Immagini della pagina
PDF
ePub

47

14 tione urbis timentibus, oppressit. Et iam quum opera in effectu erant circa Oreum, tum præsidium, quod intus erat, labore assiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneri15 bus confectum; muri quoque pars ariete incusso subruta-multis iam locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte Romani in 16 arcem, quæ super portum est, perruperunt. Attalus luce prima, signo ex arce dato ab Romanis, et ipse urbem invasit, stratis magna ex parte muris; præsidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post déditio facta. Urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.

Iam autumnale æquinoctium instabat, et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus nautis; itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piræum, unde profecti 2 ad bellum erant, repetunt. Apustius, triginta navibus ibi relictis, super Maleam navigat Corcyram. Regem statum initiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit, Agesimbroto et Rhodiis domum remissis. 3 Hæc ea æstate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis, adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis, gesta.

4

Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum quum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversùs prætorem, 5 quod absente se rem gessisset. Misso igitur eo in Etruriam, ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum 6 præda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius, simul quod in Etruria nihil erat rei, quod gereret, simul Gallico triumpho imminens, absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus, Romam inopinato quum venisset, 7 senatum in æde Bellonæ habuit, expositisque rebus gestis, ut 48 triumphanti sibi in urbem invehi liceret, petiit. Apud magnam

partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et 2 gratia; maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi; id vero eum nullo 3 exemplo fecisse. Consulares præcipue, exspectandum fuisse con

sulem, censebant; potuisse enim, castris prope urbem positis, 4 tutanda colonia, ita ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod prætor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem exspectaret; ubi coram disceptantes consu- 5 lem et prætorem audissent, verius de causa existimaturos esse. Magna pars senatus nihil præter res gestas, et an in ma- 6 gistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere. Ex duabus coloniis, quæ velut claustra ad cohiben- 7 dos Gallicos tumultus oppositæ fuissent, quum una direpta et incensa esset, traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem prætori faciendum fuisse? Nam si sine consule geri 8 nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum prætori dederit (potuisse enim, sicut non prætoris, sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto, ne per prætorem, sed per consulem gereretur), aut consulem, qui non, quum 9 exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset. Non exspectare belli tempora moras et dilationes im- 10 peratorum, et pugnandum esse interdum, non quia velis, sed quia hostis cogat. Pugnam ipsam eventumque pugnæ spec- 11 tari debere. Fusos casosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniæ captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno prœlio esse. Non 12 homines tantum ea victoria lætatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio prætore gesta esset. Data fato etiam quodam Furiæ genti Gallica bella. Huius generis orationibus ipsius amicorumque 49 victa est præsentis gratia prætoris absentis consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. Triumphavit 2 de Gallis in magistratu L. Furius prætor et in ærarium tulit trecenta viginti millia æris, argenti centum millia mille quingenta. Neque captivi ulli ante currum ducti, neque spolia prælata, 3

50

neque milites secuti; omnia præter victoriam penes consulem esse apparebat.

4 Ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa 5 voverat, magno apparatu facti. Et de agris militum eius decretum, ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; 6 eum agrum decemviri assignarent. Triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatæ vires eius coloniæ erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. filius Scipio. Hi colonos Venusiam adscripserunt.

7 Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. Quindecim millia Hispanorum eo proelio dicuntur cæsa, signa militaria capta octo et septuaginta.

8

C. Aurelius consul quum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id, quod animis præceperant, questus 9 est, non exspectatum se' ab senatu neque disceptandi cum prætore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius, nisi eius, qui triumphaturus esset, eorum, 10 qui bello interfuissent, verba audiret. Maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos haberetur, 11 populus Romanus videret. Ecquem ex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse, quem percontari posset senatus, quid veri prætor vanive afferret? 12 Comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. Prætores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Bæbius Tamphilus.

Annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam ædiles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Ælius Pætus binis æris in modios populo diviserunt. 2 Et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in

ærario posuerunt. Plebeii ludi ab ædilibus L. Terentio Mas- 3 siliota et Cn. Bæbio Tamphilo, qui prætor designatus erat, ter toti instaurati. Et ludi funebres eo anno per quatriduum 4 in foro mortis causa M. Valerii Lævini a Publio et Marco filiis eius facti, et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum 5 mortuus; in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.

Comitiis ædiles curules creati sunt forte ambo, qui statim 6 occipere magistratum non possent; nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, quum Hispaniam obtineret provinciam ; C. Valerius Flaccus, quem præsentem creaverant, quia flamen 7 Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. Petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, 8 ut, si ædilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent. Datus, qui iuraret pro fratre, L. Valerius Flac- 9 cus, prætor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit, ut perinde esset, ac si ipse ædilis iurasset. Et de al- 10 tero ædile scitum plebi est factum. Rogantibus tribunis, quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius ædilis curulis ad magistratum gerendum veniret et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post 11 annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.

A. Ch. 199.

LIBER XXXII.

A.u.c.555. Consules prætoresque quum idibus Martiis magistratum inis2 sent, provincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia; prætoribus L. Quinctio urbana, Cn. Bæbio Ariminum, 3 L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere; in supplementum eius, quantum militum videre4 tur, ut scriberet, ipsi permissum. Prætori Bæbio legiones, quas C. Aurelius consul habuisset, ita decretæ, ut retineret eas, 5 donec consul novo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur præter quinque millia socium; iis obtineri circa Ariminum 6 provinciam satis esse. Prorogata imperia prætoribus prioris anni, C. Sergio, ut militibus, qui in Hispania, Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent, agrum assignandum cu7 raret, Q. Minucio, ut in Bruttiis idem de coniurationibus quæstiones, quas prætor cum fide curaque exercuisset, perficeret, 8 et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad supplicium, quæque sublata ex delubro Proserpinæ essent, reponenda cum piaculis curaret.

9

Feriæ Latinæ pontificum decreto instauratæ sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant, sibi in monte Albano 10 Latinis carnem, ut assolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est, duas portas quodque inter eas muri erat, de cælo tactum; et Formiani legati ædem Iovis, item Ostienses ædem

« IndietroContinua »