Immagini della pagina
PDF
ePub

duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen, cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias 5 eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum mortalium operum fuit. Situs est, quemcumque eum dici jus fasque est, super Numicum fluvium; Jovem Indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae 10 filius erat, tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?) hicine fuerit 15 Ascanius an major quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus (certe natum Aenea constat) abun- 20 dante Lavini multitudine, florentem jam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

25

Inter Lavinium et Albam Longam deductam coloniam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma 30 aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis

esset.

Silvius deinde regnat, Ascani filius, casu quodam 35 in silvis natus. Is Aeneam Silvium creat, is deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt. Latino Alba

ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in trajectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius, 5 a patre accepto imperio, regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis 10 maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat.

Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interimit; fratris filiae Reae Silviae per speciem honoris, 15 cum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum geminum 20 partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam 25 mitti jubet.

Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad justi cursum poterat amnis, et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti 30 regis imperio, in proxima eluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant.

Tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam 35 sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit (Faustulo fuisse nomen ferunt), ab eo ad stabula Larentiae

uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam vulgato corpore lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum.

Ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes, venando 5 peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

10

V. Jam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex 15 Arcadia instituisse, ut nudi juvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent, quem Romani deinde vocaverunt Inuum.

Huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum 20 Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.

Crimini

maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum praedas agere. Sic ad supplicium Numitori 25 Remus deditur.

Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari: nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem inmaturam nisi aut 30 per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit; ita metu subactus Romulo rem aperit. Forte et Numitori, cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime ser- 35 vilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haut procul esset, quin Remum agnosceret.

Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non

cum globo juvenum (nec enim erat ad apertam vim. par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit, et a domo Numitoris alia comparata manu adjuvat Remus. 5 Ita regem obtruncant.

VI. Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam juvenes perpetrata caede 10 pergere ad se gratulantes 'vidit, extemplo advocato concilio scelus in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque ejus auctorem ostendit. Juvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem 15 salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.

Ita Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cupido cepit in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae. Et supererat multi20 tudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde 25 foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Re30 mus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures; jamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at 35 hi numero avium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros, inde ab irato Romulo, cum verbis quo

que increpitans adjecisset "sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea!", interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, mu- 5 niit. Sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando trajecerat, loco herbido, ut 10 quiete et pabulo laetiore reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere eam praedam vellet, quia, si 15 agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.

Hercules ad primam auroram somno excitus cum 20 gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit. 25 Inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem cum ad speluncam vadentem Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum nequiquam invocans, 30 morte occubuit.

Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate credita Carmentae 35 matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus, postquam facinus

« IndietroContinua »