Immagini della pagina
PDF
ePub

quam munificentia, vinci, minus flagitiosum est. Ceterum de republica vestra, cuius huc curator missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: finis meos adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet: gerite, uti voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque intrare Iugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit,,, quod polliceatur, Senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros: faciundum aliquid, quod illorum magis, quam sua, retulisse videretur; id adeo in promptu esse, quoniam Iugurthae copiam haberet; quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram." Rex primo negitare: affinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse: ad hoc metuere, ne fluxa fide usus, popularium animos averteret, quis et Iugurtha carus, et Romani invisi erant. Denique saepius fatigatus lenitur, et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida, defessus bello, avidissumus erat, quae utilia visa, constituunt. Ita, composito dolo, digrediuntur.

CXII. At rex postero die Asparem, Iugurthae letum, appellat dicitque: sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret. Ille laetus

in castra Iugurthae venit. Deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nunciat,,,lugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere: sed Mario parum fidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam, frustra fuisse. Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur; ibique sibi Sullam traderet; quum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti iussu Senatus atque populi Romani foedus fieret: neque hominem nobilem, non sua ignavia, sed ob rem publicam, in hostium potestate, relictum iri.

CXIII. Haec Maurus secum ipse diu volvens, tandem promisit; ceterum dolo, an vere, cunctatus, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi adversae. Postea, tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim, immutata voluntate, remotis ceteris, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu, colore ac motu corporis pariter atque animo varius : quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersiri iubet, et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse; cum paucis amicis et Quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Nu

mida cum plerisque necessariis suis, inermis, uti dictum erat, accedit: ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.

CXIV. Per idem tempus adversum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et Gn. Manlio male pugnatum; quo metu Italia omnis contremuerat. Ibique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere: alia omnia virtuti suae prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est; Marius Consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia. Isque Kalendis Ianuariis magna gloria Consul triumphavit. E a tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.

EX

C. CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM LIBRIS

FRAGMENTA.

EX LIBRO I.

M. Aemilii Lepidi Cos ad P. R. oratio contra Sullam. Sulla mortuus est M. Aemilio Lepido Q. Lutatio Catulo Coss. anno 676, U.

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentes maxumi et clari estis, plurimum timoris mihi faciunt adversum tyrannidem L. Sullae; ne aut, ipsi nefanda quae aestumatis, ea parum credendo de aliis, circumveniamini; praesertim quum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit, neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captivis libertatis curam miseria eximat: aut, si provideritis, in tutandis periculis magis, quam ulciscendo, teneamini. Satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui

dominationis in vos servitium suum mercedem dant, et utrumque per iniuriam malunt, quam optumo iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvertunda. Nam quid a Pyrrho, Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud, quam libertas et suae cuique sedes; neu cui, nisi legibus, pareremus? quae cuncta saevus iste Romulus, quasi ab externis rapta, tenet; non tot exercituum clade, neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus; sed tum crudelior, quam plerosque secundae res in miserationem ex ira vertunt. Quin solus omnium, post memoriam hominum, supplicia in post futuros composuit; quîs prius iniuria, quam vita, certa esset: pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos, metu gravioris servitii, a repetunda libertate terremini. Agendum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint: non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis, taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse, et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, uti nihil gloriosum, nisi tutum, et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. Itaque illa, quies et otium cum libertate, quae multi probi potius, quam laborem cum honoribus, capessebant, nulla sunt. Hac tempestate serviundum aut imperitandum: habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? quaeve humana superant, aut divina impolluta sunt? Populus Romanus, paullo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. SALLUST.

K

« IndietroContinua »