Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 549.

LIBER XXX. CAP. VI.

13

omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quæ restinguendo igni forent, portantes, in agmen romanum ruebant. Quibus cæsis omnibus, præterquam hostili odio3, etiam ne quis nuntius effugeret, extemplo Scipio neglectas, ut in tali tumultu, portas invadit : ignibusque in proxima tecta conjectis, effusa flamma primo veluti sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens4, uno repente omnia incendio hausit. Ambusti homines jumentaque foeda primum fuga, dein strage, obruerant itinera portarum : quos non oppresserat ignis, ferro absumpti; binaque castra clade una deleta. Duces tamen ambo et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et quingenti equites 5 semiermes, magna pars saucii afflatique incendio, effugerunt. Cæsa aut hausta flammis quadraginta millia hominum sunt, capta supra quinque millia: multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores, signa

VIII, 30, n. 7. — Quæ restinguendo igni forent; vide ad III, 35, n. 1. — In agmen romanum, quod Scipio ipse castris admoverat punicis seu Hasdrubalis, quæ sibi incendenda sumpserat, quum primum ignem in regiis conspexisset castris. Hunc rerum ordinem invertit Appian. Pun. 21, 22.

3. Præterquam quod ex hostili odio fieri solet, præter odium h., etiam ne, etc., tum odio, tum eam ob causam ne, etc. Conf. simill. loc. X, 20, et ad lib.V, cap. 14, n. 5; lib. XXII, cap. 3, n. 8. In proxima tecta ; vide ad cap. 3, not. 5, et ad cap. 5,

not. 5.

4. Dein per continua vide serpens; ad IV, 22, n. 4. Paulo ante sparso (scil. incendio) optimi MSS, prob. Gronovio.

5. Duo millia peditum et D equites, ut ap. Polyb. XIV, 6. Equites D cum

Hasdrubale effugisse tradit Appian.

Pun. 24.

6. Cæsa aut hausta flammis XL millia h., etc. Polybius numerum non addit, et Appian. Pun. 23, alium. Dukeri nota est : « Si his addas 2500, quos effugisse dicit, sunt in universum 47500. Sed XXIX, 35, Hasdrudalem 30000 ped. 3000 equit., et Syphacem 50000 ped. 10000 eq. habuisse scribit, quæ sunt 93000. Et sic Polyb. XIV, 1. Si jam perierunt 40000 et supra 5000 capti sunt, effugit paulo plus dimidia parte ex 93000. Polybius, XIV, 1, alio Hasdrubalem, alio Syphacem fugisse, et Hasdrubalem equites ad 500, pedites circiter 2000 secum habuisse. Hi ergo sunt, quos effugisse dicit Livius. Sed tamen, quum ambos duces et ex tot millibus armatorum duo millia peditum et 500 equites effugisse scribit, ita loquitur,

U. C. 549.

militaria centum septuaginta quatuor, equi numidici supra duo millia septingenti, elephanti sex capti, octo flamma ferroque absumpti, magnaque vis armorum capta. Ea omnia imperator Vulcano sacrata incendit.

VII. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat; eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes, se contulerant : metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit. Mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quidquam hostile, quia voluntate concesserant in ditionem, factum : duæ subinde urbes captæ direptæque. Ea præda, et quæ castris ex incensis et igne rapta erat, militi concessa est. Syphax octo millium ferme inde spatio loco com munito consedit2. Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur : quo tantus primo terror est allatus, ut, omissa Utica, Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. Senatum itaque sufetes (quod velut consulare imperium3 apud eos erat) vocaverunt. Ibi e tribus (una de pace legatos ad Scipionem decernebat: altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello раtriam revocabat: tertia romanæ in adversis rebus constantiæ erat; reparandum exercitum, Syphacemque hortandum, ne bello absisteret, censebat), hæc sen

[blocks in formation]

una de pace... vicit: hæc edidit Drak. ex emend. Gron. pro vulg. Ibi tribus dictis sententiis, una de pace, etc. Optimi MSS non habent à dictis sententiis, et scitam hanc brevitatem sermonis firmavit multis exemplis Gron. ad h. 1., ad Stat. Theb. I, 112, et Obss. IV, 4. E tribus, sc. sententiis, quod e seqq. intell., ut passim alia, vide ad XXI, 43, n. 4.

4. Tertia romanæ in a. r. constantiæ erat; vide ad III, 62, u. 5. Mox

U. C. 549.

LIB. XXX. CAP. VII. VIII.

