THUCYDIDIS DE BELLO PELOPONNESIACO DE ARTE HUIUS SCRIPTORIS HISTORICA EXPOSUIT; EIUS SUBIE CIT ERNESTUS FRIDERICUS POPPO GUBENENSIS. PARS I. PROLEGOMEN A COMPLECTEN S. VOLUMEN II. IN THUCYDIDEM COMMENTARII POLITICI, LIPSIAE, APUD GERHARDUM FLEISCHERUM. Thucydidem velim legat studiosa iuventus assidue. Credite mihi, adolescentes ihoμadɛis, sive eloquentiam quaeritis, sive scientiam civilem, sive historiae cognitionem, non potestis in alio auctore operam melius collocare. YRARELI 1.MOTION CASAUBONUS. magnum Secundum, quod in lucem emisi, Thucydidis a me illustrati volumen TIBI, VIR ILLUSTRIS, inscribere ausus sum non una de causa. Nam primum favoris TUI tot et tanta mihi tanta mihi specimina dedisti, et rebus Gymnasii huius Francofurtani tam benigne tamque sedulo prospexisti, ut gratissimi, quo ego TE colo, animi testimonium aliquod publice exstare flagrantissime cuperem. Deinde illum historicum, qui mihi in deliciis est, TIBI quoque ita placere memineram, ut eum adeo, si TIBI otium contigisset, nostratibus vernacula interpretatione commendare constitueris; cuius consilii ut ne nunc quidem, si quando a negotiorum TUORUM multitudine TIBI requiescere liceat, immemor sis, si quidquam TE monere ullo modo mihi fas esset, eo obnixius a TE peterem, quo maiorem inde utilitatem in literas redundaturam et quo plures ad Thucydidem stu |