Immagini della pagina
PDF
ePub

bonumque apud eos non legibus magis, quam natura, valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, praelio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi loco cedere ausi erant: in pace vero quod beneficiis magis, quam metu, imperium agitabant, et, accepta iniuria, ignoscere, quam persequi malebant.

X. Sed ubi labore atque iustitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant: saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium, divitiae, optandae aliis, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit; aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere; amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare; magisque vultum, quam ingenium bonum habere. Haec primo paullatim crescere, interdum vindicari: post, ubi contagio, quasi pestilentia, invasit, civitas immutata,

imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.

XI. Sed primo magis ambitio, quam avaritia, aniinos hominum exercebat: quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium, bonus et ignavus aeque sibi exoptant: sed ille vera via nititur; huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea, quasi venenis malis imbuta, corpus animumque virilem effeminat: semper infinita, insatiabilis est; neque copia, neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armis recepta republica, bonis initiis malos eventus habuit; rapere omnes, trahere, domum alius, alius agros cupere: neque modum, neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civibus facinora facere. Huc accedebat, quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum, luxuriose nimisque liberaliter habuerat; loca amoena, voluptaria, facile in otio feroces militum animos molliverant. Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare; signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari; ea privatim ac publice rapere; delubra spoliare; sacra profanaque omnia polluere. Igitur hi milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippc secundae res sapientium animos fatigant: nedum illi, corruptis moribus, victoriae tempera

rent.

XII. Postquam divitiae honori sese coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequebatur: hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventu

tem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere, consumere; sua parvi pendere, aliena cupere; pudorem, pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, quum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant; neque victis quicquam, praeter iniuriae licentiam, eripiebant. At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores hostibus reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.

XIII. Nam quid ea memorem, quae nisi his, qui videre, nemini credibilia sunt: a privatis compluribus subversos montes, maria constrata esse. Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri pati muliebria, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi caussa terra marique omnia exquirere; dormire prius, quam somni cupido esset; non famam, aut sitim, neque frigus, neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere. Haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant. Animus imbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat: eo profusius omnibus modis quaestui atque sumtui deditus erat.

XIV. In tanta itaque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se, tamquam stipatorum,

.

catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret; praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis, aut pro factis iudicium timentes; ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat: hi Catilinae proxumi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, quotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates appetebat: eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam uti cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumtui, neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio, fuisse nonnullos, qui ita existumarent, iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse: sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.

XV. Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae; alia huiuscemodi contra ius fasque. Postremo, captus amore Aureliae Orestillae, cuius, praeter formam, nihil umquam bonus laudavit; quod ea nubere illi dubitabat, timens privignum adulta aetate; pro certo creditur, necato filio, vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi in primis videtur caussa fuisse facinoris maturandi. Namque animus impurus, diis hominibusque in

festus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat : ita conscientia mentem excitam vexabat. Igitur colos exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus inoessus; prorsus in facie vultuque vecordia inerat.

XVI. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat: si caussa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontes, sicuti sontes, circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant; opprimundae reipublicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus: Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat: ipsi consulatum petendi magna spes: Senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinae.

XVII. Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo Consulibus, primo singulos appellare; hortari alios, alios tentare: opes suas, imparatam rempublicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciae inerat. Eo convenere Senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Servius Sullae, Servii filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Be

« IndietroContinua »