Immagini della pagina
PDF
ePub

dragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini, quantum civibus, et sociis navalibus 8 dedit, quantum militibus. Lætior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus -celebratus. Sestertium ducenties ex ea præda redactum esse, auctor est Antias, præter aurum argentumque, quod in ærarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit, non apparebat, auctorem pro re 9 posui. Rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romæ in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis, 10 Iguvium reges traducti. Relicum ex Illyrico prædæ ducenti viginti lembi erant de Gentio rege capti; eos Corcyræis et Apolloniatibus et Dyrrachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.

44

Consules eo anno, agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta, Romam ad magistratus subrogandos redierunt, et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sul2 picium Gallum. Deinde prætores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium. His prætoribus duæ urbanæ provinciæ sunt decretæ, duæ Hispaniæ, Sicilia ac 3 Sardinia. Intercalatum eo anno; postridie Terminalia Kalendæ intercalariæ fuerunt. Augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. 4 Et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor. Eo anno

9,

7, 3 latini quintum 8, 2 milex multoque | hs cc ex 3 antiantias
1 coniugem 3 recusantibusqui | spolentinis 4 igituruium Turnebus 10, 1
ex inlyrico Fort. Reliqui ex Illyrica præda 2 gentio recaptos corcyrei
Mg. Em. 626 (Gryn. erant: de G. rege captos eos Corcyræis) 3 et
dyrraeinhisque cassius XLIV, 1, 1 ligurum optato
2 Crev. nusquam

4 marcellum et sulpicium 2, 2 nerua 3 calnum quintilium 3, 1
posttridie terminalia intercalaria et fuerunt Crev. (Kal.) et Weiss. (inter-
calariæ; Gryn. intercalares) 3 legerunt tullium quintium filaminenum
(Gryn. Flaminium) 4, 1 m. fabius Sigon.

Is, magno

rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. comitatu urbem ingressus, ad forum a porta tribunalque Q. Cassi prætoris perrexit, concursuque undique facto, deos, 5 qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse, et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis, auxissent imperium. Cum prætor senatum ei, si 6 velit, eo die daturum dixisset, biduum petiit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. Datus, qui circum- 7 duceret eum, L. Cornelius Scipio quæstor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat, et ædes, quæ ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductæ. Tertio post die senatum adiit; 8 gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere, Romæ in Capitolio decem maiores hostias et Præneste unam Fortunæ, liceret; ea vota pro victoria populi Romani esse; et ut societas secum renovaretur, 9 agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum ɑ populo Romano Galli possiderent, daretur. Filium postremo Nicomedem senatui commendavit, Omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus. Itaque cetera, quæ 10 petebat, concessa; de agro responsum est, legatos ad rem inspiciendam missuros. Si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse. Si autem Antiocho non paruisse et eo ne populi 11 quidem Romani factum appareret, aut datum Gallis esse,

3 comitum urbem | atoruma porta tribunalque cassi 5, 1 conculq. undique 3 persea getumque reges uenissent 4 illyris 6, 2 petit 7, 2 eum cornelius scipio q. tor qui 8, 1 senatu | agit Drak. (Gryn. adit) 2 commemorabitur petit 9, 1 societas et secum 2 anthioco datum p. r. galli possideret 4 macedoniam 5 fuerat fauor est 10, 3 missuros is ager Kreyss. (Gryn. si ager) Excidisse quædam puto et sic scriptum fuisse: si is ager populi Romani factus esset, cum Antiochi fuisset Em. 627 4 datus est 11, 1 antioci non peruissent eo ne parat aut datum gallis esset Mg. Em. 627 (sed ibi scripsi: Antiochi non fuisse, nondum invento paruisse.) (Gryn. si autem Antiochi non fuisset, eo ne p. q. R. factum apparere: aut si datus Gallis esset)

[ocr errors]

factum ap

ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum 12 vellet populus Romanus. Ne cui detur quidem, gratum esse

donum posse, quod eum, qui det, ubi velit, ablaturum esse 13 sciat. Filii Nicomedis commendationem accipere. Quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, docu14 mento Ptolemæum Ægypti regem esse. Cum hoc responso

Prusia est dimissus. Munera ei ex * sestertiis iussa dari et 15 vasorum argenteorum pondo quinquaginta. Et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabæ, filio regis Masinissæ, data essent; et ut victimæ aliaque, quæ ad sacrificium pertinerent, seu Romæ seu Præneste immolare vellet, regi ex publico, sicut magistratibus 16 Romanis, præberentur; et ut ex classe, quæ Brundisi esset, naves longæ viginti adsignarentur, quibus uteretur. Donec ad 17 classem dono datam ei rex pervenisset, L. Cornelius Scipio

ne ab eo abscederet, sumptumque ipsi et comitibus præberet, 18 donec navem conscendisset. Mire lætum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse; filium iussisse donum populi Romani accipere. Hæc de 19 Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pileatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo

3 ignosceret | deberet 12, 1 ne quo detur qui detur quidem Muretus (Fuit quoi detur. Gryn, ne quod detur quidem) 2 uellet Mg. 13, 1 felici nicomedis Mg. Em. 627 (Gryn. Facile Nicomedis) | acciperet quantam 3 ptolemeum 14, 2 prusiaset dimissum Weiss. (Gryn. Prusias est dimissus) | ex sestertiis (Gryn. vacuum spatium post ex reliquit.) 3 argenteorum pl. et filio 15, 3 masgeare filiorum regis 4 aliamquæ q. ad pertineret seuo romæ sub preneste immolaret uellet 16, 2 (De interpunctione proximorum cfr. Em. 627) 17, 1 1. cornelio 18, 1 amire letum et ea benignitatem (et tolli iussit Crev.) 2 populum r. fuisse ferme munera 3 siesse Kreyss. (Gryn. munera sibi ipsum emisse: filium) accepere 19, 1 cum regem | maiestatem 2-pilleatum obuiam legatis 3 libertumq. si pr. ferret ideo Mg. Em. 628 (Gryn. ferre, et ideo)

insignia ordinis eius gerere.

Romæ quoque, cum veniret in 20 curiam, summisisse se et osculo limen curiæ contigisse, et deos servatores suos senatum appellasse, aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. Moratus circa urbem XXX haut amplius dies in regnum est 21 profectus, actumque ***

4 eius genere 20, 1 quoque et 2 sumisisse se et (præter quattuor primas litteras) obscura propter maculam. 21, 1 aut amplius 2 Post actumque (undecimum paginæ versum) duo aut tres versus olim scripti fuisse videntur, qui nunc evanuerunt. Kopitarius post actumque visus est sibi legere in Asia bellum.

Subiicitur subscriptio:

TITI LIUI

AB URBE CONDITA

LIB. XLU EXP.

INC. LIB. XLUI FELICITER

Inter alterum et tertium subscriptionis versum aliis litteris et alio atramento scriptum est admodum obscure sutberti epi dedorostat.

« IndietroContinua »