Immagini della pagina
PDF
ePub

proferat ad opinionem suam comprobandam. Ubicunque inscriptio aliqua ex Romanorum imperatorum aevo in civitate Graeca senatum et concionem populi fuisse testatur, ibi popularis imperii forma quaerenda. Ita igitur etiam Romani statim post exactos reges non nobilibus subiecti, sed vere liberi fuerunt! Qualem utique libertatem ne ii quidem, qui acerrimi hodie plebis sunt insectatores, ei inviderent! Sed Tittmannus quantum ex vagis verbis eruere possit, iam in libro, qui de Amphictionibus agit, docuit, in quo hi sacrorum Delphicorum antistites, de quibus apud scriptores bellorum Medicorum, apud Thucydidem et Xenophontum altum est silentium, communis omnium Graecorum senatus fiunt, et quodcunque a Graecis in universum actum esse traditur, Amphictionibus assignatur. Quam negligenter autem a viro multis negotiis districto veterum scriptorum loci sane undecunque

1

corrasi spectati sint, unum saltem exemplum do ceat, quod Ionum civitates Asiaticas adhuc belli Peloponnesiaci aetate foedere coniunctas fuisse et adeo re militari communiter ordinata usas esse inde demonstrare vult, quia Tamos 'Iwrias üñagɣos memoratur, quanquam qualis hic sit üлaqɣos, nisi ex nomine barbaro et loquendi usu iam cognosci posset, ex eo, quod alibi Tissaphernis üлαozos vocatur, clare apparet. Sed plura de hoc libro singulari addere nunc non licet, ne TIBI taedium creem, quod timeo ne iam nunc fecerim. Quapropter taceo. etiam de Mannerti Graecia, quae diu a multis cupidissime exspectata pariter post hunc librum iam excusum demum divulgata est, et quanquam nonnulla habet sibi propria, quorum praecipua in Addendis. memoravimus, tamen, si ingenuo, quid sentiamus, fatendum est, exspectationem nostram aliquantum fefellit, quum ncc recentiores itincrum scriptores

satis ibi consultos et in antiquissima historia mira commenta excogitata videamus.

Sed de his quidem nunc non tempus est dicere. Nondum tamen TE, VIR ILLUSTRIS, plane dimittere possum, sed alia nonnulla supersunt TIBI excusanda. Nam si forte tabulam geographicam locorum, in quibus bellum Peloponnesiacum gestum est, additam cupias, ea quod deest, non mea culpa factum scias, qui per totam aestatem benevolentissime adiuvante me uno collegarum meorum eam designarim. Sed quum, quo clarius ratio, qua nomina locorum a Thucydide scriberentur, perspici posset, Graecis ea literis pinxissemus, bibliopola honestissimus, multum ubique sciscitans, non potuit invenire qui aeri tabulam incideret; qualem virum si futuro tempore investigaverimus, quod nunc desideretur supplere non negligemus.

Imperfectior reliquis haud dubie pars chrono

logica, quam quo modo instituerem, diu dubius haerebam, quum neque Dodwelli annales, prolixos illos et in Dukeri atque Gottleberi editionibus repetitos, rursus typis exprimendos existimaremus, neque in librorum chronologicorum maxima penuria et totius huius disciplinae odio quodam inveterato meliora dare possemus, neque vero etiam eos, qui aliis editionibus carerent, omni auxilio destitutos esse aequum videretur. Tandem igitur optimum visum est tabulas chronologicas ab Haackio confectas et unam tantum plagulam complentes hic illic auctas atque emendatas addere.

Ita igitur prolegomena in Thucydidem absolvimus, et proximum, quod emittemus, volumen praeter disputationem de codicibus et aliis subsidiis criticis, quorum ope genuina scriptoris manus

restitui potest, ipsa verba Graeca libri primi et secundi cum plenissima scripturae discrepantia et scholiis Graecis auctis atque correctis continebit. In qua discrepantis scripturae enumeratione ne quidquam desideretur, quum Germaniae, Angliae et Galliae codices vel in aliorum vel in nostrae editionis usum iam collati sint, ut Italia quoque bibliothecarum suarum thesauros effundat, valde optandum est. Quod si TUA TUORUMve amicorum auctoritate, cui Niebuhrii, Viri Praestantissimi, liberalitatem nil recusaturam non dubitamus, ab illarum bibliothecarum praefectis humanissimis impetrare possis, plurima et maxima, quae mihi praestitisti, officia novo eoque non minimo TE aucturum deque omni hac editione optime meriturum scias.

Haec nova autem pars usque dum prodeat,

« IndietroContinua »