Immagini della pagina
PDF
ePub

pro potentia paucorum. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare; quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est, nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est. Semper in praelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent; audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestumo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur; praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis."

Cap. LIX. Haec ubi dixit, paullulum commoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit. Dein, remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam uti planities erat inter sinistros montes et ab dextra rupe aspera, octo cohortes in fronte constituit, reliquorum signa in subsidio artius collocat. Ab his centuriones omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quemdam in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et colonis propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod praelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumulti caussa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat; ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermes pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. Homo militaris quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.

Cap. LX. Sed ubi omnibus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortes paullatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis praelium committi

posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt, pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani pristinae virtutis memores comi#nus acriter instare, illi haud timidi resistunt, maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia providere, mulatum ipse pugnare, saepe hostem ferire. Strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam contra ac ratus erat magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes interfecit; deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertis sumos hostes incurrit ibique po pugnans confoditur.

Cap. LXI. Sed confecto praelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere a quem quisque pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paullo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo ex omni copia, neque in praelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est; ita cuncli suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in praelio aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, moeror, ie luctus atque gaudia agitabantur.

t

a.

Sallust. Catilin.

3

C. SALLUSTII CRISPI

BELLUM IUGURTHINU M.

Cap. I. Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est, qui, ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget; quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Cap. II. Nam uti genus humanum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia huiuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium, sic finis est; omniaque orta occidunt, et aucta senescunt, animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum adque ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu, atque socordia torpescere sinunt; quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

Cap. III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per

[ocr errors]

en

st.

Eqp

str

er

fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, quum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, extremae demen→ tiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

Cap. IV. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum, cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto; simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a republica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant; certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratum adeptus sim, et quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto er existumabunt, me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse, maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis reipublicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non céram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere, neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra, quis est omnium iis moribus, quin divitiis et sumptibus non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo.

[ocr errors]

Cap. V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit: primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit; dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est, quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, uti studiis civilibus bellum atque vastitas

Italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expediam, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, que dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat, oh quae, victis Carthaginiensibus et capto Suface, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit, imperii vitaeque eius finis idem fuit. Deinde Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit, Iugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum reliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Cap. VI. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare, et quum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere et minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem, exacta sua aetate et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suaeque et liberorum aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

Cap. VII. His difficultatibus circumventus ubi videt, neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat lugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in

« IndietroContinua »