus? lacessere ac trahere ad decernendum? Expe"riri juvat, utrum alios repente Karthaginienses per viginti annos terra ediderit, an iidem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas, et quos ab Eryce, duó"devicenis denariis aestimatos, emisistis; et, utrum "Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse "fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi "Romani a patre relictus: quem nisi Saguntinum sce“lus agitaret, respiceret profecto, si non patriam vic"tam, domum certe patremque, et foedera Hamilcaris scripta manu. qui, jussus à consule nostro, praesidi"um deduxit ab Eryce: qui graves impositas victis "Karthaginiensibus leges fremens moerensque accepit,

[ocr errors]

66

66

« IndietroContinua »