Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabilius atque constantius. sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta æstumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris, aut artis bonæ famam quærit. Sed, in magna copia rerum, aliud alii natura iter ostendit.

III. Pulchrum est bene facere reipublicæ etiam bene dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exæquanda dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malivolentia et invidia (dicta) putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus, initio, sicuti plerique,

studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. Igitur, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere: sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam: nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, algoris, vigiliæ, supra quam cuiquam credibile. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator: alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc, post dominationem Lucii Sullæ, lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ ; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi

regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox, inopia rei familiaris, et conscientia scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac, paucis, instituta majorum domi militiæque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint ; ut, paullatim immutata, ex pulcherruma, pessuma ac flagitiosissuma facta sit, dis

serere.

VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Ænea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes; incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed, postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera, satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptare: pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri, metu perculsi, a periculis aberant. At Romani, domi militiæque intenti, festinare, parare, alius alium hortari; hostibus obviam ire; libertatem, patriam parentesque armis tegere: post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis, quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, reipublicæ consultabant: hi, vel ætate, vel curæ similitudine, PATRES adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod, initio, conservanda libertatis, atque augendæ

reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque (se) convortit; immutato more, annua imperia, binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

VII. Sed ea tempestate cœpere se quisque magis extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni, quam mali, suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit : tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper, aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat: sic se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici dum tale facinus faceret, properabat: eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniæ liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, ni ea res longius ab incepto traheret.

VIII. Sed profecto Fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magnificæque fuere ; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed, quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit: quia prudentissumus quisque

maxume negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare, malebat.

IX. Igitur domi militiæque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos, non legibus magis quam natura, valebat. Jurgia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant : cives cum civibus de virtute certabant: in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, æquitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo; quod in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, prælio excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis, quam metu, imperium agitabant, et, accepta injuria, ignoscere, quam persequi, malebant.

X. Sed, ubi labore atque justitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ, et populi ingentes vi subacti, Carthago, æmula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant; sævire Fortuna, ac miscere omnia, cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium, divitiæ, optandæ aliis, oneri miseriæque fuere. Igitur primo pecuniæ, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvortit; pro his, superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere, edocuit: ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque, non ex re, sed ex commodo, æstumare; magisque voltum, quam ingenium bonum habere. Hæc primo paullatim crescere,

« IndietroContinua »