Immagini della pagina
PDF
ePub

V

ratio de vita et scriptis Sallustii, de quibus Gerlachius subtiliter et copiose exposuit viamque novam dux sequentibus omnibus luculenter demonstravit. Quaecumque igitur adolescentum in usum instituta sunt, ut frugi sint iis, ex animo opto.

Scr. Lipsiae d. XXIII. Maii anni MDCCCLIV.

Nobbe.

DE

C. SALLUSTII CRISPI

VITA ET SCRIPTIS.

C. Sallustius Crispus, Amiterni in Sabinis, XX annis post M. Tullium Ciceronem, Kalendis Octobribus anni ab U. c. DCLXVIII. honesto patre, equestris ordinis homine, natus, diem supremum III. a. Idus Maias, quadriennio ante pugnam Actiacam i. e. anno U. c. DCCXIX. obiit. Si Horatii rationibus metricis (Od. II, 2, 3. et Serm. 1, 2, 48.) sculptorumque orthographiae in Gruteri Inscrr. confidimus, Sallustius, sin etymologis, ut Gerlachio aliis credimus, Salustius audiit. Hic puer a patre pro more saeculi Romam est missus, magistris litterarum artiumque optimis et exemplis ad honoris studium inflammandum ambitiosissimis affluentem. Tanta vero fuit illorum corruptela temporum, ut, qui adolescens maiore animi aestu effervesceret, ne vir quidem voluptatum illecebris facile resisteret. Quo factum est, ut, quum iam quaestor et tribunus plebis fuisset, a Milone in adulterio cum coninge

VII

Fausta, Sullae filia, deprehensus remque in senatu confessus anno U. 704. ab Appio Claudio censore, qui a Pompeii stabat partibus, senatu moveretur. Ita felicioris vitae spe adempta contra Milonem eiusque patronum M. Tullium agere coepit, ac brevi post ad Caesaris partes se applicare constituit. Ab hoc in senatum restitutus, et iterum quaestoris, mox etiam praetoris munere ornatus est. Idem vero copiarum parti praefectus res in Illyrico improspere gessit nec maiore felicitate usus est in sedandis animis militum in Campania rebellantium. Postea ut commeatum interciperet, ad Cercinam insulam versus a Caesare missus est, referente auctore Belli Africani 8. 14. 34. 97. Victis a Caesare Scipionis et Jubae copiis, Sallustius Numidiae proconsul institutus, provinciam (Declam. 7.) ita vastavit, ut repetundarum reus nonnisi magno quodam pretio ex pacto, ut ferunt, a Caesare absolveretur (Dio. XLIII, 9.). Tantis autem opibus utcumque partis pretiosissimos Romae hortos illos ipsius nomine Sallustianos dictos in colle Quirinali artis operibus adeo belle magnificeque instruxit, ut in his postea Nero, Vespasianus, Nerva, Hadrianus habitarent. Porro Caesaris villam Tiburtinam magno pretio redemit, atque domum suam portas Salariam inter et Nomentanam splendidissime adornavit; quae ad Alarichi usque tempora (CDIX. p. Ch.) mansit integra, tum vero incendio deleta est. Sallustius autem anno U. DCCIX. quadragenarius fere Terentiam, cui Cicero superiore anno repudium remiserat, annis plane disparem in matrimonium duxit. Cf. Hieronym. adv. Jovin. 1, 48. Sallustius enim nonum agebat aetatis annum,

quum Terentia anno U. DCLXXVII. Tulliam peperit. Eadem vero demum CIII. aetatis anno mortua, itaque etiam huic marito superstes fuisse dicitur (cf. Plin. H. N. VII, 49. Val. Max. VIII, 13.), ac Sallustii vidua, teste Dione Cassio (LVII, 15.), rursus Vibio Rufo nupsit. Ceterum vita eius magis partium studio, quam suo ipsius vitio gravioribus obtrectationibus iactata aut etiam maiore gratia excusata, quam aequo et bono diiudicata est.

C. CRISPI SALLUSTII

DE

CONIURATIONE

CATILINAE

HISTORIA,

I. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto opus est. utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

SALLUST.

Α

Ita

« IndietroContinua »