Immagini della pagina
PDF
ePub

leges, neque dii penates civem patiuntur. Perge, qua coepisti, ut quam maturrume merita invenias. Vos autem, Patres conscripti, quousque cunctando rempublicam intutam patiemini, et verbis arma tentabitis? Delectus adversum vos habiti. pecuniae publice et privatim extortae; praesidia deducta atque imposita; ex lubidine leges imperantur: quum interim vos legatos et decreta paratis. Et quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quum intelleget, se metu magis, quam acquo et bono, sustentatum. Nam qui turbas et caedem civium odisse ait, et ob id, armato Lepido, vos inermos retinet: quae victis toleranda sunt, ea, quum facere possitis, patiamini potius censet. Ita illi vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut, obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus atque ordines omnes interierunt, nihilominus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis; quid opus decretis; quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rempublicam frustra curant. Agite, uti lubet: parate vobis Cethegos atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus adversum deos penates manus armare. Sin libertas et vera magis placent; decernite digna nomine, et augete ingenium viris fortibus. Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi. Fortuna meliores sequitur. lam illa, quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur. Quare ita censeo: quoniam Lepidus exercitum, privato consilio paratum, cum pessumis et hostibus reipublicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit: uti Appius Claudius interrex cum Q. Ca

tulo proconsule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint, operamque dent, ne quid respublica detrimenti capiat.

[ocr errors][merged small][merged small]

Si adversus vos patriamque et deos penates totiens labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi, et vobis salus quaesita est: nihil amplius in absentem me statuissetis, quam adhuc agitis, Patres conscripti, quem, contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum, cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hac in spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rempublicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos, omnis opes et spes privatas meas consumpsi: quum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. Per deos immortalis, utrum censetis me vicem aerarii praestare, an exercitum sine frumento et stipendio habere posse? Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio, quam consilio profectum: quippe qui, nomine modo imperii a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi, hostesque, in cervicibus iam Italiae agentes, ab Alpibus in Hispaniam summovi. Per

eas iter aliud, atque Hannibal, nobis opportunius patefeci. Recepi Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetes: et primum impetum Sertorii victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui: hiememque in castris inter saevissumos hostis non per oppida neque ex ambitione mea egi. Quid dein praelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? Quando res plus valet, quam verba: castra hostium apud Sucronem capta, et praelium apud flumen Turiam, et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia, et exercitus deleti, satis clara vobis sunt; pro quis, o grati Patres, egestatem et famam redditis. Itaque meo et hostium exercitui par condicio est. Namque stipendium neutri datur: victor uterque in Italiam venire potest. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvertatis, neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam_citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus; praeter maritumas civitates, quae ultro nobis sumptui onerique. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit: et nunc, malis fructibus, ipsa vix agitat. Ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et praedicente me, exercitus hinc, et cum eo omne bellum Hispaniae, in Italiam transgredietur.

EX LIBRO III.

Oratio Macri, tribuni plebis, ad plebem. Si, Quirites, parum existumaretis, quod inter ius, a maioribus relictum vobis, et hoc a Sulla paratum

servitium interesset; multis mihi disserendum fuit, docendumque, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset, utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebis. Nunc hortari modo reliquum est, et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus, impotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam; quantoque tutius factio noxiorum agat, quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui, certaminis adversa pro libertate potiora esse forti viro, quam omnino non certavisse. Quamquam omnes alii, creati pro iure vostro, vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convertêre, meliusque habent, mercede delinquere, quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium, exercitus, regna, provincias occupavere, et arcem habent ex spoliis vostris: quum interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere: nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. Itaque concessere illuc omnes: et mox, si vostra receperitis, ad vos redibunt plerique. Raris enim animus est ad ea, quae placent, defendenda : ceteri validiorum sunt. An dubium habetis, ne officere quid vobis, uno animo pergentibus, possit, quos languidos socordesque pertimuere? nisi forte C. Cotta, ex factione media Consul, aliter, quam metu, iura quaedam tribunis plebei restituit; et, quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam me

tuêre, quam vos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites. Nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat servitium, finem mali credebatis. Ortus est longe saevior Catulus. Tumultus intercessit, Bruto et Aemilio Mamerco Consulibus; dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L.Quinctium, vidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto incassum agerentur, si prius, quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant: praesertim quum his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere. Permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvertatis : neu, nomina rerum ad ignaviam mutantes, otium pro servitio appelletis. Quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum advertite: et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt. Quid censes igitur? aliquis vostrum subiecerit. Primum omnium, omittundum morem hunc, quem agitis, impigrae linguae, animi ignavi, non ultra concionis locum memores libertatis. Deinde (ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere) quamvis, Quirites, in vobis sit, ut, quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere, aut non agere certe, possitis, Iovem aut alium quem deum

« IndietroContinua »