Immagini della pagina
PDF
ePub

animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.

Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum 5 monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere

in animo est. Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare ori

gines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria 10 est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui

parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.

Sed haec et his similia, utcumque animadversa aut 15 existimata erunt, haut in magno equidem ponam

discrimine; ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et

auctum imperium sit; labente deinde paulatim disci20 plina velut desidentis primo mores sequatur animo,

deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum

est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum 25 salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in

inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuaeque reipublicae quod imitere capias, inde, foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.

[ocr errors]

Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam respublica nec major nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos 5 fuerit : adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan necessa- 10 riae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint. Cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.

15

[PERIOCHA LIBRI I.]

[Adventus Aeneae in Italiam et res gestae. Ascani regnum Albae et Silvi et deinceps Silviorum. Numitoris filia a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Amulius obtruncatus, urbs a Romulo condita, senatus lectus, cum Sabinis bellatum, spolia opima Feretrio Iovi lata, in curias populus divisus, Fidenates, Veientes victi, Romulus consecratus.

Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit. porta Iani clausa.

Tullus Hostilius Albanos bello diripuit. trigeminorum pugna. Metti Fufeti supplicium. Tullus fulmine consumptus.

Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.

Tarquinius Priscus Latinos superavit, circum fecit, finitimos devicit, muros et cloacas fecit.

Servio Tullio caput arsit. Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.

Tarquinius Superbus occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem. Turnus Herdonius per Tarquinium occisus. bellum cum Vulscis. fraude Sex. Tarquini Gabii direpti. Capitolium inchoatum. Termini et Iuventae arae moveri non potuerunt. Lucretia se occidit. Superbi expulsio. regnatum est annis CCLV.]

[ocr errors][merged small]

TITI LI V I

AB VRBE CONDITA

LIBER PRIMVS.

I. JAm primum omnium satis constat, Troja capta in ceteros saevitum esse Trojanos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti jure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne jus belli Achivos abstinuisse; casibus deinde variis 5 Antenorem cum multitudine Enetûm, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem, rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum Adriatici maris sinum, Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Trojanosque 10 eas tenuisse terras. Et in quem primo egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque Trojano inde nomen est, gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad majora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, 15 inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus 20 rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.

Duplex inde fama est. Alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem junxisse 25

2– Livy.

17

[ocr errors]

tradunt; alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conlo

quium; percunctatum deinde, qui mortales essent, 5 unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes

in agrum Laurentem exissent, postquam audierit, multitudinem Trojanos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos

sedem condendaeque urbis locum quaerere, et nobili10 tatem admiratum gentis virique et animum vel bello

vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exerci-. tus salutationem factam. Aeneam apud Latinum

fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates deos 15 domesticum publico adjunxisse foedus, filia Aeneae

in matrimonium data. "Ea utique res Trojanis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt, Aeneas ab nomine uxoris Lavi.

nium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo 20 matrimonio fuit, cui Ascānium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde_Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi adve

nam aegre patiens, simul Aeneae Latinoque bellum 25 intulerat. Neutra acies laeta ex eo certamine abiit :

victi Rutuli, victores Aborigines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque

regem eorum confugiunt, qui Caere, opulento tum 30 oppido, imperitans, jam inde ab initio minime laetus

novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit.

Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos 35 Aboriginum sibi conciliaret, nec sub eodem jure

solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis

« IndietroContinua »