Immagini della pagina
PDF
ePub

tiis, sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, facile notus, per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit; semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore, quam gerebat, dignus haberetur. Tamen is, ad id locorum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est), consulatum appetere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novus nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

LXIV. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat: cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum, commotus insolita re, mirari eius consilium, et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet, neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse: debere illi res suas satis placere; postremo caveret, id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur. Postquam haec atque alia talia dixit, neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese, quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse,,, ne festinaret abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore in contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. Quae res Marium quum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer

accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari: neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret: milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio, quam antea, habere: apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum: ab imperatore consulto bellum trahi, quod, homo inanis et regiae superbiae, imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur.

LXV. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos; quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus, et ob eam caussam mente paullum imminuta. Cui Metellus, petenti, more regum et sellam iuxta poneret, item postea custodiae caussa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, uti contumeliarum imperatoris cum suo auxilio poenas petat; hominem, ob morbos animo parum valido, secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse: si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum. Id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque spes pacis

impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic a multis illi mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur; simul ea tempestate plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

LXVI. Interim Iugurtha, postquam, omissa deditione, bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum: civitates, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare: communire suos locos, arma, tela, alia, quae spe pacis amiserat, reficere aut commercari: servitia Romanorum allicere, et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia tentare: prorsus nihil intactum neque quietum pati: cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus initio, Iugurtha pacificante, praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis, neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant: nam volgus, uti plerumque solet, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque dis-> cordiosum erat, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum: dein, compositis inter se rebus, in diem tertium constituunt; quod is, festus celebratusque per omnem Africam, ludum et lasciviam magis, quam formidinem, ostentabat. Sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domós suas invitant: eos omnis, praeter Turpilium, inter epulas obtruncant: postea milites palantis, inermes, quippe in tali die, ac sine imperio, aggrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati: quis, acta

consiliumque ignorantibus, tumultus ipse et res novae satis placebant.

LXVII. Romani milites, perculsi improviso metu, incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare; ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium; portae, ante clausae, fugam prohibebant: ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum, neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et imbecilles multi obtruncati. In ea tanta asperitate, saevissumis Numidis in oppido undique clauso, Turpilius praefectus, unus ex omnibus Italicis, profugit intactus. Id misericordiane hospitis, an pactione, an casu ita evenerit, parum comperimus; nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integrå famâ potior fuit, improbus intestabilisque videtur.

LXVIII. Metellus, postquam de rebus Vagae actis comperit, paullisper moestus e conspectu abit: deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et, quam plurimos potest, Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit; et postera die circiter horam tertiam pervenit in quamdam planitiem, locis paullo superioribus circumventam. Ibi milites, fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia, docet, oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse : decere illos reliquum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat. Sic animis eo

rum arrectis, equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.

LXIX. Vagenses ubi animadvertere, ad se versum exercitum pergere: primo, uti res erat, Metellum esse rati, portas clausere: deinde, ubi neque agros vastari, et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati, cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque, repente signo dato, alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque spes praedae amplius, quam lassitudo, posse. Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati: civitas magna atque opulens, cuncta poenae aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello caussam dicere, postquam esse parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.

LXX. Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens, novas res cupere; ad perniciem eius dolum quaerere; die noctuque fatigare animum. Denique omnia tentando, socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis: qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant: ex quo illi gloria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur: cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager, inultis hostibus, vastaretur.

« IndietroContinua »