Immagini della pagina
PDF
ePub

tores, qui in hisce quæstiunculis tricari solent, et Laureolam, ut dicitur, in Mustaceo quærunt. Scriptores profecto Romani, quid in hoc genere, vel fecerint, vel non fecerint, subturpe esset nescire. Quare omnia, quæ a Dausquio, a Schurzfleischio, a Norisio, a Lipsio, a Schellero, a Noltenio aliisque bene multis Orthographiæ,* ut ita dicam, auctoribus disputata sunt, qua potui, diligentia maxima, legi religique; sed morem in hac levi re, nescio quomodo, fecit ipse recentiorum usus, qui sane, cum, ex quo fonte profluxerit, haud ignarus sum, tum, quod veterum scriptorum exemplo careat, non ita valde laboro.

Latinis Græca verba si miscui, sciat lector me id fecisse, non quo sermonem fore concinniorem intelligerem, nedum quod difficile et mirum illud putarem, quod contingere cuipiam posset, qui litteras hasce modo a limine salutasset. Rem quam in animo habebam, sæpe acu tangere ea, quæ legeram, videbantur. Sæpe sperabam posse me, quæ a Græcis elegantissime scripta essent, non, tanquam purpureos pannos, orationi meæ assuere, sed, veluti tesserulas in emblemate vermiculato† sententiis Latinis inserere, quæ eas distinguerent et illuminarent. An vero dubitamus, quin lectoribus Græce scientibus, Græca verba qualia in scriptoribus suis reperiantur, Latine iisdem conversis gratiora sint futura?

Num quis miratur, quid causæ fuerit, quare juveni cuidam præclaro Græcum nomen imposuerim?

* V. Longus. F. Caper. Qu. T. Scaurus, &c. vid. Putsch. Gram. A. A.

+ Cicer. de Orat. lib. iii. p. 133.

Equidem in hac re secutus sum exemplum Nicolai Heinsii, qui in Epistolis ad Gronovium scriptis Gevartium, quem contumeliæ causa nominatum aperte nollet, τόν δεῖνα vocitabat.

Jam vero illud absit, ut quivis suspicetur, me in iis, quæ vel de meo depromserim, vel a Bellendeno scripta ediderim, velle ad populum provocare. Nullus sane dubito placiturum esse vacuis et eruditis auribus Bellendeni opus: quod tamen, committere nolim, ut manibus unquam sordescat eorum, qui in rebus quotidianis et vernaculis garrulam suæ infantiæ disciplinam produnt, " Volsceque et Osce fabulantur, cum Latine nesciant."

Animo equidem toto ad illud connisus sum, ut Bellendeni fama radices ageret altissime. Quamobrem, ea si disseminetur, quam latissime possit, inter homines harum deliciarum studiosos, non solum officio meo ipse cumulatissime satisfecisse, verum etiam voti mei esse mihi videbor omnino compos.

Molem hujusce Voluminis auget Præfatio ita tamen, ut emtoribus in re pecuniaria non sit oneri. Ne cogitaveram quidem de ea scribenda, antequam inter me et Typographum convenerat de omnibus operis imprimendi instrumentis, de Figuris Æneis, atque adeo de pretio quod imponi libro deberet. Sub finem Octobris, quicquid de Bellendeno compertum habueram chartis meis illevi. Aure vero jam tum fervebam vaporata a libris hisce legendis, siquidem multa in illis uberrime et gravissime de

* Vid. Burman. Syllog. vol. iii. pp. 138 & 183. + Titinius in Quinto,

VOL. III.

Pers. Sat. 1.

Р

210

PREFATIO AD BELLENDENI LIBROS.

rebus Politicis disputentur. Plurima autem, ut ininter seribendum fit, ad Rempublicam nostram pertinentia in mentem venerunt, quæ temperare mihi non potui, quin stylo signarem. Ita accidit, ut, qui institui cœpisset urceus, tandem aliquando amphora exierit. Recte, an secus, fecerim, cum aleæ plenum periculosæ argumentum consulto tractarem, mea parum refert, dum Bellendenus, veluti quodam postliminii jure, in civitatem restituatur.

Vale L. B. et hosce nostros in Bellendeno edendo labores, qui te delectare quidem, aut etiam tibi prodesse possint, æqui boni consulas.

Dabam Londini Calend. Maii,

A. D. 1787.

MISCELLANEOUS REMARKS

ON

POLITICS, JURISPRUDENCE, MORALS,

AND RELIGION;

INTERSPERSED WITH CHARACTERS.

The following "Remarks," thus abruptly introduced, and stripped of the circumstances which led to them, are taken from a pamphlet published by Dr. Parr, in a private controversy, soon after the occurrence of the Birmingham riots. The occasion which gave rise to the controversy was entirely of a local and personal nature, and long since forgotten; but the "Remarks" which, in his usual excursive manner, were incidentally thrown in, seemed to the Editors worthy of preservation.

« IndietroContinua »