Immagini della pagina
PDF
ePub

draginta navium classem Himilconi tradidit; atque, ita Karthagine profectus navibus prope terram, exercitum in littore ducebat, paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipioni, postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit: deinde, minus terrâ, propter ingentem famam novorum auxiliorum, concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. Altero ab Tarracone die ad stationem, decem millia passuum distantem ab ostio Iberi amnis, pervenit. inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae retulerunt, classem Punicam stare in ostio fluminis, castraque in ripa posita. Itaque, ut improvidos incautosque universo simul effuso terrore opprimeret, sublatis ancoris, ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo, conspectis hostium navibus, datum signum Hasdrubali est: tumultusque prius in terra et castris, quam ad mare et ad naves, est ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis: quum repente eques, alius super alium ab Hasdrubale missus, vagos in littore, quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere jubet; classem Romanam jam haud procul portu esse. Haec equites dimissi passim imperabant. mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat ; varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra, quam in pugnam euntium, modo. Vixdum omnes conscenderant, quum alii, resolutis oris, in ancoras evehuntur; alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt: raptimque omnia praepropere agendo, militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et jam Romanus non appropinquabat modo, sed direxerat etiam in pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis, Poeni, quam suomet ipsi tumultu, turbati, tentatâ verius pugnâ quam initâ, in fugam averterunt classem. et, quum adversi amnis os lato agmine, ac tam multis simul venientibus,

haud sane intrabile esset, in littus passim naves egerunt : atque alii vadis, alii sicco littore excepti, partim armati, partim inermes, ad instructam per littus aciem suorum perfugêre. Duae tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quatuor suppressae.

XX. ROMANI, quanquam terra hostium erat, armatamque aciem toto praetentam in littore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, quae non aut perfregerant proras littore illisas, aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere. ad quinque et viginti naves ex quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum ejus victoriae fuit, sed quod unâ levi pugnâ toto ejus orae mari potiti erant. itaque ad Honoscam classe provecti, exscensione ab navibus in terram factâ, quum urbem vi cepis sent, captamque diripuissent, Karthaginem inde petunt; atque, omnen agrum circa depopulati, postremo tecta quoque conjuncta muro portisque incenderunt. Inde, jam praedâ gravis, ad Longunticam pervenit classis: ubi vis magna sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit, sublato, ceterum omne incensum est. Nec continentis modo projectas oras praeterveeta, sed in Ebusum insulam transmissum ubi urbe, quae caput insulae est, biduum nequicquam summo labore oppugnatâ, ubi in spem irritam frustra teri tempus animadversum est, ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, majore, quam ex continenti, praedâ partâ, quum in naves se recepis sent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciae; quo omnium populorum, qui Iberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae, legati concurrerunt. Sed, qui vere ditionis imperiique Romani facti sunt, obsidibus datis, populi amplius fuerunt centum viginti. Igitur, terrestribus quoque copiis satis fidens, Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

XXI. QUIETUM inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; sed, praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque

in novas res sunt ingenia, Mandonius, Indibilisque, qui antea llergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos, tribunus militum cum expeditis auxiliis, a Scipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere omnes: occisis quibusdam captisque, magna pars armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis lberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilercaonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, quum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos miserant, obsidesque dederant Romanis, nuncio misso a Scipione exciti, arma capiunt, provinciamque Karthaginiensium valido exercitu invadunt: tria oppida vi expugnant. inde, cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim millia hostium occiderunt, quatuor millia cum multis militaribus signis capiunt.

XXII. Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis navibus, et octo millibus militum, magnoque commeatu advecto. Ea classis ingens agmine onerariarum procul visa, cum magna laetitia civium sociorumque, portum Tarraconis ex alto tenuit. ibi milite exposito, profectus Scipio fratri se conjungit: ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Karthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Iberum transgrediuntur: nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae, custodiae traditos ab Hanmbale, fama erat modico in arce custodiri praesidio. id unum pignus, inclinatos ad Romanam societatem, omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberûm suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus, solerti magis quam fideli consilio, exsolvit. Abelux erat Sagunti, nobilis Hispanus, fidus ante Poenis: tum (qualia plerumque sunt barbarorum ingenia) cum fortuna mutaverat fidem. ceterum, transfugam, sine magnae rei proditione venientem ad hostes, nihil aliud quam unum vile atque infame corpus

esse ratus, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed quum, injussu Bostaris praefecti, satis sciret, nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte aggreditur. Castra extra urbem in ipso littore habebat Bostar, ut aditum ex portu intercluderet Romanis. ibi eum, in secretum abductum, velut ignorantem, monet, quo statu sit res: Metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent: nunc cis Iberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res. itaque, quos metus non teneat, beneficio et gratiâ devinciendos esse. Miranti Bostari, percunctantique, quodnam id subitum tantae rei donum possit esse, "Obsides," inquit, "in "civitates remitte. id et privatim parentibus, quorum "maximum nomen in civitatibus est suis, et publice "populis gratum erit. Vult sibi quisque credi, et ha"bita fides ipsam plerumque obligat fidem. Ministe"rium restituendorum domos obsidum mihimet depos"co ipse, ut operâ quoque impensâ consilium adjuvem "meum, et rei, suâpte naturâ gratae, quantam insuper "gratiam possim, adjiciam," Homini, non ad cetera Punica ingenia callido, ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis, et ab iis ad Scipionem perductus, quid afferret, expromit. Fide acceptâ datâque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit; diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. dimissus, quum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas suâ fraude insidias ducit. In castra Romana perducti. cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem, quo, si Karthaginiensium nomine sic ageretur. Major aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Karthaginiensium fuerat. illos enim, graves super

bosque in rebus secundis expertos, fortuna et timor mitigâsse videri poterat. Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutâsse. itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare: armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Karthaginienses concedere in tecta coëgit, intervenisset.

XXIII. HAEC in Hispania quoque secundâ aestate Punici belli gesta, quum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis solers cunctatio Fabii fecisset: quae, ut Hannibalem non mediocri sollicitum curâ habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortunâ, gereret ; ita contempta erat inter cives, armatos pariter togatosque, utique postquam, absente eo, temeritate magistri equitum, laeto verius dixerim, quam prospero, eventu pugnatum fuerat. Accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris: una fraude ac dolo Hannibalis, quod, quum a perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis, ab uno eo ferrum ignemque et vim omnem hostium abstineri jussit, ut occulti alicujus pacti ea merces videri posset: altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem verso, in permutandis captivis: quod, sicut primo Punico bello factum erat, convencrat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plus reciperet, quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem praestaret. Ducentos quadraginta septem quum plures Romanus, quam Poenus, recepisset, argentumque pro eis debitum, saepe jactatâ in senatu re, quoniam non consuluisset Patres, tardius erogaretur; inviolatum ab hoste agrum, misso Romam Quinto filio, vendidit, fidemque publicam impendio privato exsolvit. Hannibal pro Geronii moenibus, cujus urbis, captae atque incensae ab se, in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis erat. inde frumentatum duas exercitûs partes mittebat: cum tertia ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio, et circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret.

« IndietroContinua »