Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

diose legendum TUAM tam auctoritatem excitaturam quam sagacitatem adiuturam certissime confido. Sed donec ipse rem haud exiguae sane operae aggrediare, quae alii ad eundem scriptorem explicandum conferant, benevole accipies. De quo me non dubitare sinit insignis TUA humanitas, quae ipsa tertia eaque non levissima causa est, ob

quam ego hunc TIBI librum dedicandum iudicavi. Nam si quis alius antiquitatis studia sensum liberalem alere atque fovere vita sua docet, TUA profecto comitas atque facilitas, non affectata illa atque simulata, qua multi proceres insitam animi superbiam tegere student, sed naturalis et candida, per quam, qui vir literas colens domum TUAM intraverit, in quo TU fastigio positus sis, obliviscitur seque cum homine privato sibique pari colloqui credit, luculentissimum eius rei documentum est, A tali vero animi mansuetudine iudicium non nimis

[ocr errors]

severum de huius, quem ad TE misi, libri pretio sperari potest, quod mihi quam maxime video appetendum esse, quum, quam imperfectus sit, probe sentiam, nec tamen his mendis medela parata sit. Nam quum in Thucydide de rerum publicarum statu inter Graecos tempore belli Peloponnesiaci tam multa disputari et simul haud paucas urbes atque regiones parum cognitas memorari animadvertissem, de his omnibus scriptoris illius interpreti ordine quodam exponendum esse duxi. Quod tamen sine multorum librorum, in quibus prius eaedem res in universum tractatae erant, auxilio fieri non poterat, et maxime itineraria Britannorum et Gallorum, qui nuper Graeciam inviserunt, aliaque eorundem populorum de rebus publicis. saepe rectius et liberius quam Germani iudicantium scripta adeunda erant. Quorum quum nulla haberet bibliotheca Gymnasii nostri, perpauca ipse

[ocr errors]

mihi comparare possem, omne hoc consilium abii

ciendum erat, nisi venia librorum e bibliotheca

regia Berolinensi huc mittendorum a TE ceterisque viris summe reverendis, qui literarum studia in patria nostra moderantur, facillime accepta Wilkenius, Buttmannus aliique illius bibliothecae praefecti, quorum officia nunquam satis laudare pos

omnibus libris, quos a me postulatos in scri

t

niis suis reperiebant, benignissime me instruxissent. Attamen vel sic muneris, quod susceperam, difficultas levata magis quam sublata est; nam praeterquam quod plerosque libros tantum in breve tempus accipere poteram, et ne virorum officiosissimorum obsequio abuterer, aliquis postulandi esse debebat modus, alii nonnulli vel non aderant vel aliis commodati erant. Quo quidem factum, ut complures, quos inspicere valde avebam, et in quibus Choiseulii iter, exceptis iis particulis, quae in sermo

nem vernaculum conversae sunt, Gelli Argolidem, Sancti Crucii antiquas res publicas foederatas, laudasse sufficiat, frustra peterem, Hobhousii Albania autem et Leakii Athenae volumine hoc iam maximam partem excuso ad me deferrentur. Alius liber eo ipso tempore, quo hic noster typis exscribebatur, in Germania in lucem prodiit, quem ubi in quibusdam ephemeridibus literariis maximis laudibus celebratum vidi, non paulo prius divulgatum esse dolebam; simulac vero legere inceperam, hunc quidem dolorem inanem fuisse intelligebam. Dico autem Graecarum civitatum formas a Tittmanno explanatas, cuius viri docti expositio si vera esset,. conciderent sane multa, quae a nobis disputata sunt, et bellum Peloponnesiacum pro imperii po-. pularis atque nobilium certamine haberi non posset, quoniam illo iudice summa potestas per totam Graeciam penes totum populum fuit et ne Spartae qui

dem pauci dominati esse iure dicantur, Sed non vercor, ne TE, VIR ILLUSTRIS, dissentientem habeam, si haec a Tittmanno ob nova et inaudita dicendi studium cupidius quam verius monita esse affirmo. Qui enim unum tertium Thucydidis librum attente legerit, vel Alcibiadem coram Spartanis imperium populare manifestam insaniam appellare audiverit, in alia omnia eat necesse est. Neque ipse Tittmannus veteribus aliter ac sibi visum esse negat, sed eos imperii popularis notionem non recte definivisse et paucorum dominationem ibi invenisse contendit, ubi re vera liberae res publicae, sed cum praepotente magistratuum auctoritate fuissent. Sed nisi plane oculi mihi caecutiunt, haec sane vana est doyouaxia, in qua ego cum Thucydide et Aristotele, si diis videtur, negligentius quam cum Tittmanno argutius loqui malo. Nam vide modo, VIR ILLUSTRIS, qualia hic argumenta

« IndietroContinua »