Immagini della pagina
PDF
ePub

numquam ab ipso elusa fides est, quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. Multa alia ejusdem generis, alia vera,

alia adsimulata, admirationis humanae in eo juvene 5 excesserant modum ; quibus freta tunc civitas aetati

haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

XXXV, 14.

CONLOQVIVM SCIPIONIS CVM HAN

NIBALE.

[ocr errors]

XIV. CLAUDIUS, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eum10 que Ephesi conlocutum cum Hannibalc; et sermonem

unum etiam refert, quo quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet ?' respondisse, ‘Alexandrum Macedonum regem, quod

parva manu innumerabiles exercitus fudisset, et 15 quod ultimas oras, quas visere supra spem

humanam esset, peragrasset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret i' 'Pyrrhum'dixisse: 'castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius

loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam con20 ciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gentes

regis externi quam populi Romani tam diu principis in ea terra imperium esse mallent.' Exequenti, quem tertium duceret?' haud dubie 'semet ipsum' dixisse.

Tum risum obortum Scipioni, et subjecisse "quidnam 25 tu diceres, si me vicisses ?” “Tum vero me” inquit

“et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnis imperatores esse. Et perplexum Punico astu responsum et inprovisum adsentationis genus Scipio

nem movisse, quod e grege se imperatorum velut 30 inaestimabilem secrevisset.

XXXVIII, 50–53, 56, 57.-P. SCIPIO AFRICANVS

ACCVSATVR. EIVS ORATIO AD POPVLVM, MORS, LAVDES.

L. OBPRESSIT deinde mentionem memoriamque omnem contentionis hujus majus et cum majore et clariore viro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cujusque ingenium erat, inter- 5 pretabantur. Alii non tribunos plebis, sed universam civitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in 10 exsilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat. Alii, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit ; nihil tam aequandae libertatis esse, quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem 15 tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda ? Qui jus aequum pati non possit, in eum vim haud injustam esse.' Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio 20 consul censorve majore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Jussus dícere causam, sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret, neminem umquam neque melius neque

verius laudatum esse. Dicebantur enim ab eo eodem animo ingenioque, quo gesta erant; et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.

LI. Tribuni vetera luxuriae crimina Syracusano- 30 rum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum rettulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae cap

25

tae reum accusarunt: filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in ejus unius manu pax Romana bellumque

esset, ab Antiocho cultum; dictatorem eum consuli, 5 non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem

eo profectum quam ut, id quod Hispaniae, Galliae, Siciliae, Africae jam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regi

bus gentibusque adpareret, unum hominem caput 10 columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipio

nis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum ejus pro decretis patrum, pro populi jussis esse. Infamia intactum invidia, qua possunt, urgent. Ora

tionibus in noctem perductis, prodicta dies est. 15 ea venit, tribuni in rostris prima luce consederunt.

Citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad rostra subiit, silentioque facto, “hoc" inquit “die, tribuni plebis vosque Qui

rites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis con20 latis in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque cum

hodie litibus et jurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum, Junonemque et Minervam ceterosque

deos, qui Capitolio atque arci praesident, salutandos 25 ibo, iisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et

saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt. Vestrûm quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos,

ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis 30 septemdecim ad senectutem semper vos aetatem

meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.” Ab rostris in Capitolium escendit. Simul se universa contio avertit et secuta

Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque 35 tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem

comitatum et praeconem, qui reum ex rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deûm cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore

hominum et aestimatione verae magnitudinis ejus fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.

LII. Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni inluxit; post quem cum invidiam et certamina cum 5 tribunis prospiceret, die longiore prodicta, in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset. Major animus et natura erat ac majori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et submittere se in humilitatem causam dicentium. Ubi dies venit 10 citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat.

Quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua judicium et tribunos plebis et contionem 15 reliquisset, et, quibus jus sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset, secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset

“ habetis ergo temeritatis illius mercedem. Quo 20 duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim, exercitum et classem habentem, tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam 25 reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus --, tribuni plebis adpellati ab L. Scipione ita decreverunt, si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque ab collegis prodici. Tribunus 30 plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam exspectarent, ita decrevit, cum L. Scipio excusasset morbum esse causae 35 fratri, satis id sibi videri: se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se adpellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat; ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani

Is cum

P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme

quam ipsi sit. 5 LIII. Adjecit decreto indignationem. “Sub pe

dibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio? Ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque;

ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthagi10 nem vectigalem nobis fecit, Antiochum (recepit enim

fratrem consortem hujus gloriae L. Scipio) ultra juga Tauri emovit, ut duobus Petilliis subcumberet ? Vos de P. Africano“ palmam peti feretis ? Nullisne meri

tis suis, nullis vestris honoribus umquam in arcem 15 tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si

non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?” Movit et decretum et adjecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et delibera

turos se, quid sui juris et officii esset, dixerunt. Se20 natus deinde, concilio plebis dimisso, haberi est coe

ptus. Ibi gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus

potiorem habuisset; et Petillii vexati sunt probris, 25 quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex

Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. Vitam Literni egit sine desiderio urbis. Morientem rure eo ipso loco sepeliri se jus

sisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus 30 sibi in ingrata patria fieret. Vir memorabilis ; belli

cis tamen quam pacis artibus memorabilior, et inlustrior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in juventa bella adsidue gesta, cum senecta res quo

que defloruere nec praebita est materia ingenio. Quid 35 ad primum consulatum secundus, etiam si censuram

adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi judicii aut simul cum patria deserendi ? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum

« IndietroContinua »