Immagini della pagina
PDF
ePub

gurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.

Cap. CVIII. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, multum et familiariter agebat, praemissus ab lugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi, consilia; praetera Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar, nam pater eius ex concubina ortus erat, Mauro ob ingenii multa bona carus acceptusque; quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, illico ad Sullam nunciatum mittit, paratum sese facere, quae populus Romanus vellet, colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret, consulta sese omnia cum illo integra habere, neu Iugurthae legatum pertimesceret, quo res communis licentius gereretur, nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. Sed ego comperior, Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spę pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere ⚫ solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

Cap. CIX. Igitur Sulla: pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte, aut nullo aut quam paucissumis praesentibus; simul edocet, quae responderentur. Postquam sicuti voluerat congressi, dicit: se missum a Consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. Tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decimum redire iubet, ac nihil etiamtum decrevisse, sed illo die responsurum; dein ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur, ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuncius, sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

Cap. CX. Numquam ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et hercle, Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor; fuerit mihi eguisse aliquando amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet; arma, viros, pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume, utere; et, quoad vives, numquam [tibi] redditam gratiam putaveris, semper apud me integra erit; denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de republica vostra, cuius curator huc missus

es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui, finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet; gerite, uti voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Iugurtham id intrare sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.

Cap. CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit: quod polliceatur, Senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros, faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam lugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, ut illi plurimum deberetur, amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram. Rex primo negitare; affinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita composito dolo digrediuntur.

Cap. CXII. At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque: sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni, quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae venit. Dein ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei denunciat: Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus, si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus,. quasi de pace, in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet; quum talem virum in potestate habuisset, tum fore, uti iussu Senatus populique Romani foedus fieret, neque hominem nobilem, non sua ignavia sed ob rempublicam in hostium potestate relictum iri.

Cap. CXIII. Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit, ceterum dolo an vere, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, uti vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti

94 C. SALLUSTII CRISPI BELL. IUGURTH. c. 113. 114.

ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis, ac statim immutata voluntate remotis [ceteris] dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius, quae scilicct, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et Quaestore nostro quasi obvius honoris caussa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermus, uti dictum erat, accedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati, Iugurtha vinctus Sullae traditur, et ab eo ad Marium deductus est.

Cap. CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum, quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et lugurtham Romam vinctum adduci nunciatum est, Marius consul absens factus et ei decreta provincia Gallia; isque Kalendis Ianuariis magna gloria Consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

In demselben Verlage ist erschienen;

Französisch-deutsches und deutsch-französisches Hand wörterbuch

von

Dr. J. A. E. Schmidt, Profeffor der neuern Sprachen an der Universität Leipzig. 2 Bände von 230 Bogen.

Herabgesehter Preis 2 Thaler Prß. Crt. Jede Buchhandlung ist in den Stand gefeßt, auf 6 Exemplare ein Freieremplar liefern zu können.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

1. In groß Octav mit Corpusschrift. A. Ausgabe mit 18 prachtvollen Stahlstichen 1/3 Thlr 25 Ngr.

B.

1

2. In klein Octav mit Petitschrift. C. Ausgabe mit 18 prachtvollen Stahlstichen 1 Thlr. D.

1

1/2

"

3. Das Neue Testament (Miniaturausgabe).] E. Ausgabe mit 6 prachtvollen Stahlstichen / Thlr.

ohne

F. 1/4 " Die Ausstattung ist auf das Eleganteste besorgt, das Papier milchweiß und der Druck sauber mit scharfen Lettern. Billigere Ausgaben bei so schöner Ausstattung existiren nicht.

Elegante billige Einbände in Saffian mit Goldschnitt sind stets durch uns zu beziehen.

Bibelgesellschaften, die eine größere Anzahl bestellen, erhalten diese zu einem bedeutend billigern Preise.

« IndietroContinua »