Immagini della pagina
PDF
ePub

Haec praemonuisse sufficiat. De typorum concinnitate, totiusque operis forma, judicet qui in his paginis versabitur.

E Musaeo meo, in Aedibus Academicis.

VIII. Kal.Iun. CIɔ ɔ CCC XXIX.

VIRO

PLURIMUM REVERENDO,

PIETATIS, INGENII, DOCTRINAE LAUDIBUS

FLORENTI.

IOANNI HENRICO HOBART, S. T. D

EPISCOPO

NEO-EBORACENSI

DIGNISSIMO,

QUEM,

IN EXTERAS REGIONES

OB INCOMMODAM VALETUDINEM

PROFECTUM,

DESIDERIIS ICTA FIDELIBUS,*

VOTIS PRECIBUSQUE VOCAVIT,

NUNC AUTEM

RENOVATIS VIRIBUS REDUCEM

ANIMO LAETISSIMO SALUTAT

PATRIA,

HOSCE LABORES SUOS

VENERABUNDUS OBTULIT

FAUTOR ATQUE AMICUS.

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

I. 1OMNIS homines, qui 'sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam 'silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura "prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore "sita: animi imperio, corporis servitio magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. 'Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, 10memoriam nostri quam maxume longam effi. cere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis; virtus clara aeternaque "habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an 13virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio 1oveget.

II. IGITUR initio feges (nam in terris nomen "imperii id primum fuit) 1diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate 2oagi. tabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam

in Asia 'Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum 'periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. 'Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, "aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his "artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum, ubi *pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad "optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines "arant, navigant, aedificant, 13virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti "peregrinantes, transegere; quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque 1juxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque 18 frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, praecla.. ri facinoris, aut artis bonae famam quaerit. Sed, 20in magna copia rerum, 21 aliud alii natura iter ostendit.

III. PULCHRUM est bene facere reipublicae: etiam 22be. ne dicere haud absurdum est. Vel pace, vel bello, clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, "tamen etsi haud. quaquam par gloria sequatur scriptorem ct 26auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta 2dictis sunt exaequanda : dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia 20putant: 30ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,

aequo animo accipit; 'supra ea, veluti ficta, pro falsis du. cit. Sed ego adolescentulus, initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum; ibique mihi advorsa multa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen, inter tanta vitia, imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, cum ab 'reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, fama atque invidia vexabat.

IV. IGITUR, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam aetatem a republica procul habendam decrevi, non fuit consilium, secordia atque desidia 'bonum otium conterere; neque vero agrum colendo, aut venando, 'servilibus officiis intentum, aetatem agere: sed, a quo incepto "studio me ambitio mala deti. nuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani "carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, 12partibus reipub. licae animus liber erat. Igitur de Catilinae conjuratione, quam verissume potero, paucis absolvam : nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

V. LUCIUS CATILINA, "nobili genere natus, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab 10adolescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis, grata fuere; ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, vigiliae, algoris, supra quam cuique credibile est : animus audax, subdolus, 1ovarius, cujus rei libet 20simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: "satis loquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia,

« IndietroContinua »