Immagini della pagina
PDF
ePub

C. SALLUSTII CRISPI

CATILINA.

Cap. I. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et priusquam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

Cap. II. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem lominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo mperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est n bello plurimum ingenium posse. Quodsi regum atque imperaorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis rtibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore lesidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, 'ortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad >ptumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, avigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti entri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes

⚫ transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anim oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quonia de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atqu frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinor aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliu alii natura iter ostendit.

Cap. III. Pulchrum est bene facere reipublicae, etiam ber dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri lice et qui fecere et qui facta aliorum scripsere multi laudantur. A mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptore et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gest scribere; primum quod facta dictis exaequanda sunt, deinde qu plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia dic putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, qua sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea velu ficta pro falsis ducit. Sed ego adolescentulus initio, sicuti pleriqu a studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi multa advers fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, la gitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur insolen malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas, ambition corrupta, tenebatur, ac me, quum ab reliquorum malis morib dissentirem, nihilo minus honoris cupido eademque quae ceter fama atque invidia vexabat.

Cap. IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pericul requievit et mihi reliquam aetatem a republica procul habenda decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otiu conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus o ficiis, intentum aetatem agere, sed a quo incepto studioque m ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas popu Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscr bere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicae animu liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume poten paucis absolvam. Nam id facinus inprimis ego memorabile ex stumo sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribu pauca prius explananda sunt quam initium narrandi faciam.

Cap. V. Lucius Catilina nobili genere natus fuit, magna vi animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adoles centia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, sub

ali

dolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae lubido 10 maxuma invaserat reipublicae capiundae, neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, C quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quomodo rempublicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

el

it

Cap. VI. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque q habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio liberum atque solutum. Hi postquam in una le moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint. Sed ib postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera er satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello tentare, pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a da periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare, i parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, I sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperii regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, reipublicae consultabant. Ii vel te aetate vel curae similitudine patres appellabantur. Post, ubi reegium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae breipublicae fuerat, in superbiam dominationemque convertit, immutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum ehumanum.

[ocr errors]

Cap. VII. Sed ea tempestate coepere se quisque extollere magis, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni

quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus formidolosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit, tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus; virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat; se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici dum tale facinus faceret properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

Cap. VIII. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui ea fecere, virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere praeclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

Cap. IX. Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo: quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod beneficiis quam metu imperium agitabant, et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.

« IndietroContinua »