Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVII

HISTORIARUM ROMANARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT.

EX RECENSIONE

Io. NIC. MADVIGII.

EDIDERUNT

Io. NIC. MADVIGIUS ET Io. L. USSINGIUS.

[blocks in formation]
[ocr errors]

1

PRÆFATIO

lo. NICOLAI MADVIGII.

Quæ in Livii libris a tricesimo primo ad quadragesimum dendis una erat utilis et necessaria post ea quoque, quæ in mendationum volumine exposueram, præfandi materia, ut de odicis Moguntini, Bambergensis, ceterorum vulgarium auctoriatis comparatione et usu diceretur aliquid ad rectam rationem onfirmandam tollendamque plane dubitationem, eam materiam, uum priorem huius voluminis fasciculum (a. 1863) ederemus, æne totam exhausimus. Atque etiam Weissenbornius, quem ontra illa maxime disputanda fuerunt, iam in octavo Livii im commentariis editi volumine (libb. XXXV-XXXVIII), 10d a 1862 evulgatum est, tum vero in nono (libb. XXXIX -XLII), quod 1864 prodiit, paulo fidentius codicis Moguntini 'æstantem auctoritatem amplexus aliquanto rarius ex ceterorum, iam Bambergensis, in lacunis et mendis consensu ab unius rarii summa negligentia et imperitia nato inanes suspiciones xit, quanquam hic quoque sæpius id fecit, quam velles.1)

Exemplo esse, si tanti est, possunt, quæ annotantur ad XXXVII, 16, 9 et 17, 10. C. 18, 7 sine ulla causa dubitatur, e codicene sumpta sit, quam Gelenius „sinceram lectionem” ponit (vid. præf. fasciculi prioris p. XI), eodemque errore XXXVIII, 28, 8 vera scriptura indidem a Gelenio sumpta („legendum") eiicitur. Lib. XXXIX, 37 Weissenbornius codicem Moguntinum simpliciter sequitur § 6, 8, 9, 20, atque etiam § 5, ubi in ceteris codicibus est deformes notœ servitutis, e Mog. (deformes veluti cicatrices servitutis) adsciscit veluti, pro nomine, cuius figuratus usus illo addito mitigatur, retinet vulgarem scripturam. In libri XL, 5, 6 suspiciose scilicet annotatur, agenda in solo codice Moguntino esse, in 6, 6, in illo solo esse verba dimicaretur ita concurrerunt multaque vulnera; in cap. 8 non annotatur, § 4 in illo solo esse verbum iuvenalium, § 11 se stirpemque suam pro stirpem suam, § 16 deterrere a vecordi

[graphic]
« IndietroContinua »