Immagini della pagina
PDF
ePub

Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viæ et inflati amnes tenebant, desperato auxilio 3 suorum in deditionem venit. Flaccus quoque tempestatibus 4 fœdis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui profecti erant [a domo] deditionis ignari, quum tandem, superatis, ubi primum imbres remiserunt, amnibus, Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per 5 negligentiam effusi ad oppidum accesserunt. In eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt, et incompositos adorti 6 fuderunt. Quæ res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnæ parti ad fugam saluti fuit; 7 sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. Tamen ad duodecim millia sunt cæsa; capta plus quinque millia hominum, equi quadrin8 genti, signa militaria sexaginta duo. Qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiæ et suam cladem narrando averterunt. 9 templo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones, multa castella oppugnans, donec maxima pars Celtiberorum 34 in deditionem venit. Hæc in citeriore Hispania eo anno gesta; in ulteriore Manlius prætor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

2

Ex

Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta. Tria millia peditum quinquagena iugera, cen3 turiones centena, centena quadragena equites acceperunt; tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica, C. Flaminius, 4 L. Manlius Acidinus. Edes duæ eo anno dedicatæ sunt, una Veneris Erycinæ ad portam Collinam (dedicavit L. Porcius L. filius Licinus duumvir, vota erat a consule L. Porcio Ligu5 stino bello), altera in foro olitorio Pietatis. Eam ædem dedicavit M'. Acilius Glabrio duumvir, statuamque auratam,

quæ prima omnium in Italia est statuta aurata, patris Glabrionis posuit. Is erat, qui ipse eam ædem voverat, quo die cum 6 rege Antiocho ad Thermopylas depugnatum est, locaveratque idem ex senatus consulto.

Per eosdem dies, quibus ædes hæ dedicatæ sunt, L. Æmi- 7. lius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis triumphavit. Transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec præterea 8 quicquam auri argentique in eo triumpho latum; captivi multi principes Ligurum ante currum ducti; æris trecenos militibus divisit. Auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem 9 perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla unquam arma nisi imperata a populo Romano sumere. Responsum a Q. Fabio prætore est Liguribus iussu senatus, 10 orationem eam non novam Liguribus esse, mens vero ut nova et orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre; ad 11 consules irent et, quæ ab iis imperata essent, facerent; nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse, sincera fide in pace Ligures esse. Pax in Liguribus fuit. In Corsica.pugna- 12 tum cum Corsis. Ad duo millia eorum M. Pinarius prætor in acie occidit, qua clade compulsi obsides dederunt et ceræ centum millia pondo. Inde in Sardiniam exercitus ductus, et 13 cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda prœlia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum 14 obsides redditi, pacemque iis populus Romanus non ab se tantum, sed ab rege etiam Masinissa præstitit, qui cum præsidio armato agrum, qui in controversia erat, obtinebat.

Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Bæbius comi- 35 tiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. Prætores 2 exinde facti Ti. Sempronius Gracchus, L. Postumius Albinus, P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus, A. Hostilius Mancinus, C. Mænius. Ii omnes magistratum idibus Martiis

inierunt.

Principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et C. Cal- 3 purnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in A. u. c. 574.

A. Ch. 180.

senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, 4 T. Mænius et L. Terentius Massiliota. Hi quum duo secunda prælia, deditionem Celtiberiæ, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad 5 exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu, primum ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos habe6 retur, deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum prætores usi essent, liceret; quod fieri, præterquam quod ita 7 deberet, etiam prope necessarium esse; ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. 8 Consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. Prætores inde sortiti sunt; A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C. Mænio Sardinia; 9 Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius 10 citeriorem. Is quia successurus Q. Fulvio erat, vetere exercitu provincia spoliaretur, Quæro" inquit „de te, L. Minuci, quum confectam provinciam nunties, existimesne, Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea 11 provincia obtineri possit; si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut affirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus 12 tirones immisceantur, an, deductis de provincia veteribus legionibus, novas conscribendi et mittendi, quum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit. 13 Dictu quam re facilius sit provinciam ingenio ferocem, rebellatricem confecisse. Paucæ civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque 14 venerunt; ulteriores in armis sunt. Quæ quum ita sint, ego iam hinc prædico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc

[ocr errors]

ne

est, rem publicam administraturum; si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum militem ferocissimo hosti obiecturum." Legatus ad ea, quæ 36 interrogatus erat, respondit, neque se neque quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent aut porro ~ ¡ habituri essent. Itaque negare non posse, quin rectius sit, 2 etiam ad pacatos barbaros, nondum satis assuetos imperio, exercitum mitti. Novo autem an vetere exercitu opus sit, 3 eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in provincia retineantur. Si ex eo, quod 4 aut inter se loquantur aut succlamationibus apud contionantem imperatorem significent, quid sentiant, coniectandum sit, palam vociferatos esse, aut imperatorem in provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse. Disceptationem inter præ- 5 torem legatumque consulum relatio interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de prætoris exercitu ageretur, æquum censebant. Novus omnis exercitus consulibus est decretus, 6 binæ legiones Romanæ cum suo equitatu, et socium Latini nominis, quantus semper numerus, quindecim millia peditum, octingenti equites; cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut 7 bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio et M. Bæbio prorogatum imperium, iussique provincias obtinere, donec consules venissent; tum imperatum ut dimisso, quem haberent, exercitu reverterentur Romam. De Ti. Sempronii deinde 8 exercitu actum est. Novam legionem ei quinque millium et ducentorum peditum cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille præterea peditum Romanorum, quinquaginta equites, et sociis nominis Latini imperare septem 9 millia peditum, trecentos equites; cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fulvio permissum, ut, 10 qui milites ante Sp. Postumium, Q. Marcium consules, cives Romani sociive, in Hispaniam transportati essent, et præterea, supplemento adducto, quo amplius in duabus legionibus quam decem millia et quadringenti pedites, sexcenti equites essent et socium 11

Livius ex rec. Madvigii. VI.

16

Latini nominis duodecim millia, sexcenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos prœliis usus Q. Fulvius 12 esset, eos, si videretur, secum deportaret; et supplicationes decretæ, quod is prospere rem publicam gessisset. Et ceteri 13 prætores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia imperium est. Octo legiones præter exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo 14 anno esse placuit, et is ipse exercitus ægre explebatur propter pestilentiam, quæ tertium iam annum urbem Romanam atque 37 Italiam vastabat. Prætor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur multique alii omnium ordinum illustres viri. Postremo prodigii loco ea clades haberi 2 cœpta est. C. Servilius pontifex maximus piacula iræ deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini, Esculapio, Saluti dona vovere et dare signa inaurata; quæ 3 vovit deditque. Decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt; maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in 4 manu tenentes supplicaverunt. Fraudis quoque humanæ insinuaverat suspicio animis, et veneficii quæstio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem millibus passuum esset commissum, C. Claudio prætori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Mænio, priusquam in Sardiniam provinciam traii5 ceret, decreta. Suspecta consulis erat mors maxime; necatus 6 a Quarta Hostilia uxore dicebatur. Ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis cœpit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum; intra duos menses effec7 turam, ut consul fieret. Inter multa alia testimonia ad causam pertinentia hæc quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur.

« IndietroContinua »