Immagini della pagina
PDF
ePub

35

Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut 7 eos senatus percontari posset. Primo adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constaret; deinde, collecto tandem animo, Casandrum, qui Maroneæ fuisset, si 8 utique vellent, se missurum dixit; ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneæ, sed ne in re9 gione quidem propinqua fuisset? Et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem contulerat cum eo et multo10 rum talium ministrum et conscium habebat. Casander quo

Et le

que, missis, qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus. gati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut præ se ferrent, 2 nihil eorum sibi placere, et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. Quia tamen immaturæ ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium, minorem filium, mittere Romam simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam 3 iram senatus statuit, satis credens, ipsum etiam iuvenem, quod Romæ obses specimen indolis regiæ dedisset, aliquid 4 momenti facturum. Interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniiciendum profectus, perculsis is uno prœlio et Amadoco duce capto. in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.

5 Et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut præparata consilia haberent, Lycortas prætor 6 concilium indixit. Ibi de Lacedæmoniis actum. Ex hostibus eos accusatores factos, et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes fuissent. Quippe in bello sociis Romanis Achæos usos; nunc eosdem Romanos æquiores La7 cedæmoniis quam Achæis esse, ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achæorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti

in eam viderentur. Clamor undique ortus, referret nominatim 8 de iis; et quum omnią ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. Paucos post dies Romani legati venerunt; his Clitore in Arcadia datum est concilium. Priusquam agerent quicquam, terror Achæis iniectus erat et cogitatio, quam non ex æquo disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem 2 capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant; nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quæ apud 3 senatum questi erant Lacedæmonii, displicere senatui ostendit, cædem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopomene ad causam dicendam evocati venissent; deinde, quum 4 in homines ita sævitum esset, ne ulla parte crudelitas

eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimæ esse, leges vetustissimas abrogatas inclitamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam. Hæc quum Appius dixisset, Lycortas, et 5 quia prætor, et quia Philopomenis, auctoris omnium, quæ Lacedæmone acta fuerant, factionis erat, ita respondit: „Diffi- 6 cilior nobis, App. Claudi, apud vos oratio est, quam Romæ nuper apud senatum fuit. Tunc enim Lacedæmoniis accusan- 7 tibus respondendum erat; nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda. Quam iniquitatem condicionis 8 subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione, qua paulo ante egisti. Ego certe, quum ea, quæ et hic antea apud Q. Cæcilium et postea Romæ questi sunt Lacedæmonii, a te paulo ante relata sint, non tibi, sed illis ine

apud te respondere credam. Cædem obiicitis eorum, qui a 9

10

Philopomene prætore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. Hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis obiiciendum fuisse arbitror. Quid ita? Quia in vestro fœdere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedæmonii. Quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere 1 iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent; quum vos procul essetis, 11 quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem

36

ferentes, quos Lacedæmonem vobiscum simili de causa oppug12 nantes viderant, confugerent? Pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. Quod quum alii laudent, reprehendere ne Lacedæmonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quæ belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? Quorum tamen maxima 13 pars nihil pertinet ad nos. Nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui cædem 14 principum fecerant. Quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si 15 diis placet, accusatis, non nostrum. Exsules Lacedæmoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant et, quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum 16 fecerunt. Lacedæmonii igitur Lacedæmonios, non Achæi inter37 fecerunt, nec, iure an iniuria cæsi sint, argumentari refert. At enim illa certe vestra sunt, Achæi, quod leges disciplinamque 2 vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis. Quæ utraque ab iisdem obiici qui possunt, quum muri Lacedæmoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam 3 Lycurgi disciplinam exstructi sint? Tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt, et, si exsistat, hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum et 4 nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. Non Philopomenem exspectare nec Achæos, sed vos ipsi, Lacedæmonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia ty5 rannidis debuistis. Vestræ enim illæ deformes veluti cicatrices servitutis erant et, quum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Græciæ fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis. 6 Quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedæmoniis leges tyrannos ademisse arbitror, nos non suas ademisse, quas 7 non habebant, sed nostras leges dedisse, nec male consuluisse

civitati, quum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. Tunc, ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis 8 iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent. Scio ego, App. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, 9 neque sociorum apud socios neque liberæ gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. Nam si non vana 10 vox illa præconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achæos iussistis, si fœdus ratum est, si societas et amicitia ex æquo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quæro, vos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello victis fecerimus? Interfecti aliqui sunt. Finge, a nobis. Quid? 11 Vos senatores Campanos securi non percussistis? Muros di- 12 ruimus. Vos non muros tantum, sed urbem agrosque ademistis. ,,Specie" inquis æquum est fœdus; re apud Achæos precaria 13 libertas, apud Romanos etiam imperium est." Sentio, Appi, et, 14 si non oportet, non indignor; sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint. Nam ut in æquo essent, nos fecimus, quum leges iis 15 nostras dedimus, quum, ut Achaici concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes, quam socii habent. Quæ iure iurando, quæ monumentis 16 litterarum in lapide insculptis in æternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus; 17 sed plus et veremur et timemus deos immortales." Cum as- 18 sensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret, molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. Tum Appius 19 suadere se magnopere Achæis dixit, ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent. Hæc vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum 20 iniecit imperata recusandi; id modo petierunt, ut Romani, quæ 21 viderentur, de Lacedæmoniis mutarent nec Achæos religione

38

obstringerent irrita ea, quæ iure iurando sanxissent, faciendi ; damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est.

Romæ principio eius anni, quum de provinciis consulum et prætorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum 2 nusquam alibi erat, decreti. Prætores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos 3 sortiti sunt, C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Nævius Matho Sardiniam et ut idem quæreret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam 4 ulteriorem. De iis duabus provinciis legati per id fere tempus 5 L. Iuventius Thalna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto, postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut prætoribus exercitum 6 deportare liceret. Supplicatio in biduum decreta est; de legionibus deportandis, quum de consulum prætorumque exer7 citibus ageretur, rem integram referri iusserunt. Paucos post

dies consulibus in Ligures binæ legiones, quas App. Claudius 8 et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt; de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos prætores et amicos 9 absentium, Calpurnii Quinctiique. Utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. Hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. 10 Victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut prætores quattuor millia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque millia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam 11 portarent; quum eos in legiones quattuor descripsissent, quo plus quam quina ́millia peditum, treceni equites in singulis legioni12 bus essent, dimitterent, eos primum, qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

« IndietroContinua »