Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 549.

LIB. XXX. CAP. XI. .XII.

23

inde excursiones in vicem fieri, et, quum pulsos indignatio accenderet, plures subire : quod irritamentum certaminum equestrium est, quum aut vincentibus spes, aut pulsis ira aggregat suos. Ita tum a paucis prælio accenso, omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. Ac dum sincerum equestre prælium erat 5, multitudo Masæsylorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat: deinde, ut pedes romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit, absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo Barbari segnius permittere equos 6; deinde stare ac prope turbari novo genere pugnæ; postremo, non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere, peditis præsidio audentem. Jam signa quoque legionum appropinquabant. Tum vero Masæsyli non modo primum impetum, sed ne conspectum quidem signorum atque armorum, tulerunt: tantum seu memoria priorum cladium, seu præsens terror valuit!

XII. Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore1, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto, effusus opprimitur capiturque, et vivus, lætum ante omnes Masinissæ præbiturus spectaculum, ad Lælium pertrahitur. Cirta caput regni Syphacis erat eo se ingens hominum contulit vis. Cædes in eo prælio minor, quam victoria, fuit, quia equestri tantummodo prælio certatum fuerat: non plus quin

5. Sincerum equestre prælium, merum, equitibus tantum pugnantibus, non admixtis peditibus.

6. Segnius permittere equos; vide ad II, 56, n. 1. Mox propere turbari optimi MSS, rectius, quia statim cessisse dicuntur; Jac. Gron. Insolenter dictum est; Doer. Audentem, au

dacem factum. Pedites h. 1. sunt velites, quia opponuntur mox signa legionum seu legionarii; Ern. Sic et XXXIII, 7 et 14.

CAP. XII. 1. Si pudore, experiens num forte sensu pudoris, quem exemplo suo militibus injiceret; Doer. Cf. ad I, 57, n. 1.

siduas clades ac lacrymas unum
insperato gaudium affulserat ; cu
haud procul exitio fuisse roma
satum a præfectis suarum navi
tempore subvenisset.

XI. Per eosdem forte dies, nissa' quintodecimo ferme di nissent, Massyli, regnum pate ut ad regem diu desideratum pulsis inde præfectis præsidiis tinebat regno, neutiquam q ægrum amore uxor socerque abundabat, ut-subjectæ oculi rentis annos vires etiam min

tenti animo spiritus possent f
qui bello apti erant, in un
tela dividit equites in turn
sicut quondam ab romanis
distribuit. Exercitu haud n
habuerat, cæterum omni
ire ad hostes pergit. Et cat
primo pauci equites ex t
bus progredi; inde jaculi

vide supra ad lib. VII, cap. 33, n.

eo,
ut appareret, e

II. Cum vide ad VIII, 14, n. 3.

CAP. XI. 1. Lælius et Masinissa. conf. cap. 9 pr.

2. Massyli (al. Massylii), re paternum Masinissa (per epex ut Heraclienses regnum tyra apud Justin. XVI, 5 extr. 1 Gronov.), læti ad Masinissa regem diu desideratum, c transiere. Conf. XXIX, " VIII, 30, n. 7, et XXIV Vetere regno Masæsy

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

meste arzhum erat

wina Syphace emittersdente, ut pedes romenou am dantes intercar termvitque effuse invehettem.

[blocks in formation]

æsoque per majestatem rete nos quoque fuimus, per en, quod tibi cum Syphace usce regiæ deos, qui te me Diant, quam Syphacem hine supplici des, ut ipse, quodle captiva statuas, neque me perbum ac crudele arbitrium aliud, quam Syphacis uzor, nidæ, atque in eadem mecum alienígena et externi, fidem id Carthaginiensi ab Romano), is timendum sit, vides: si nulla me ut vindices ab Romanorum storque», Forma erat insignis e itaque quum modo, dextram s e cui Romano traderetur, isque blanditias oratio est, q sericordiam modo prolapsus cal an (ut est genus Numidarum, m) 4616/ amore captiva vatos cajou, Gale nod petebatur, obligausa. 166, 35, 46,

beri segnius permittere
me turbari nowo genere
editi solum cedere, sed ne
mae, peditis prasidio audenter. -
gionum appropinquabant. "Tum
modo primum impetum, s
quorum atque ammorum, 1

wria priorum cadum, seu a
XII. Ibi Syphax, dom oben
pudore1, si periculo suo
paviter icto, effosus oppr
etum ante omnes Masu
al Lelivan pertrahitur

at: eo se impens

to pratio minor, qu tantummodo pratio ==

[ocr errors]

m

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

que millia occisa, minus dimidium ejus hominum captum est, impetu in castra facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat. Masinissa, sibi quidem, dicere, nihil esse in præsentia pulchrius, quam victorem, recuperatum tanto post intervallo, patrium invisere regnum; sed tam secundis, quam adversis, rebus non dari spatium ad cessandum. Si se Lælius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam præcedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum: Lælium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. Assentiente Lælio, prægressus Cirtam, evocari ad colloquium principes Cirtensium jubet. Sed apud ignaros regis casus, neque quæ acta essent promendo, nec minis, nec suadendo, ante valuit, quam rex vinctus in conspectum datus est. Tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta; et partim pavore monia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quærentium patefacta porta. Et Masinissa, præsidio circa portas opportunaque monium2 dimisso, ne cui fugæ pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. Intranti vestibulum in ipso limine Sophonisba3, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Pœni, occurrit, et quum in medio agmine armatorum Masinissam insignem, quum armis, tum cætero habitu, conspexisset, regem esse (id quod erat) rata, genibus advoluta ejus : « Omnia quidem ut posses in <«< nobis, dii dederunt virtusque et felicitas tua. Sed,

2. Opportuna manium loca; vide ad I, 54, n. 4.

3. Sophonisba, uxor Syphacis, etc. vide ad XXIX, 23, n. 3. Omnia quidem ut posses in nobis, optimi MSS, ut in V, 11, n. 9, et XXVI, 33, n. 8; vid. VI, 22, n. 1. Omnia quidem, inquit, ut posses in nos, dii tibi

dederunt, edd. ante Drak, Sæpe inquit,
ait, dicit a Livio omissa et a librariis
adjecta; vid. Drak. ad XXIII, 45,
n. 6.
In nos, pro in nobis tueri
conatur Crever. contra Gronovium:
nam ex communi usu latini sermonis
statuere debemus quid rectum sit,
quid probari aut rejici necesse sit. Ep,

[ocr errors]

U. C. 549.

LIBER XXX. CAP. XII.

25

<«< si captivæ apud dominum vitæ necisque suæ vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attin« gere dextram, precor quæsoque per majestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per << gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace «< commune fuit, per hujusce regiæ deos, qui te me<< lioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc << miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quod«< cumque fert animus, de captiva statuas, neque me <«< in cujusquam romani superbum ac crudele arbitrium << venire sinas. Si nihil aliud, quam Syphacis uxor, << fuissem, tamen Numidæ, atque in eadem mecum « Africa geniti, quam alienigenæ et externi, fidem experiri mallem. Quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiæ Hasdrubalis timendum sit, vides : si nulla << alia re potes, morte me ut vindices ab Romanorum <<< arbitrio, oro obtestorque ». Forma erat insignis et florentissima ætas. Itaque quum modo, dextram amplectens, in id, ne cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias oratio esset, quam preces; non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed (ut est genus Numidarum in venerem præceps 4) amore captivæ victor captus, data dextra in id, quod petebatur, obligandæ fidei, in regiam concedit. Institit deinde reputare secum ipse, quemadmodum promissi fidem præstaret: quod quum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium. Nuptias in eum ipsum diem repente parari jubet, ne quid relinqueret integri

4. Genus Numidarum in venerem præceps; vide ad I, 18, n. 5, et XXIX, 23, n. 4. Victor captus. Eadem fere antithesis occurrit apud Horat. Epist. II, 1, v. 156 : « Græcia

capta ferum victorem cepit ». ED. Institit deinde reputare; vid. XXIV, 26, n. 7. Promissi fidem præsta

ret; vide ad XXV, 41, n. 3. Ab amore mutuatur consilium, nempe

« IndietroContinua »