Immagini della pagina
PDF
ePub

Creati M'. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Romae juri dicundo urbana sors Pomponio, inter cives Romanos et peregrinos P. Furio Philo evenit. Additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, Lucius Postumius Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt: nec cuiquam eorum, praeter Terentium consulem, mandatus honos, quem jam non antea gessisset, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris; quia in tali tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

XXXVI. EXERCITUS quoque multiplicati sunt. Quantae autem peditum equitumque additae sint copiae, adeo et numero et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis certum affirmare ausim. Decem millia novorum militum alii scripta in supplementum: alii novas quatuor legiones, ut octo legionibus rem gererent: numero quoque peditum equitumque legiones auctas, millibus peditum et centenis equitibus in singulas adjectis, ut quina millia peditum, treceni equites essent; socii duplicem numerum equitum darent, pedites aequarent: septem et octoginta millia armatorum et ducentos in castris Romanis, quum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat, majore conatu atque impetu rem actam, quam prioribus annis; quia spem, posse vinci hostem, dictator praebuerat. Ceterum, priusquam signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere jussi propter territos vulgo homines novis prodigiis. nam, et Romae in Aventino et Ariciae, nunciatum erat, sub idem tempus lapidibus pluisse et multo cruore signa in Sabinis caedis, aquas e fonte calidas manâsse. Id quidem, etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in via Fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de coelo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non acceptum.

XXXVII. PER eosdem dies ab Hierone classis Ostiam cum magno commeatu accessit. Legati Syracusani, in senatum introducti, nunciârunt: Caedem C. Flaminii consulis exercitûsque allatam adeo aegre tulisse re

gem Hieronem, ut nullâ suâ propriâ regnique sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quanquam probe sciat, magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adversis rebus, quam secundis, esse; tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis bella juvari soleant, misisse: quae ne accipere abnuant, magno opere se Patres conscriptos orare. Jam omnium primum, ominis causâ, Victoriam auream pondo trecentûm viginti afferre sese. acciperent eam, tenerentque, et haberent propriam et perpetuam. Advexisse etiam trecenta millia modiûm tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent: et, quantum praeterea opus esset, quo jussissent, subvecturos. Milite atque equite, scire, nisi Romano Latinique nominis, non uti populum Romanum: levium armatorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros, pugnacesque alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam trajiceret ; ut et hostes in terra suå bellum haberent, minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali submittenda. Ab senatu ita responsum regi est: Virum bonum egregiumque socium Hieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adjuvisse. id, perinde ac deberet, gratum populo Romano esse. Aurum, et a civitatibus quibusdam allatum, gratiâ rei acceptâ, non accepisse populum Romanum. Victoriam omenque accipere; sedemque ei se divae dare dicare Capitolium, templum Jovis Optimi Maximi. in ea arce urbis Romanae sacratam, volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. Funditores, sagittariique, et frumentum traditum consulibus. Quinqueremes ad navium classem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erant, quinque et viginti additae ; permissumque est, ut, si e republica censeret esse, in Africam trajiceret.

XXXVIII. DELECTU perfecto, consules paucos morati dies, dum socii ab nomine Latino venirent. Milites tunc, quod nunquam antea factum erat, jurejuran

do ab tribunis militum adacti, jussu consulum conventuros, neque injussu abituros. nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat; et, ubi ad decuriatum aut centuriatum convenissent, suâ voluntate ipsi inter se, equites decuriati, centuriati pedites, conjurabant, sese fugae atque formidinis ergô non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi aut petendi, et aut hostis feriendi, aut civis servandi, causâ. id ex voluntario inter ipsos foedere a tribunis ad legitimam jurisjurandi adactionem translatum. Conciones, priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multae ac feroces fuere, denunciantis, bellum (arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicae, si plures Fabios imperatores haberet) se, quo die hostem vidisset, perfecturum. Collegae ejus Paulli una, pridie quam ex urbe proficiscerentur, concio fuit, verior, quam gratior populo, quâ nihil inclementer in Varronem dictum, nisi id modo: mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum, locorum situm, naturam regionis, nôsset, jam nunc locatus in urbe sciret, quae sibi agenda armato forent; et diem quoque praedicere posset, quâ cum hoste signis collatis esset dimicaturus. Se, quae consilia magis res dent hominibus, quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum. optare, ut, quae caute atque consulte gesta essent, satis prospere evenirent. temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. Id suâ sponte apparebat, tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sie eum proficiscentem allocutus fertur:

