Immagini della pagina
PDF
ePub

tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo, ex omni copia, neque in prælio, neque in fuga, quisquam civis ingenuus captus est. Ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani lætam aut incruentam victoriam adeptus erat: nam strenuissumus quisque aut occiderat in prælio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui de castris, visundi, aut spoliandi gratia, processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem, aut cognatum reperiebant: fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum lætitia, mœror; luctus atque gaudia agitabantur.

C. CRISPI

SALLUSTII

BELI UM JUGURTHINUM.

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM JUGURTHINUM.

I. FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra, reputando, neque majus aliud, neque præstabilius invenias; magisque naturæ industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est: qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget; quippe probitatem, industriam, aliasque artis bonas neque dare, neque eripere cuiquam potest. Sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptatis corporis pessum datus est; perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa, petunt; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti, pro mortalibus, gloria æterni fierent,

II. Nam, uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ, studiaque omnia nostra,

corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis, et alia omnia hujuscemodi brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo, corporis et fortunæ bonorum, ut initium, sic finis est omnia orta occidunt, et aucta senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam ætatem agunt; ceterum ingenium, quo neque melius, neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum, minume mihi hac tempestate cupiunda videntur : quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; quum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant: frustra autem niti, neque aliud se fatigando, nisi odium, quærere, extremæ dementiæ est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum, ex aliis negotiis quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto; simul, ne, per insolentiam, quis existumet, memet, studium meum laudando, extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certe, quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et qui

« IndietroContinua »