Immagini della pagina
PDF
ePub

.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI.

[ocr errors]

In hac nova Thucydidis editione pro grammatica Rostiana, quae ex scholis propemodum evanuit, usquequaque Buttmannianam nuper valde auctam et, ubi haec non sufficere videbatur, Kruegerianam aut Madvigii syntaxim aliaque scripta similia comparavimus, paginas librorum historicorum in Germania iterum editorum, velut Boeckhii, Wachsmuthii, Beckeri, correximus (in Britannia denuo emissos, velut Thirlwallii *), iterum conferre non potuimus), Grotii historiam Graecorum et Bursiani descriptionis Graeciae volumen I (quod unum adhuc prodiit) diligenter consuluimus atque identidem etiam Niebuhrium, cuius disputationes quaedam prius ignotae erant, Dunckerum, Curtium rerum testes citavimus, ex exemplis Thucydideis Kruegerianis, Boehmianis, Classenianis atque ex parvis libellis, quibus verba magni historici illustrantur aut emendantur, plurimis, quae utilia nostris consiliis putavimus esse, breviter adnotavimus, consuetudinem dicendi Thucydideam saepius, quam iam antea factum erat, scriptoris ipsius et imitatorum eius exemplis patefecimus. Sic igitur usibus literarum studiosorum et magistrorum Thucydidem in primis classibus gymnasiorum explicantium etiam hac nova editione profuisse nobis videmur.

*) Huius hominis docti nomen in duabus primis plagulis identidem (velut p. 13. 14. 16 al.) male pictum est, quum ed. 1 constans erratum operarum corrigere neglexissemus.

A*

« IndietroContinua »