L. Annaei Senecae Philosophi opera omnia qvae svpersvnt, Volume 1

Copertina anteriore
in libraria Weidmannia, 1797 - 590 pagine
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 434 - Fortuna datum velit, meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit, ad nutum meum stringentur; quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
Pagina 583 - ... et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, 7 si tales deos credidissent.
Pagina 563 - ... legem esse naturae. Et ut bonus miles feret vulnera, enumerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem , habebit in animo tilud vetus praeceptum :
Pagina 371 - Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hie autem stulte deflet quae corrigi posse desperat.
Pagina 56 - omnis ex animo ira tolli, nee hoc hominis natura patitur." Atqui nihil est tarn difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tarn feri et sui iuris adfectus, ut non 4 disciplina perdomentur.
Pagina 434 - Egone ex omnibus mortalibus placui electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer ? Ego vitae necisque gentibus arbiter ; qualem quisque sortem statumque habeat, in mea manu positum est ; quid cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat...
Pagina 167 - Invenio, qui dicant inesse naturalem quandam inrita- 35 tionem animis commutandi sedes et transferendi domicilia: mobilis enim et inquieta nomini mens data est, nu(s}quam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
Pagina 441 - ... in partes multas dissiliet : idemque huic urbi dominandi finis erit , qui parendi fuerit. Ideo principes regesque et quocunque alio nomine sunt tutores status6 public!, non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines.
Pagina 489 - Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rafionem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breuiter tamquam in alieno iudicio, dicam : Ei ignoscitur, qui puniri debuit ; sapiens autem nihil facit, quod non débet, nihil praetermittit, quod débet ; itaque poenam, quam exigere débet, non donat.
Pagina 545 - invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura". Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo, quod sibi ipse dare potest, noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.

Informazioni bibliografiche