Immagini della pagina
PDF
ePub

16

dum juncta intervallo pedum quadragēnum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. 12Haec utraque, insuper bipedalibus trabibus immissis, 1quantum eorum tignorum junctūra distabat, "binis utrimque 5 fibŭlisi ab extrēma parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitūdo atque 1ea rerum natūra, ut, quo3 major vis aquae se incitavisset, hoc artius illigata tenerentur. 18Haec directa materia injecta contexebantur, et longuriis cratibusque consternebantur; Pac 10 nihiloj secius 20sublícae et ad inferiorem partem fluminis oblīque agebantur, quae, pro aričte subjectae et cum omni opere conjunctae, vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves 23dejiciendi operis1 essent a barbăris missae, his defensoribus 15 earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent.

k

XVIII. Diebus decem, quibusb materia coepta erat comportari, omni opere effecto, exercitus traducitur. Caesar, ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto, in fines Sigambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus 20 ad eum legāti veniunt, quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondit, obsidesque ad se adduci jubet. At Sigambri ex eo tempore, quo pons institui coeptus est, fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tenchthēris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suăque omnia 25 exportaverant seque 'in solitudinem ac silvas abdiderant.

XIX. Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit, atque his auxilium suum pollicitus, si ab Suevis premerentur, haec ab iis cognovit: Suevos, postea

K. 115, 3. XVIII. 91, 10.91, R. 27, last part. terim. V. I. 16, n. 1. Why acc. d V. n. 4. XIX. Dist. bet. aedificium, domus, and aedes. A. & S.-XVII. 119, III. - 257.236.

R. 16.264, 5.1275, III. R. 1, (5).

XVIII. 253.
b253, N. 4.
XIX. V. R. K.

·

XVII. 95, 3.- 100, 4, b). 89, 5.—191, 1.—391, 3, a); 110, 3, a). —199, R. 3.

Dist. bet. interea and in

[ocr errors]
[ocr errors]

V. I. 5, n. 4.

- 1247, 3.

19

• V. R. K. — 235, (2). V. n. 4.

J256

[merged small][graphic][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][graphic]

a. Bina tigna sesquipedalia prona ac fastigata secundum fluminis naturam.-b. Alia bina ex adverso defixa.-c. Trabes bipedales. -d. Binae fibulae. e. Materia directa. -f. Sublicae obliquae.-g. Defensores.-h. Longurii.-i. Crates.

quam per exploratores pontem fieri comperissent, more' suo concilio habito, nuncios in omnes partes dimisisse, uti de oppădis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse delectum 'medium fere regionum 5 earum, quas Suevi obtinerent: hic Romanorum adventum 2exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus rebus his confectis, quarum rerum caussa traducere exercitum constituerat, ut Germānis metum injiceret, ut Sigambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione libc- 10 raret, diebus omnino decem et octo trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, se in Galliam recepit pontemque rescidit.

XX. Exigua parte aestatis relíqua, Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, 'matūrae sunt 15 hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intelligebat; et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, 20 aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quidquam praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Gallias, notum est. Ităque, evocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae 25 magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad majorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat.

XXI. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum face- 30

-

K.-XIX. 91, 5.96, 1, b). — 110, R. 5. XX. 100, R. 3. — 91, 10. — sentence.104, 2, b).

b

90, 5, a). — 4 89, 4. — 102, R. 9,

d

A. & S.-XIX. 247, 2; or 249, II. — 271. — 206, (17). XX. 257, R. 7, (a). — 253, N. 1.—227. — 6, (b). — 265.

last

233, (3). — 278, R.

ret, idoneum esse arbitratus Caium Volusēnum, cum navi longa 'praemittit. Huic mandat, uti, exploratis omnibus rebus, ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britan5niam trajectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum bellum effecerat, classem jubet convenire. Interim, consilio ejus cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legāti veniunt, qui polliceantur obsides 'dare 10 atque imperio populi Romāni obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque, ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit; et cum his una Commium, quem ipse, Atrebatibus superatis, regem ibi constituerat, cujus et virtutem et consilium probabat, et quem sibi fidēlem esse arbi15 trabatur, cujusque auctoritas in his regionibus magnis habebatur, mittit. Huic imperat, quas possit," adeat' civitates 'horteturque, ut populi Romani fidem sequantur, "seque celeriter eo venturum nunciet. Volusēnus, perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultas dari potuit, qui navi 20 egredi ac se barbăris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renunciat.

XXII. Dum in his locis Caesar navium parandarum caussa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legāti venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent,* 25 quod homines barbări et nostrae consuetudinis imperīti bellum populo Romano fecissent, seque ea, quae imperasset,“ facturos pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat, neque belli gerendi propter anni tempus facultatem

K. — XXI. *111, 3, d). - Dist. bet. jubeo, impero, praecipio, and mando. V. I. 7, n. 6. — 110, 3, a). — a Dist. bet. pareo, obedio, dicto audiens sum, obsequor, obsecundo, and obtempero. V. n. 5. -92, R. 3.-'89, 7,

19

a). 88, 10.- 110, 3, b). —1 107, R. 3.

XXII. 110, 3, a). — 88, 3. — 112.

117, 3. A. & S. XXI. 263, 3. — V. R. K.— 264, 5. —a V. K. K.— 237, R. 4.230.214. - 264, 1, (a & b). -1 262, R. 4. XXII. 264, 5.213. — 266, 3. d 266, 1.

i

C

-

[ocr errors]
« IndietroContinua »