Immagini della pagina
PDF
ePub

Cap. X. Sed ubi labore atque iustitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperii Romani ab stirpe interiit, cuncta maria I terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit; ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec primo paulatim crescere, interdum vindicari, post, subi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum. es Cap. XI. Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; e sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta ne republica, bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose es nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptaria facile in totio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caete lata mirari, ea privatim ac publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere. Igitur ii milites postquam victoriam sadepti sunt nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animos fatigant, ne illi corruptis moribus victoriae tempe

corarent.

e Cap. XII. Postquam divitiae honori, esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divi

tiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quidquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra ignavissumi homines per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant, proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.

Cap. XIII. Nam quid ea memorem, quae nisi iis qui videre nemini credibilia sunt, a privatis compluribus subversos montes, maria constrata esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae, quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat; viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere, dormire priusquam somni cupido esset, non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat, eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

Cap. XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat, quique aes alienum grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiares que erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adolescentium familiaritates adpetebat; eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos, qui ita

rexistumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam ¿quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

Cap. XV. Iam primum adolescens Catilina multa nefanda stupra fecerat cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur, necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur caussa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, diis hominibusque infestus neque e vigiliis neque quietibus sedari poterat, ita conscientia mentem excitam vastabat. Igitur color eius exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus, prorsus in facie vultuque vecordia inerat. Ο Cap. XVI. Sed iuventutem, quam ut supra diximus illexerat, -multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque +falsos commodare, fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi reorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat ; si caussa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus inesontes sicuti sontes circumvenire, iugulare; scilicet ne per otium ttorpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae reipublicae consilium cepit. In eItalia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum ge-rebat, ipsi consulatum petendi magna spes, Senatus nihil sane inttentus, tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

S Cap. XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo Consulibus, primo singulos appellare, hortari alios, alios tentare, opes suas, imparatam rempublicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum somnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere Senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles. Erant praeterea complures paulo oc

cultius consilii huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur, quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent, M. Licinium Crassum non ignarum eius consilii fuisse, quia Cn. Pompeius invisus ipsi magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere; simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

Cap. XVIII. Sed antea item coniuravere pauci contra rempubli cam, in quibus Catilina fuit; de qua quam verissume potero dicam. L. Tullo, M'. Lepido Consulibus P. Autronius et P. Sulla, designati consules, legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rempublicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris, consilio communicato, parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum Consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non Consulibus modo, sed plerisque Senatoribus perniciem machinabantur. Quodni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret; quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

Cap. XIX. Postea Piso in citeriorem Hispaniam Quaestor pro Praetore missus est, adnitente Crasso, quod eum infestum inimicumque Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen Senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a republica procul csse volebat: simul quia boni complures praesidium in eo putabant, et iam tum potentia Pompeii formidolosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt qui ita dicunt, imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem equites illos, Cn. Pompeii veteres fidosque clientes, voluntate eius Pisonem adgressos, numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia

[ocr errors]

e

[ocr errors]

d

50 saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in' medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

Ja Cap. XX. Catilina, ubi eos, quos paullo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in el rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam paritem aedium secedit, atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem huiuscemodi habuit.,,Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequicquam opportuna res cecidisset, spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus et maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quae conditio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam respublica in paucorum potentium ius atque ditionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere, ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si respublica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt, repulsis nobis reliquere pericula, iudicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini fortissumi viri? nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae lual dibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero pro deum atque hominum fidem victoria in manu nobis est; viget aetas, animus valet, contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt; tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium inest, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deese? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior; denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini! En illa, illa quam saepe op

nt

[ocr errors]

ן

[ocr errors]
« IndietroContinua »