Immagini della pagina
PDF
ePub

tastis libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt! fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini, neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa ut spero vobiscum una Consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.“

Cap. XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulare plerique, ut proponeret quae conditio belli foret, quae armis praemia peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia quae bellum atque lubido victorum fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauritania cum exercitu P. Sittium Nucerinum consilii sui participes, petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum, cum eo se Consule initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpat omnis bonos, suorum unumquemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus ut petitionem suam curae haberent conventum dimisit.

Cap. XXII. Fuere ea tempestate qui dicerent, Catilinam, oratione babita quum ad ius iurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde quum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, atque eo fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum qui poenas dederant. Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

Cap. XXIII. Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem Censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia muliere nobili stupri vetus con

[ocr errors]
[ocr errors]

at suetudo, cui quum minus gratus esset quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit, minari interdum ferro, nisi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam U solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii caussa cognita, tale periculum reipublicae haud occultum habuit, sed sublato auctore, de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat, compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas lis invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum, quamvis egregius, homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum b advenit, invidia atque superbia postfuere.

de

er

[ocr errors]

Cap. XXIV. Igitur comitiis habitis Consules declarantur M. Tullius et C. Antonius, quod factum primo populares coniurationis concusserat, neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare; arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum e1 fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.

[ocr errors]

Cap. XXV. Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis 7. audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit, literis graecis atque latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est ti probae, multa alia quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuere, pecunia an famae minus parceret haud facile discerneres, lubidine sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat, luxuria 0 atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto d vel molli vel procaci, prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

b

S

[ocr errors]

Cap. XXVI. His rebus comparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad

cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paullo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet. Ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret, circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas Consuli in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte tentaverat aspera foedaque evenerant.

Cap. XXVII. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quemdam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio quem ubique opportunum [sibi] fore credebat. Interea Romae multa simul moliri, Consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere, ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo, ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte coniurationis principes convocat per M. Porcium Laecam, ibique multa de ignavia eorum questus docet, se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset, eum suis consiliis multum officere.

Cap. XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius Senator constituere, ea nocte paullo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere. Curius, ubi intellegit quantum periculum Consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enunciat. Ita illi ianua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat, praeterea latrones cuiusque generis quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

Cap. XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea volgi

de

rumoribus exagitatum. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, Senatus decrevit, darent operam consules ne quid respublica detrimenti caperet. Ea potestas per Senatum more Romano ma0 gistratui maxuma permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque imI perium atque iudicium summum babere, aliter sine populi iussu

at

C

[ocr errors]

nullius earum rerum Consuli ius est.

0. Cap. XXX. Post paucos dies L. Saenius Senator in Senatu 11 literas recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI. Kalendas Novembres. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur Senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi, ii utrique ad urbem Imperatores erant ti impediti ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat. Sed Praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum uti pro tempore atque periculo exercitum compararent, ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione quae contra rempublicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrevere $uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.

Cap. XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immutata 5 urbis facies erat, ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit, festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus reipublicae magnitudine belli timor insolitus, incesserat; afflictare sese, manus supplices ad coelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi caussa et ut sui expurgandi, sicuti iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed, ubi ille adsedit, Catilina, ut erat

paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare coepit, ne quid de se temere crederent, ea fáinilia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne aestumarent, sibi patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in populum Romanum essent, perdita republica opus esse, quum eam servaret M. Tullius inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: Quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.

Cap. XXXII. Deinde se ex curia domum proripuit, ibi multa secum ipse volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere, ac priusquam legiones scriberentur multa antecapere quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat quibus rebus pòssent opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent, sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiuscemodi:

Cap. XXXIII. Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate foeneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere, tanta saevitia feneratorum atque Praetoris fuit. Saepe maiores vestri miseriti plebis Romanae decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum caussa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amisit. Te atque Senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas Praetoris eripuit, restituatis, neve nobis eam necessitudinem im

« IndietroContinua »