Immagini della pagina
PDF
ePub

iam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita Senati auctoritas, proditum imperium vostrum domi militiaeque respublica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? Nam impune quaelibet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in republica multo praestat beneficii quam maleficii immemorem esse; bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior. Ad hoc si iniuriae non sint, haud saepe auxilii egeas.

Cap. XXXII. Haec atque alia huiuscemodi saepe dicundo, Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica Romam duceret; quo facilius indicio regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae accersebant, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissuma facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent; alii perfugas venderent; pars ex pacatis praedas agebant; tanta vis avaritiae in animos eorum, veluti tabes, invaserat. At Cassius [praetor], perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate, ad Iugurtham proficiscitur, eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat; talis ea tempestate fama de Cassio erat.

Cap. XXXIII. Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxume miserabili cum Cassio Romam venit, ac, tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret. At C. Memmius, advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, ni socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi; dignitati quam irae magis consulens, sedare motus et animos eorum mollire; postremo confirmare, fidem publicam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Iugurtha, verba facit; Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit, quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit quamquam intellegat populus Romanus, tamen

1

ཀ།

velle manifesta magis ex illo habere; si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.

100 Cap. XXXIV. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et IIugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet; ac tametsi multitudo, quae in concione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

Cap. XXXV. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, lugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat, regnum Numidiae ab Senatu petat. Avidus Consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Iugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat; Bomilcari, próxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxume occulte; sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exsequitur, et per homines talis negotii artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat; deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paullo inconsultius Massivam aggreditur, illum obtruncat; sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque, quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat. At Iugurtha manifestus tanti sceleris, non prius omisit contra verum niti quam animadvortit, supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos popularis metus invaderetparendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus

est, iussus ab Senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur, saepe eo tacitus respiciens, postremo dixisse: urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.

Cap. XXXVI. Interim Albinus, renovato bello, commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia, et alias deinde alias morae caussas facere; polliceri deditionem, ac deinde metum simulare; cedere instanti et paullo post, ne sui diffiderent, instare; ita belli modo, modo pacis mora Consulem ludificare. Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existumarent, neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam, dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro praetore relicto, Romam decessit.

Cap. XXXVII. Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter respublica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae, milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus, hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat, nam circum murum, situm in praerupti montis extremo, planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.

Cap. XXXVIII. At Iugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti, relicto Suthule, in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur; ita delicta occultiora fore. Interea per homines callidos die noctuque exercitum tentabat, centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent corrumpere, alii signo dato locum uti desererent. Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso

D

0

multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis, vis magna hostium, coelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps, postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paullo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupavere. Nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Iugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit; tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum tenet, tamen se humanarum rerum memorem, si secum foedus faceret, incolumes omnis sub iugum missurum, praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat, pax convenit.

Cap. XXXIX. Sed ubi ea Romae comperta sunt, metus atque moeror civitatem invasere; pars dolere pro gloria imperii, pars insolita rerum bellicarum timere libertati, Aulo omnes infesti ac maxume, qui bello saepe praeclari fuerant; quod armatus dedecore potius quam manu salutem quaesiverat. Ob ea Consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens Senatum de foedere consulebat, et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia accersere, denique omnibus modis festinare. Senatus ita uti par fuerat decernit, suo atque populi iniussu nullum potuisse foedus fieri. Consul impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur, nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in provincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animus ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam, soluto imperio, licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

Cap. XL. Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha Senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos, quique perfugas tradidissent; item, qui de pace aut bello cum

hostibus pactiones fecissent. Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes, incredibile memoratu est, quam intenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, decreverit, voluerit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura reipublicae; tanta lubido in partibus erat. Igitur ceteris metu perculsis, M. Scaurus, quem legatum Bestiae supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, quum ex Mamilii rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Sed quaestio exercitata aspere violenterque ex rumore et lubidine plebis; ut saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.

Cap. XLI. Ceterum mos partium popularium et Senati factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et Senatus Romanus placide modesteque inter se rempublicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus discessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in advorsis rebus optaverant, otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem in dominationem, populus libertatem in lubidinem vertere, sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt, respublica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis, soluta atque dispersa in multitudine, minus poterat; paucorum arbitrio belli domique respublica agitabatur, penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urguebatur, praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.

Cap. XLII. Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, quorum

[ocr errors]
« IndietroContinua »