15

tentia, quia Hasdrubal præsens Barcinæque omnes factionis 5 bellum malebant, vicit. Inde delectus in urbe agrisque haberi cœptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, quum uxor non jam, ut ante, blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrymarum obtestans, ne patrem suum patriamque proderet, iisdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret. Spem quoque opportune oblatam afferebant legati, quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Abbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiæ juventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem affore cum manu haudquaquam contemnenda. Igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem juventutem affirmat exciturum ex regno. Scire incendio, non prælio, cladem acceptam : eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur. Hæc legatis responsa: et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias junxerunt. Is omnis exercitus fuit triginta ferme millium armatorum.

VIII. Scipionem, velut jam debellato, quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Utica oppugnandæ intentum, jamque machinas admoventem muris, avertit fama redintegrati belli; modicisque præ

verbum censebat del, forte; Crev. et Drakenb. Quibus et ego etiam invitis codd. meis assentior. ED.

5. Hasdrubal præsens omnesque Barcinæ factionis; vide ad XXI, 2, n. 5. De Hasdrubale longe alia tradit Appian. Pun. 24, 29, 30, 36, 38.

6. Urbem nomine Abbam e Polyb.

XIV, 6, 7. Obbam MSS. Olbam edd. vett. Vox nomine importune ab aliquo videtur intrusa: nam Abba nota erat Syphaci, nec probabile est, legatos apud illum de ea, tanquam de illi ignota, loquutos esse; Duker. - Sigonius, qui legehat Olbam, jungebat conducta cum circa Olbam, quam pu

sidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis, ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. Primo in tumulo, quatuor ferme millia distante ab castris regiis, consedit: postero die cum equitatu in Magnos (ita vocant) campos, subjectos ei tumulo, degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus præliis diem absumpsit; et per insequens biduum, tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem, nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die utrimque in aciem descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit; equitatum italicum ab dextro cornu, ab lævo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque, Numidicis adversus italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis, Celtiberos in mediam aciem in adversa signa legionum accepere: ita instructi concurrunt. Primo impetu simul utraque cornua, et Numidæ et Carthaginienses pulsi: nam neque Numidæ, maxima pars agrestes, romanum equitatum, neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam, recenti super cætera

tabat esse Hispaniæ urbem: male. Abbam in Africa victus modo Syphax se contulerat. ED.. Conquisitoribus; vide tamen ad librum XXI, cap. 11,

not. 10.

-

CAP. VIII. I. Primo in tumulo.... in Magnos campos, etc. conf. Polyb. XIV, 7, 8, et intpp. Cic. de Orat. III, 42. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis, etc. conf. ad VIII, 8, et II, 20, n. 2. Post principes hast. perperam omnes et MSS et edd. ante Sigon. Cf. Lips. de Mil. Rom. IV, 1.

2.Syphax Hasdrubalque Numidicis, scil. equitibus; ita MSS: at Numidis

2

edd. ante Gron. qui etiam mox ex optimis codd. malebat Celtiberos, mediam aciem, et pro in adversa conj. adversa, vel adversam, vel adversos: quorum tamen nihil satis aptum est. Forte leg. Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum (rom.) accepere. Eumdem vulgatæ lect. sensum eumque planum esse, non mihi persuasit Doer. -Vulgatam omni ope tuetur Creverius, cujus explicatio est : « Celtiberos accepere in mediam aciem in adversa, id est, contra adversa legionum; oppositos signis legionum, quæ proinde adversa Celtiberis erant. Sic vulgo dicunt in adversum mon

U. C. 549.

LIB. XXX. CAP. VIII. IX.

17

victoria terribilem, sustinuere. Nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniæ ab Scipione erat; quem, bene meritum de se et gente sua, mercenariis armis in Africam oppugnatum venissent. Igitur, circumfusis undique hostibus, alii super alios cadentes, obstinati moriebantur; omnibusque in eos versis, aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal præceperunt. Fatigatos cæde diutius, quam pugna, victores nox oppressit.

IX. Postero die Scipio Lælium Masinissamque cum omni romano et numidico equitatu expeditisque militum1 ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit. Ipse cum robore exercitus urbes circa, quæ omnes Carthaginiensium ditionis erant 2, partim spe, partim metu, partim vi subegit. Carthagini quidem erat ingens terror, et circumferentem arma Scipionem, omnibus finitimis raptim perdomitis, ipsam Carthaginem repente aggressurum credebant. Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque, quæ diutinæ obsidioni tolerandæ sunt3, ex agris convehit. Rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum. Pars maxima classem, quæ ad commeatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam, incaute

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »