Immagini della pagina
PDF
ePub

populo romano fecisse, et nunc literas nuntiosque ab eo ad Antiochum regem profectos; haud quieturum ante, quam bellum toto orbe terrarum concisset; ne his debere impune esse1, si satisfacere Carthaginienses populo romano vellent, nihil eorum sua voluntate, nec publico consilio factum esse: Carthaginienses responderunt, quidquid æquum censuissent Romani, facturos esse. Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit; exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut alia patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies, Antiochiam navigat. Ibi profectum jam regem quum audisset, filium ejus solenne ludorum ad Daphnen3 celebrantem convenit; et, comiter ab eo exceptus, nullam moram navigandi fecit. Ephesi

CAP. XLIX. 1. Ne his debere impune esse: hoc ne pro ne quidem dictum credebat Drak. ut XLIV, 36 (conf. ad XXXI, 22, n. 4; Duk. ad Flor. II, 8, n. 12, et III, 17, n. 2; Burman. ad Sueton. Aug. 35; Bentl. ad Hor. Sat. II, 3, 262), et seq. si pro etsi (vide ad V, 51, n. 1). Ita vero difficultas h. 1. non tollitur. Conjiciebam olim nec his, vel, quod aliis etiam in mentem venit, nec id. At ita non congruunt proxima, nisi pro si vellent scripseris nisi possent, saltem nisi pro si. Præstiterit: sed his aut sed id debere impune esse, si satisfacere C. p. r. vellent; quod vellent ita humanius dictum quam possent. Sustuli autem majorem distinct. post concisset et factum esse. -Walchius, Emend. pag. 241, locum illustrare conatur hac conjectura: ne bis debere impune, etc. quod ad Hannibalem ipsum, cui dudum exsilium machinabantur Romani, referendum. Inde miratur quantillum sit vitium, quod deluserit tot et doetrina et divinandi vi præstantes vi

ros. ED.
Cod. Bamb. omnem locum
sic exhibet: << nunc literas nuntiosque
ab eo ad Antiochum et Ætolos mis-
sos, consiliaque inita impellendæ ad
defectionem Carthaginis, nec alio eum
quam ad Antiochum regem profectum,
haud, etc. » Et mox : « Id ei non de-
bere impune... vellent... nihil eo-
rum... factum esse Carth. responde-
runt, etc. >> ED. Si satisfacere,
probare ... vellent, nihil........ factum
esse; vide ad XXIV, 47, n. 3.

2. A conditoribus Carthaginis, Tyriis; vide ad Sil. I, 21 seq. et Heyn. Exc. I ad Virg. Æn. IV.

3. Filium ejus solenne ludorum celebrantem ad Daphnen, vicum ad Orontem fl. XL stadiis ab Antiochia distantem, de quo vid. Strab. XVI, 749 seq. et Hard. ad Plin V, 21 seu 18. Convenit, et ex conject. Jac. Gron., quæ et mihi in mentem venit, reposui pro vulg. convenisset; quod tamen et servari potest, si ante filium cum aliis inserueris copulam et, quæ post audisset facile excidere potuit.-

C.

U. C. 557. regem est consequutus 4, fluctuantem adhuc animo incertumque de romano bello; sed haud parvum momentum animo ejus ad moliendum adventus Hannibalis fecit. Ætolorum quoque eodem tempore alienati ab societate romana animi sunt: quorum legatos Pharsalum et Leucadem, et quasdam alias civitates ex primo fœdere petentes, senatus ad Quintium rejecit 5.

Nostrum non scripsisse convenit, quia et scribendum fuisset, a quo comiter exceptus, existimat Doering. ED.

4. Ephesi reg. est consequutus, etc. confer. Appian. Syr. 4, qui primum

congressum in annum præcedentem rejicit.

5. Ad Quintium rejecit, forte rejecisset vel rejecerat; Bauer. Conf. ad II, 22, n. 4.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXIV.

000

BREVIARIUM.

[ocr errors]

CAP. I; Lex Oppia de cultu mulierum, a C. Oppio tribuno plebis in medio punici belli ardore lata, Romæ magnas hominum turbas, nobilium præcipue mulierumque, concitat. — II – IV ; Pro ea disserit M. Porcius Cato consul; -V-VII; contra illam L.Valerius tribunus plebis. — VIII; Remissa ab tribunis intercessione anno vigesimo post abrogatur, quam lata est. Cato cum XXV navibus longis trajicit in Hispaniam. IX; Benigne accipitur a Græcis, alteram Emporiarum partem incolentibus, et inde profectus agros hostium urit vastatque. X; M. Helvius et Q. Minucius ex Hispania triumphant. XI; Bilistages, regulus Ilergetum, præsidia castellorum suorum petit a Catone. XII; Is, ne nimis minuat vires suas, sociis spem pro re ostendit. XIII; Mox suorum hostiumque animos experitur prædationibus, et milites adhortatus pronuntiat, se nocte eos ad hostium castra ducturum. - XIV, XV; In prælio ancipiti cædit hostes castrisque exsuit; - XVI; quo die tria fecisse laudabilia. putatur. Non ita multo post perdomatur omnis cis Iberum Hispania, et captivi Romani sociorumque donum consuli a Barbaris reducuntur. XVII; Interim P. Manlius prætor imbelles fundit Turdetanos. Cato autem omnibus cis Iberum Hispanis, ne Bergistanorum exemplo rebellare possint, arma adimit. Quod quum adeo ægre paterentur, ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, muros omnium diruit eosque in deditionem compellit. XVIII; Quæ res difficillima sane (nam Hispani non,

[ocr errors]

ut olim, tædio imperii Pœnorum ad Romanos deficiebant, sed ex usurpata libertate in servitutem velut asserendi erant), non nisi a tali imperatore, qualis ille fuit, perfici potuisset. — XIX; Celtiberi, mercede exciti a Turdetanis, quoniam difficilius bellum faciunt Manlio, consul eo legiones ducit; sed, ubi Celtiberos neque ad defectionem movere, neque elicere ad pugnam potest, relicto omni fere exercitu in castris prætoriis, ipse cum septem cohortibus ad Iberum regreditur. - XX, XXI; Cum tam exigua manu sociorumque auxiliis Lacetanos, Vergestanos aliosque populos subigit; et, provincia pacata, ex ferrariis argentariisque magna instituit vectigalia. XXII; Eadem æstate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia vincit Boios. Quintius autem Flamininus, hibernis in Græcia actis, lectoque senatusconsulto, quo bellum adversus Nabin Lacedæmoniorum tyrannum decretum erat, socios, Corinthum evocatos, de re ad ipsos potissimum pertinente et communi hinc animo consilioque gerenda consulit. — XXIII; Legatus ibi Atheniensium, laudatis Romanorum in Græciam meritis, offert auxilium: sed Alexander, princeps Ætolorum, insimulat fraudis Romanos, quod, vano titulo libertatis ostentato, Chalcidem, Acrocorinthum et Demetriadem præsidiis teneant, et causam remanendi in Græcia faciant Nabin; quem aut sponte, aut coactum vi et armis Ætolorum præsidium Argis deducturum pollicetur. - XXIV; Hanc vaniloquentiam Aristanus prætor Achæorum cæterique legati increpant, et omnes decernunt bellum. - XXV; Tum Quintius copias, sociorum viribus auctas, ab Elatia ducit Argos; ubi Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris ejus frater, validis omnia firmat præsidiis, et seditionem, a Damocle Argivo motam, opprimit. —XXVI; Dux Romanorum castra propius urbi admovet; sed mox, Aristano auctore, ipsum Nabin Lacedæmonemque petere constituit, et in castra ad Caryas posita recipit Philippi, Thessalorum aliorumque sociorum auxilia, et permultos ipsorum quoque Lacedæmoniorum exsules; quorum princeps est Agesipolis, infans regno expulsus ab Lycurgo tyranno. XXVII; Interea Nabis urbem communit, et cæde suspectorum principum juventutis atque Ilotarum omnes ab conatu novorum consiliorum absterret. XXVIII; Quintius ad Eurotam pervenit amnem, et mercenarios hostium milites bis in fugam vertit. -XXIX; Eodem fere tempore L. Quintius, frater ejus, Gythium capit, a Gorgopa fortiter defensum; et Pythagoras qui

-

dem auxilia Lacedæmonem adducit: XXX; sed Nabis, non terra modo cinctus hostibus, sed, Gythio tradito, a mari quoque toto interclusus, colloquium ab imperatore rom. petit et impetrat. — XXXI; Ipse prior loquitur; — XXXII; tum Quintius, et graviter quidem, ut cum tyranno et hoste. - XXXIII; Postero die Nabis pollicetur, cessurum se Argis, et captivos perfugasque redditurum : quo facto Quintius consilium habet sociorum. Maximæ partis sententia est, perseverandum in bello esse tollendumque tyrannum : ille ad pacem inclinatior propter diuturnitatem obsidionis, infidam cum Antiocho pacem, tacitamque curam, ne confecti belli gloria successori tradenda sit. XXXIV; Socios quoque, simulando se transire in eorum sententiam jubendoque jam nunc machinas, commeatus aliaque necessaria in hiemem et lentam obsidionem expedire, omnes in assensum consilii sui traducit. XXXV; Inde conscribit conditiones, in quas pax fiat. — XXXVI; Earum vix ulla placet neque tyranno, neque Lacedæmoniis. XXXVII; Multitudo convocata prope una voce, nihil respondere bellumque geri, jubet; et prælia iterum, non levia tantum, sed prope justa, committuntur. · XXXVIII; Tum Romani urbem undique tanta vi oppugnant, ut Nabis inops consilii et vix mentis compos esXXXIX; Lacedæmonii jam superiora petere loca coguntur, et Pythagoras solus urbem capi prohibet, succendi ædificia muro proxima jubens. XL; Idem mox orator ad Quintium mittitur, et tyranno pax datur iisdem, quas repudiaverat, conditionibus. Paulo ante Argivi, duce Archippo quodam, jam ipsi expulerant præsidium, cui Timocrates Pellenensis præfuerat. XL; Argivorum libertas ipso Nemeorum die promulgatur voce præconis: sed Lacedæmonem tyranno relinqui ægre ferunt Achæi; eamque rem Ætoli in omnibus conciliis lacerant. XLII; Ob res a Quintio et Catone gestas supplicatio decernitur a senatu; et consules (P. Cornelius Scipio Africanus II et Ti. Sempronius Longus) prætoresque creantur. Jam ante hoc anno Ferentinates et alii frustra novum tentaverant jus, ut coloni essent cives romani. XLIII; Pax, Nabidi a Quintio data, a senatu rom. confirmatur. Prætores sortiuntur provincias, senatuique placet, excrcitus Quintii et Porcii Catonis dimitti, consulibusque ambobus Italiam provinciam esse. XLIV; Ver sacrum ludique votivi de integro facti. Mitis censura Sex. Ælii Pæti et C. Cornelii Cethegi. Iidem ædilibus curulibus

set.

L

[ocr errors]

[ocr errors]
« IndietroContinua »