Immagini della pagina
PDF
ePub

latere, vos amící procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ejecta, laeti pacem agitabamus; quippe quis hostis nullus, nisi forte quem jussissetis. Ecce autem ex improviso, Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia 2sese ecferens, fratre meo, atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit: post, ubi me 3isdem dolis nequit capere, nihil minus, quam vim, aut bellum exspectantem, in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius, quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, Patres conscripti, ut praedicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam colerent, eos multum laborem suscipere; ceterum ex omnibus maxume tutos esse. "Quod in família nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis vobis adessent; nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, Patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus nobis conjunctum fore: alter eorum necatus, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam ? quo potissumum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt : pater, uti necesse erat, naturae concessit: fratri, quem minume decuit, propinquus, per scelus, vitam eripuit: 10adfines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit capti ab Jugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam 12exigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumía manerent, tamen, si quid ex improviso accidisset, vos implorarem, Patres conscripti. quibus, pro magnitudine imperií, jus et injurias omnis curae esse decet. 13 Nunc vero exsul patría, domo, solus, et 11omnium honestarum rerum egens, quo accedam, aut quos adpellem? nationesne, an reges, qui omnes familiae nostrae 15ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando

vobis hostis fuit? Postremo, Masinissa nos ita instituit, Patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum Ro manum, ne societates, ne foedera nova acciperemus. abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, 2una nobis occidendum esse. Virtute ac dis volentibus 3magni estis et opulenti: omnia secunda et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae,' parum cognita, transvorsos agat: quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita caussa, statuatis: fingere me verba, fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore, in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videamet aliquando aut apud vos, aut apud deos immortalis, rerum humanarum cura oriatur : 7ne, ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum gravis poenas reddet. Jam jam, frater, animo meo carissume, quamquam immaturo, et unde minume decuit, vita erepta est; tamen laetandum magis, quam dolendum puto casum tuum; non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem, et omnis has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, 9rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam; tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam 10emori fortunis meis honestus exitus esset, 11neu jure contemtus viderer, si, defessus malis, injuriae concessissem. Nunc 12neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes, per majestatem populi Romani subvenite misero mihi; ite obviam injuriae; nolite pati regnum Numidiae, quod véstrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

XV. POSTQUAM rex finem loquendi fecit, legati Jugur

thae largitione magis, quam 'caussa freti, paucis respondent : 66 Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum: Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu petere, ne alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent." Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur: fautores legatorum, praeterea magna pars, gratia depravati, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis, pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis 3carius, subveniundum Adherbali, et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant: sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum; ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine continuit.

XVI. VICIT tamen in senatu pars illa, qui vero pretium aut gratiam anteferebant. Decretum fit, UTI

DECEM LEGATI REGNUM, QUOD MICIPSA OBTINUERAT, INTER JUGUR

cuerat.

THAM ET ADHERBALEM DIVIDERENT: cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens; quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobilitatis in plebem exerEum Jugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen adcuratissume recepit; dando et pollicitando perfecit, uti famae, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via adgressus, plerosque capit; paucis carior fides, quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae "Mauretaniam adtingit, agro, viris opulentior, Jugurthae traditur : illam alteram specie, quam usu, potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

XVII. 'RES postulare videtur Africae situm paucis

exponere, et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, adtingere. Sed quae loca et nationes ob calorem, aut asperitatem, item solitudines, minus frequentata sunt, 1de is haud facile compertum narraverim: cetera quam paucissumis absolvam. In divisione orbis terrae plerique 2in partem tertiam Africam posuere : pauci tantummodo Asiam et Europam esse; sed Africam in Europa. 3Ea finis habet, ab occidente fretum nostri maris et oceani; ab ortu solis, "declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae adpellant. Mare saevum, importuosum: ager frugum fertilis, bonus pecori, 6arbori infecundus: coelo, terra, penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum: plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro, aut bestiis interiere: nam morbus haud saepe quemquam superat. Ad hoc, malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint; "quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est; tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores ejus terrae putant, quam paucissumis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit.

XVIII. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi, inculti; quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus, neque lege, neque imperio cujusquam regebantur: vagi, palantes, qua nox coëgerat, sedes habebant. Sed, postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus ex variis gentibus, amisso duce, ac passim multis, sibi quique, imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam transvecti, proxumos nostro mari locos occupavere. Sed Persae 10intra oceanum magis: iique alveos navium inversos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis 11emundi, aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercia prohibe

bant. Hi paullatim per connubia Gaetulos sibi miscuere : et, quia saepe 1tentantes agros, alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Numidas adpellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae 2mapalia illi vocant, oblonga, 3incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armenis accessere Libyes (nam hi propius mare Africum agitabant; Gaetuli *sub sole magis, haud procul ab ardoribus) hique mature oppida habuere ; nam, freto divisi ab Hispania, mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paullatim Libyes corrupere, barbara lingua "Mauros pro Medis adpellantes. Sed res Persarum brevi adolevit: ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possidere ea loca, quae proxume Carthaginem Numidia adpellatur. Dein utrique, alteris freti, finitumos armis aut metu sub imperium cogere, nomen gloriamque sibi addidere ; magis hi qui ad nostrum mare processerant : quia Libyes, quam Gaetuli, minus bellicosi: denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est: victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

XIX. POSTEA Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperii cupidine, sollicitata plebe, et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim, aliasque urbis in ora maritima condidere: haeque brevi multum auctae, pars 'originibus praesidio, aliae decori fuere : nam de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere; quoniam alio properare tempus monet. Igitur 10ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari, prima Cyrene est, colonia 11Thereôn, ac deinceps duae Syrtes, interque eas 12Leptis: dein 13 Philaenôn arae, quem, Aegyptum versus, finem imperii habuere Carthaginienses: 14post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent: proxume Hispaniam Mauri sunt: super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare; post eos 15 Aethiopas esse; dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque

« IndietroContinua »