XXXIX. "Si aut collegam (id quod mallem) tui similem, L. Aemili, haberes, aut tu collegae tui si"milis esses, supervacanea esset oratio mea. nam et "duo boni consules, etiam me indicente, omnia e re"republica fide vestrâ faceretis: et mali nec mea verba « auribus vestris, nec consilia animis, acciperetis. nunc, "et collegam tuum et te talem virum intuenti, mihi te"cum omnis oratio est: quem video nequicquam et "virum bonum et civem fore, si alterâ parte claudicet "respublica. malis consiliis idem ac bonis juris et po

[ocr errors]

66

46

[ocr errors]

66

"testatis erit. Erras enim, L. Paulle, si tibi minus "certaminis cum C. Terentio, quam cum Hannibale, "futurum censes. nescio an infestior hic adversarius, quam ille hostis, maneat: cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus, certaturus es: "et adversus Hannibalem, legionesque ejus, tuis equi"tibus ac peditibus pugnandum tibi est: Varro dux "tuis militibus te est oppugnaturus. Ominis etiam ti"bi causâ absit C. Flaminii memoria. tamen ille con"sul demum, et in provincia, et ad exercitum, coepit "furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde "in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut hostem, insanit. et, qui tan"tas jam nunc precellas, proelia atque acies jactando, "inter togatos ciet, quid inter armatam juventutem censes facturum, et ubi extemplo verba res sequitur? "Atqui, si hic, quod facturum se denunciat, extemplo pugnaverit; aut ego rem militarem, belli hoc genus, "hostem hunc, ignoro, aut nobilior alius Trasimeno "locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus "adversus unum est; et ego, contemnendo potius, quam appetendo, gloriam, modum excesserim. Sed "ita res se habet. una ratio belli gerendi adversus Han"nibalem est, quâ ego gessi. nec eventus modo hoc "docet, (stultorum iste magister est) sed eadem ratio, quae fuit, futuraque, donec res eaedem manebunt, "immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro. omnia circa plena civium ac sociorum "sunt. armis, viris, equis, commeatibus juvant juva"buntque id jam fidei documentum in adversis rebus "nostris dederunt. meliores, prudentiores, constanti"ores, nos tempus diesque facit. Hannibal, contra, in "aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infes "taque, procul ab domo, procul a patria: neque illi "terrâ, neque mari, est pax; nullae eum urbes acci"piunt, nulla moenia: nihil usquam sui videt: in diem rapto vivit. Partem vix tertiam exercitûs ejus ha"bet, quem Iberum amnem trajecit. plures fames, quam ferrum, absumpsit: nec his paucis jam victus suppeditat. Dubitas ergo, quin sedendo superaturi "simus eum, qui senescat in dies: non commeatus,

[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]

“non supplementum, non pecuniam, habeat? Quamdiu "pro Geronii, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Karthaginis moenibus-? Sed ne adversus te quidem

66

[ocr errors]

66

ego gloriabor. Cn. Servilius atque Atilius, proximi "consules, vide, quemadmodum eum ludificati sint. “Haec una salutis est via, L. Paule, quam deficilem "infestamque cives sibi magis, quam hostes, facient. "idem enim tui, quod hostium milites, volent: idem “Varro, consul Romanus, quod Hannibal, Poenus imperator, cupiet. duobus ducibus unus resistas, opor"tet: resistes autem, adversus famam rumoresque ho"minum si satis firmus steteris; si te neque collegae "vana gloria, neque tua falsa infamia moverit. Veri"tatem laborare nimis saepe, aiunt, exstingui nun66 quam. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine, "timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbel"lem pro perito belli, vocent. malo te sapiens hostis “metuat, quam stulti cives laudent. Omnia audentem " contemnet Hannibal: nil temere agentem metuet. "Nec ego, ut nihil agatur, moneo; sed ut agentem te "ratio ducat, non fortuna: tuae potestatis semper, "tuaque omnia sint. armatus intentusque sis: neque “occasioni tuae desis, neque suam occasionem hosti ❝des. Omnia non properanti clara certaque erunt. "festinatio improvida est, et caeca.”"

XL. ADVERSUS ea oratio consulis haud sane laeta fuit, magis fatentis, ea, quae diceret, vera, quam facilia factu, esse. Dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse ; quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore? Se populare incendium priore consulatu semiustum effugisse: optare, ut omnia prospere evenirent. at, si quid adversi caderet, hostium se telis potius, quam suffragiis iratorum civium, caput objecturum. Ab hoc sermone profectum Paullum tradunt, prosequentibus primoribus Patrum. Plebeium consulem sua plebes prosecuta, turbâ, quam dignitate, conspectior. Ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in veteribus major pars, et omne robor virium esset: tum, consulum anni prioris, M. Atilium, aetatem excusantem,

« IndietroContinua »