Immagini della pagina
PDF
ePub

et Micipsam fuit, non 1egrediar, neque Jugurtham id intrare sinam. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

:

CXI. AD ea Sulla pro se breviter et modice; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros faciundum aliquid, quod illorum magis, quam sua, retulisse videretur: 3id adeo in promtu esse, quoniam Jugurthae copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram." Rex primo negitare: "adfinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse: ad hoc metuere, ne "fluxa fide usus, popularium animos avorteret, quis et Jugurtha carus, et Romani invisi erant." Denique saepius fatigatus, ❝lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

CXII. AT rex postero die Asparem, Jugurthae legatum adpellat : "sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni : quamobrem régis sui sententiam exquireret." Ille laetus in castra Jugurthae venit. Deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nunciat, "Jugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere; sed Mario parum confidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. 10Ceterum si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet: cum talem virum in potestate haberet, fore, uti jussu senatus atque populi Romani foedus fieret neque hominem nobilem, 11non sua ignavia, sed ob rem publicam in hostium potestate, relictum iri.”

CXIII. HAEC Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum 12dolo, an vere, parum comperimus.

Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe 1ipsae sibi advorsae. Postea, tempore et loco constituto, Bocchus Sullam modo, modo Jugurthae legatum adpellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim immutata voluntate remo. tis, dicitur secum ipse multa agitavisse, 5voltu corporis pariter, atque animo varius: qua re scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nunciatum est, Jugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et "quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermus, ut dictum, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus.

CXIV. PER idem tempus advorsum 10Gallos ab ducibus nostris, Q. Caepione et M. Manlio, male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. 11Illique, et, inde ad nostram memoriam, Romani sic habuere ; alia omnia virtuti suae prona esse; 12cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed, postquam bellum in Numidia confectum, et 13 Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est, Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia: isque "Kalendis Januariis magna gloria consul triumphavit. 16Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

[blocks in formation]

I. 1OMNIS homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura 3prona, atque ventri obedientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita animi imperio, corporis servitio, magis utimur: alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. "Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis; virtus clara aeternaque 'habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi, res militaris magis procederet. Nam et prius, quam incipias, consulto; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. IGITUR initio reges (nam in terris nomen 10imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia 11Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, 12lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare; tum demum 13periculo atque negotiis com

« IndietroContinua »