Immagini della pagina
PDF
ePub

XXIV. ROMANUS tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius, magister equitum, profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. Ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, jam in planum deferuntur: agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos, aut in castra, relicta cum levi praesidio, fieret. Nec Hannibalem fefellit, cum duce mutatam esse belli rationem, et ferocius, quam consultius, rem hostes gesturos. Ipse autem, (quod minime quis crederet) quum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum, duabus in castris retentis, dimisit: dein castra ipsa propius hostem movit, duo ferme a Geronio millia, in tumulum hosti conspectum; ut intentum sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos. Propior inde ei, atque ipsis imminens Romanorum castris, tumulus apparuit: ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore viâ praeventurus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. quos tenentes locum, contemptâ paucitate, Romani postero die quum ejecissent, ipsi eo transferunt castra. Tum itaque, ut exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies, simul et per aversa castra a castris Hannibalis equitatus, cum levi armatura emissus in frumentatores, late caedem fugamque hostium palatorum fecit. nec acie certare Hannibal ausus: quia tantâ paucitate vix castra, si oppugnarentur, tutari poterat. Jamque artibus Fabii, (pars exercitus aberat) jam ferme sedendo et cunctando bellum gerebat, receperatque suos in priora castra, quae pro Geronii moenibus erant. Justâ quoque acie et collatis signis dimicatum, quidam auctores sunt: primo concursu Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione factâ repente versum terrorem in Romanos; Num. Decimii Samnitis deinde interventu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, sed toto Samnio, jussu dictatoris octo millia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo quum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii, cum Q.1 Fabio ab Roma venientis: Hannibalem insidiarum quo

que aliquid timentem recepisse suos: Romanum, inse. cutum, adjuvante Samnite, duo castella eo die expugnâsse: sex millia hostium caesa, quinque admodum Romanorum. tamen, in tam pari prope clade, famam egregiae victoriae cum vanioribus literis magistri equitum Romam perlatam.

XXV. De his rebus persaepe et in senatu et in concione actum est. Quum, laetâ civitate, dictator unus nihil nec famae, nec literis, crederet; ut vera omnia essent, secunda se magis, quam adversa, timere diceret : tum M. Metilius, tribunus plebis, Id enim ferendum esse negat. Non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare: et in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit, solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisse; alterum, specie classis Punicae persequendae, procul ab Italia ablegatum. Duos praetores Siciliâ atque Sardiniâ occupatos, quorum neutra hoc tempore provincia praetore egeat. M. Minucium, magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodiam habitum. Itaque Hercule, non Samnium modo, quo jam, tanquam trans 1berum agro, Poenis concessum sit, et Campanum_Calenumque et Falernum agros pervastatos esse, sedente Casilini dictatore, et legionibus populi Romani agrum suum tutante: exercitum, cupientem pugnare, et magistrum equitum, clausos prope intra vallum retentos; tanquam hostibus captivis, arma adempta. tandem ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos, extra vallum egressos, fudisse ac fugâsse hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebi Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabii imperio :nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris jure: nec tamen, ne ita quidem, prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flaminii suffecisset. Dictator concionibus se abstinuit, in actione minime popularis, ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, quum hostem verbis extolleret, bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptas re

ferret; magistroque equitum, quod contra dictum suum pugnâsset, rationem diceret reddendam esse. Si penés se summa imperii consiliique sit, propediem effecturum, ut sciant homines, bono imperatori haud magni fortunam momenti esse; mentem rationemque dominari. Se in tempore et sine ignominia servâsse exercitum, quam multa millia hostium occidisse, majorem gloriam esse. Hujus generis orationibus frustra habitis, et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de jure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce ortâ, quum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris, favorque magistri equitum animos versabat, quam satis audebant homines ad suadendum, quod vulgo placebat, prodire; et, favore superante, auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inventus est suasor legis, C. Terentius Varro,qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum, sed etiam sordido, ortus. patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis ; filioque hoc ipso in servilia ejus artis ministeria usum.

XXVI. Is juvenis, ubi ex eo genere quaestûs pecunia, a patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum, primum in notitiam populi, deinde ad honores, pervenit, quaesturâ quoque et duabus aedilitatibus, plebeiâ et curuli, postremo et praeturâ perfunctus, jam ad consulatûs spem quum attolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit, scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem, in contumeliam ejus latam acceperunt. ipse, quâ gravitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eâdem et populi in se saevientis injuriam tulit: acceptisque in ipso itinere literis senatus consulti de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum imperii jure artem imperandi aequatam, cumque invicto a civibus hostibusque animo, ad exercitum rediit.

XXVII. MINUCIUS vero, quum jam ante vix tolerabilis fuisset secundis rebus ac favore vulgi, tum utique

immodice immodesteque, non Hannibale magis victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari: Illum, in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, majorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, jussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint: in tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. Ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione, ac segnitie, deorum hominumque judicio damnatâ, perstaret. Itaque, quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum, ait, esse, quemadmodum imperio aequato utantur. Se optimum ducere, aut diebus alternis, aut, si majora intervalla placerent, partitis temporibus, alterius summum jus imperiumque esse; ut par hosti non solum consilio, sed viribus etiam, esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam habituram, quaecunque temeritas collegae habuisset. Sibi communicatum cum illo, non ademptum, imperium esse. Itaque se nunquam volentem parte, quâ posset, rerum consilio gerendarum cessurum: nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitus divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset, servaturum. Ita obtinuit, uti legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari numero, sociûmque et Latini nominis auxilia, diviserunt: castris se quoque separari magister equitum voluit.

XXVIII. DUPLEX inde Hannibali gaudium fuit: neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explorantem: nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo captaturum, et solertiae Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minucii Poenorumque. eum qui occupâsset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, (quanquam id operae pretium erat) quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, Contrahere. Ager omnis medius erat primâ specie in

Pri

utilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat; re ipsâ natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat. et erant in amfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque millia conduntur peditum equitumque. necubi tamen aut motus alicujus temere egressi, aut fulgor armorum, fraudem in valle tam apertâ detegeret, missis paucis primâ luce ad capiendum, quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. mo statim conspectu contempta paucitas: ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes. ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat; et vanis animis et minis increpat hostem. Principio levem armaturam dimittit; deinde conferto agmine mittit equites: postremo, quum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Hannibal, laborantibus suis alia atque alia, crescente certamine, mittens auxilia peditum equitumque, jam justam expleverat aciem, ac totis utrinque viribus certabatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque, terrorem in succedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si justa aut si recta pugna esset, haudquaquam impar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta. Sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque, in latera utrinque ab tergoque incursantes, fecerunt, ut neque animus ad pugnam, neque ad fugam spes, cuiquam superesset.

XXIX. TUNC Fabius, primò clamore paventium audito, dein conspectâ procul turbatâ acie, "Ita est," inquit; "non celerius, quam timui, deprehendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem "et virtute et fortunâ superiorem videt. Sed aliud jur"gandi succensendique tempus erit. nunc signa extra "vallum proferte. Victoriam hosti extorqueamus, con❝fessionem erroris civibus." Jam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se a

« IndietroContinua »